Articulus 1. Utrum Deo conveniat aliquem in filium adoptare

Quaestiuncula 1

1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Deo non competat aliquem in filium adoptare. Adoptio enim est alicujus extraneae personae in filium vel nepotem, vel deinceps, legitima assumptio. Sed Deo non est aliqua persona extranea, quia omnes ipse condidit. Ergo ei non competit adoptare.

2. Praeterea, apud nos adoptans non est principium essendi adoptato. Sed Deus est omnibus principium essendi. Ergo non competit ei aliquem adoptare.

3. Praeterea, ille qui filios naturales habet, non adoptat aliquem, nisi ut condividat hereditatem cum filiis naturalibus. Sed hereditas Dei patris indivisibilis est, quia est ipsemet. Ergo cum ipse habeat naturalem filium, non competit ei aliquem adoptare.

1. Sed contra, adoptio contingit ex benignitate adoptantis ad adoptatum. Sed Deus maxime benignus et amator est hominum. Ergo ipsi maxime competit adoptare.

2. Praeterea, quicumque facit aliquos filios per gratiam, adoptat. Sed hoc Deo competit; Joan. 1, 12: dedit eis potestatem filios Dei fieri. Ergo ipse adoptat.

Quaestiuncula 2

1. Ulterius. Videtur quod adoptare sit tantum Dei patris. Quia secundum leges, illius est adoptare cujus est filios generare. Sed solius patris in Trinitate est filium generare naturalem. Ergo ejus solius est filios adoptare.

2. Praeterea, per adoptionem efficimur fratres Christi; Rom. 8, 29: ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Sed Christus non est filius nisi Dei patris, ut supra, dist. 3, quaest. 1, art. 2, dictum est. Ergo et nos per adoptionem solius patris filii sumus.

3. Praeterea, sicut supra, dist. 1, quaest. 2, art. 2, dictum est, ideo solus filius incarnatus est, ne nomen filii transiret ad alterum. Sed non est magis inconveniens nomen filii transire ad aliam personam quam nomen patris. Ergo non debet dici adoptare nisi Deus pater, ne nomen patris ad aliam personam transeat.

1. Sed contra, omne nomen effectum significans in creatura, dictum de Deo, est commune toti Trinitati. Sed adoptare importat effectum in creatura. Ergo toti Trinitati competit.

2. Praeterea, secundum hoc quod adoptamur in filios Dei, Deus pater noster dicitur. Sed tota Trinitas dicitur pater noster, sicut in 1 Lib., dist. 18, dictum est. Ergo totius Trinitatis est adoptare.

Quaestiuncula 3

1. Ulterius. Videtur quod per filium tantum fiat adoptio; per hoc quod dicitur ad Galat. 4, 4: misit Deus filium suum factum ex muliere (...) ut adoptionem filiorum reciperemus.

2. Praeterea, secundum philosophum, 5 Metaph., illud quod est primum in quolibet genere, est causa eorum quae sunt post. Sed filiatio primo invenitur in filio. Ergo per ipsum omnes efficimur filii, sicut per bonitatem filii Dei omnes efficimur boni; et sic ex patre caelesti omnis paternitas in caelis et in terra nominatur: ad Ephes. 3.

3. Sed videtur quod fiat per spiritum sanctum: per hoc quod dicitur Roman. 8, 15: accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, abba, pater.

4. Praeterea, per caritatem efficimur filii Dei: 1 Joan. 3, 1: videte qualem caritatem dedit nobis pater, ut filii Dei nominemur et simus. Sed caritas est spiritus sanctus. Ergo per ipsum adoptamur.

Quaestiuncula 1

Respondeo dicendum, ad primam quaestionem, quod adoptatio transfertur ad divina ex similitudine humanorum. Homo enim dicitur aliquem in filium adoptare, secundum quod ex gratia dat jus percipiendae hereditatis suae, cui per naturam non competit. Hereditas autem hominis dicitur illa qua homo dives est; id autem quo Deus dives est, est perfruitio sui ipsius, quia ex hoc beatus est, et ita haec est hereditas ejus; unde inquantum hominibus, qui ex naturalibus ad illam fruitionem pervenire non possunt, dat gratiam per quam homo illam beatitudinem meretur, ut sic ei competat jus in hereditate illa, secundum hoc dicitur aliquem in filium adoptare.

Ad primum ergo dicendum, quod quamvis nulla persona sit sibi extranea quantum ad esse quod ab eo participat, est tamen sibi extranea aliqua persona quantum ad jus percipiendae hereditatis.

Ad secundum dicendum, quod ex hoc ipso quod aliquis homo ex alio nascitur, habet jus in hereditate paterna; unde non est extraneus, ut adoptari possit. Sed non ex hoc quod aliquis habet esse a Deo, competit sibi jus in hereditate caelesti; et ideo potest qui habet esse a Deo per creationem, ab eo per gratiam in filium adoptari.

Ad tertium dicendum, quod accidit adoptioni quae est apud nos, ut per eam dividatur hereditas, inquantum a multis simul tota haberi non potest. Sed hereditas caelestis tota simul habetur a patre adoptante, et ab omnibus filiis adoptatis; unde non est ibi divisio nec successio.

Quaestiuncula 2

Ad secundam quaestionem dicendum, quod adoptare convenit toti Trinitati: quia una est operatio totius Trinitatis, sicut et una essentia; sed tamen potest appropriari patri, inquantum habet similitudinem cum proprio ejus.

Ad primum ergo dicendum, quod quamvis sit solius patris generare filium qui sit Deus, tamen totius Trinitatis est producere filios per creationem; et ideo est etiam totius Trinitatis per gratiam filios adoptare.

Ad secundum dicendum, quod ex adoptione quae est per gratiam, efficimur fratres Christi, inquantum per hoc efficimur filii Dei patris; non autem inquantum efficimur filii Christi, vel spiritus sancti.

Ad tertium dicendum, quod filiatio est relatio ejus quod est a principio; paternitas autem est relatio principii. Tota autem Trinitas est principium creaturae. Unde magis potest trahi nomen paternitatis ad alias personas respectu creaturae, quam filiationis nomen.

Quaestiuncula 3

Ad tertiam quaestionem dicendum, quod haec praepositio per potest denotare duplicem causam: scilicet agentem mediam; et sic sumus adoptati a Deo patre per filium, ut appropriate loquamur: quia per eum Deus pater multos filios in gloriam adduxit, ut dicitur ad Hebr. 2, secundum quod eum misit in mundum salvatorem. Potest etiam notare formalem causam; et hoc dupliciter; vel inhaerentem, vel exemplarem. Si inhaerentem, sic adoptati sumus per spiritum sanctum, cui appropriatur caritas, secundum quam formaliter meremur. Ideo dicitur Ephes. 1, 13: signati estis spiritu promissionis sancto, qui est pignus hereditatis nostrae. Si vero designat causam exemplarem formalem, sic sumus adoptati per filium; unde Rom. 8, 29: quos praescivit conformes fieri imaginis filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus.

Et per hoc patet responsio ad objecta.