|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur, quod peccatores non debeant
honorari dulia. Honor enim duliae, ut dicit philosophus, est
reverentia exhibita alicui in testimonium virtutis. Sed peccatores,
etiam praelati, non habent virtutem. Ergo qui eos honorant, falsum
testimonium perhibent, quod est peccatum.
2. Praeterea, Gregorius in Pastor. dicit, quod in exemplum
culpae vehementer extenditur, quando pro reverentia ordinis peccator
honoratur. Hoc autem fieri non debet ut in exemplum culpa trahatur.
Ergo neque praelatus peccator debet honorari.
3. Praeterea, subditus bonus magis est Deo similis quam praelatus
malus. Sed honor non exhibetur homini, nisi inquantum habet Dei
similitudinem: quia rebus divinis tantum debetur honor, ut dicit
philosophus. Ergo minus honorandus est praelatus malus quam subditus
bonus.
4. Sed contra est quod Abraham honoravit peccatores habitantes in
Sichem, quando voluit emere speluncam duplicem.
5. Item, videtur quod Daemonibus dulia debeat exhiberi. Quia in
eis manet divina imago: quia bona naturalia eis data manent
lucidissima, ut dicit Dionysius. Sed ratione imaginis, homini dulia
exhibetur. Ergo et Daemoni est exhibenda.
6. Item, videtur quod irrationabilibus. Quia in eis est
vestigium, quod est similitudo Dei, sicut imago, etsi non adeo
expressa. Magis autem et minus non diversificant speciem. Ergo
debetur eis dulia.
7. Sed contra, videtur quod nec etiam hominibus bonis; quia dulia
servitus est. Sed non hominibus servitutem debemus. Ergo nec
duliam.
Respondeo dicendum, quod dulia reverentiam et honorem importat quae
creaturae exhiberi potest. Cum autem honor ut dicit philosophus, non
debeatur nisi rebus divinis, non debetur proprie et directe nisi
habenti gratiam et virtutem, quae divinos facit. Sed habet aliquis
virtutem multipliciter: vel sicut actu virtuosus; et huic directe
debetur et proprie et secundum se honor: vel sicut habens aptitudinem
naturalem ad virtutem; et sic cuilibet habenti imaginem est exhibendus
honor, nisi sit confirmatus in malo, quia ligatus est in illo ordo ad
virtutem: vel sicut ordinatus ad inducendum vel conservandum virtutem;
et sic debetur omnibus praelatis, qui ad hoc ordinati sunt ut alios
dirigant in virtutem.
Ad primum ergo dicendum, quod peccatores quamvis non habeant virtutem
in actu, tamen habent in habilitate; et praelati habent etiam in hoc
quod sunt ordinati ad ipsam causandam, vel conservandam.
Ad secundum dicendum, quod praelato, dum est in actu peccati, non
debet exhiberi dulia, quia apparet in eo aliquid honori contrarium:
sed ante vel post sibi dulia debet exhiberi, quia nescitur in quo statu
sit.
Ad tertium dicendum, quod subdito bono debetur secundum se major
reverentia; sed ratione praelationis debetur major malo praelato. Et
est triplex ratio: primo, quia praelatus gerit vicem Dei, unde Deus
in ipso honoratur; secundo, quia ipse est persona publica, et
honoratur in ipso bonitas Ecclesiae vel reipublicae, quae est major
quam merita unius singularis personae; tertio, quia praelatio se habet
ad virtutem sicut causa efficiens in aliis virtutem; et dignius est
alterius virtutis causam existere, inquantum hujusmodi, quam virtuosum
esse, ut dicit philosophus.
Quartum concedimus.
Ad quintum dicendum, quod in Daemonibus est ligata aptitudo naturalis
ad virtutem; et ideo non debet eis dulia exhiberi.
Ad sextum dicendum, quod similitudo vestigii non ponit aptitudinem ad
virtutem, sicut similitudo imaginis; et ideo dulia non debetur ei.
Ad septimum dicendum, quod sanctis non servimus quasi obnoxii eis,
sed servitute reverentiae; quia sunt nostri ductores vel per
doctrinam, vel per administrationem, vel per intercessionem et
exemplum: et salvatur in hoc ratio servitutis quantum ad hoc quod est
causa alterius agere, sicut finis; non autem sicut moventis per
coactionem vel imperium.
|
|