|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur, quod dulia sit idem quod
latria. Deo enim non debetur nisi unus honor. Sed debetur ei dulia
et latria, sicut dicit Glossa super illud Psalm. 7: domine Deus
meus, in te speravi. Dominus omnium per potentiam; cui debetur
dulia: Deus omnium per creationem, cui debetur latria. Ergo dulia
et latria sunt idem.
2. Praeterea, eadem virtus caritatis est qua diligitur Deus, et
proximus. Sed latria honoratur Deus, dulia proximus. Ergo est
eadem virtus.
3. Praeterea, differentia secundum materiam non diversificat
speciem, ut dicitur 10 Metaphys. Sed honor qui debetur Deo et
proximo non differunt nisi secundum materiam. Ergo non sunt diversi in
specie; et sic idem quod prius.
4. Praeterea, magis et minus non diversificant speciem. Ergo
quamvis sit Deus magis honorandus quam proximus, non propter hoc sunt
diversae species.
1. Sed contra, sapientia et scientia sunt diversa dona: quia unum
est de aeternis, alterum de temporalibus. Ergo simili ratione latria
et dulia sunt diversae virtutes.
2. Praeterea, habitus distinguuntur per actus, et actus per
objecta. Sed dulia et latria habent diversa objecta. Ergo sunt
diversae virtutes.
Respondeo dicendum, quod honor debetur alicui ratione excellentiae
quae in ipso est. Non est autem unius rationis excellentia divina et
humana, et ideo non est honor unius rationis. Unde oportet quod
latria et dulia differant speciem.
Ad primum ergo dicendum, quod dulia, quantum ad proprietatem
vocabuli, dicit servitutem communiter, cuicumque debeatur: et quia
Deo debetur honor vel servitus secundum modum perfectiorem; ideo nomen
duliae commune contrahitur et quodammodo appropriatur ad honorem
creaturae, quia non addit aliquam differentiam ad dignitatem
pertinentem supra commune; sicut nomen proprium trahitur ad conversum
accidentale; conversum autem essentiale proprio nomine dicitur
definitio. Et quia in Deo est omnis ratio honoris qui invenitur in
creatura, sed non convertitur; ideo latria debetur sibi secundum id
quod est sibi proprium; dulia autem secundum id quod est commune sibi
et creaturae per analogiam.
Ad secundum dicendum, quod objectum caritatis, cum sit virtus
theologica, est bonitas divina, quae eadem est, sive in se, sive in
altero consideretur; et ideo dilectio Dei et proximi ad unam virtutem
pertinent. Sed honor exhibetur excellentiae absolutae, quae non est
unius rationis in Deo et creaturis, sed variatur.
Ad tertium dicendum, quod haec non est tantum materialis differentia,
sed formalis: quia alia ratio reverentiae et honoris invenitur in Deo
et in homine, et ideo causatur diversitas secundum speciem.
Ad quartum dicendum, quod magis et minus non causant diversitatem
secundum speciem, sed aliquando consequuntur eam, quando scilicet
magis et minus causantur ex diversitate eorum quae speciem
diversificant.
|
|