|
Postquam determinavit Magister, quid conveniat vel non conveniat uni
naturae ex hoc quod est alteri sociata in persona Christi, hic
determinat quid conveniat ipsi personae Christi ratione humanae
naturae. Quid enim sibi conveniat ratione divinae naturae, dictum est
in 1 Lib. Dividitur autem haec pars in duas: primo quaerit, utrum
conveniant Christo ratione humanae naturae ea quae ad dignitatem
humanae naturae pertinere videntur; in secunda de illis quaerit quae
pertinent ad defectum, dist. 11, ibi: solet etiam quaeri, utrum
debeat simpliciter dici atque concedi Christum esse factum, vel
creatum, vel creaturam. Prima in duas: primo inquirit de illis quae
pertinent ad dignitatem naturalem humanae naturae, sicut est
personalitas; secundo de his quae pertinent ad dignitatem gratiae,
ibi: si vero quaeritur, an Christus sit adoptivus filius secundum
quod homo, an alio modo, respondemus Christum non esse adoptivum
filium aliquo modo. Circa primum duo facit: primo movet quaestionem;
secundo objicit ad utramque partem, et solvit, ibi: quod enim persona
sit, his edisserunt rationibus. Et haec pars dividitur in duas,
secundum duas vias in quibus ad propositam quaestionem argumentatur;
secunda incipit ibi: sed adhuc aliter nituntur probare, Christum
secundum hominem esse personam. Circa primum duo facit: primo ponit
objectionem; secundo solvit, ibi: propter haec inconvenientia.
Circa primum duo facit: primo objicit ad partem affirmativam; secundo
ad partem negativam, ibi: sed contra. Si secundum quod homo,
persona est; vel tertia in Trinitate persona, vel alia. Propter
haec inconvenientia et alia quidam dicunt, Christum secundum hominem
non esse personam. Hic solvit; et circa hoc duo facit: primo
respondet ad quaestionem; secundo ad objectum, ibi: illud tamen non
sequitur quod in argumento superiori inductum est. Sed adhuc aliter
nituntur probare Christum secundum hominem esse personam. Hic ponit
aliam objectionem: et primo objicit; secundo solvit, ibi: ad quod
dici potest. Si vero quaeritur, an Christus sit adoptivus filius
secundum quod homo, an alio modo; respondemus, Christum non esse
adoptivum filium aliquo modo. Hic inquirit de illis quae pertinent ad
dignitatem gratiae; et primo de filiatione secundum adoptionem;
secundo de praedestinatione, ibi: deinde si quaeritur. Circa primum
duo facit: primo ostendit quod Christus non sit filius adoptivus;
secundo objicit in contrarium, ibi: sed adhuc opponitur. Et circa
hoc tria facit: primo ponit objectionem; secundo solvit, ibi: ad hoc
dici potest; tertio solutionis confirmationem quantum ad duo: primo
quantum ad hoc quod Christus est naturalis filius virginis, ibi: quod
vero naturaliter sit hominis filius, Augustinus ostendit; secundo
quantum ad hoc quod non sit filius per adoptionem, ibi: quod autem non
sit filius adoptivus, et tamen gratia sit filius, ex subditis probatur
testimoniis. Hic est triplex quaestio. Prima quid conveniat
Christo, secundum quod homo. Secunda de adoptione. Tertia de
praedestinatione. Circa primum quaeruntur duo: 1 utrum Christus,
secundum quod homo, sit Deus; 2 utrum Christus, secundum quod
homo, sit persona.
|
|