|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur, quod dulia non habeat
diversas species. Dulia enim dividitur contra latriam. Sed latria.
Non dividitur per species. Ergo nec dulia.
2. Praeterea, dulia attendit bonitatem vel excellentiam creatam.
Sed hoc invenitur in omnibus communiter quibus debetur dulia. Ergo
non habet diversas species.
3. Praeterea, sicut dulia respicit debitum honoris; ita obedientia
debitum praecepti. Sed obedientia non differt specie secundum diversos
quibus debetur. Ergo nec dulia.
4. Praeterea, cum dulia debeatur diversis secundum infinitos gradus
excellentiae, si secundum diversos quibus debetur, species diversas
haberet, essent infinitae species duliae. Sed hoc est impossibile.
Ergo dulia non habet plures species.
1. Sed contra, dulia debetur Deo et creaturae, ut ex dictis,
art. 1, patet. Sed non est eadem ratio honoris in utroque. Ergo
est ibi diversa species duliae.
2. Praeterea, dulia exhibetur rebus inanimatis, sicut cruci, et
reliquiis, et etiam hominibus. Sed in his non potest esse una ratio
honoris. Ergo dulia habet diversas species.
Respondeo dicendum, quod habitus diversificantur per actus, et actus
per objecta; unde ubi invenitur diversa ratio objecti, oportet quod
sint actus et habitus specie differentes. Cum ergo honor debeatur
alicui ratione excellentiae quam habet, et non sit ejusdem rationis
excellentia in diversis; ideo oportet quod sit alia ratio honoris, et
alia virtus secundum speciem, quae diversos honores exhibet: non enim
idem honor debetur patri, regi et magistro, et sic de aliis, ut dicit
philosophus in 9 Ethic. Inter omnes autem alias rationes
excellentiae illa est praecipua qua creatura honoratur ratione unionis
ad creatorem, sicut humanitas Christi, et quae ad ipsam pertinent;
et ideo speciali nomine hyperdulia nominatur, quasi superdulia ad
latriam accedens.
Ad primum ergo dicendum, quod excellentia creatoris est unius
rationis; et ideo latria, quae hoc attendit, est una tantum. Nec
est simile de dulia, cum in creaturis sint diversae rationes
excellentiae.
Ad secundum dicendum, quod excellentia creata non est unius rationis
in specie, licet sit una secundum genus; et ideo etiam dulia per
species dividitur.
Ad tertium dicendum, quod obedientia respicit dominum, secundum hoc
quod servus est quasi instrumentum domini, et movetur ad imperium
ejus. Sed dulia non considerat rationem unam excellentiae tantum, sed
omnes.
Ad quartum dicendum, quod gradus excellentiae possunt accipi
dupliciter: vel secundum quantitatem tantum; et sic sunt infiniti, et
non diversificant speciem duliae; vel secundum rationem, et sic
diversificant, et non sunt infiniti.
|
|