|
Quaestiuncula 1
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur, quod omnibus creaturis
conveniat adoptari. Deus enim dicitur pater noster, quia creavit
nos, sicut dicitur Deut. 32, 6: numquid non ipse est pater
tuus? Sed non est pater creaturarum per naturam, quia sic solius
Christi pater est. Ergo est pater per adoptionem; ergo omnibus
creaturis convenit adoptari.
2. Praeterea, ex hoc quod Deus aliquid creat, assumit illud in
communicationem suorum bonorum ex mera sua bonitate. Sed nihil aliud
videtur esse adoptio. Ergo cuilibet creaturae convenit adoptari.
3. Praeterea, ex ipsa creatione Deus imprimit rationali creaturae
imaginem suam, secundum quam dicitur filius Dei. Sed non adoptat nos
nisi inquantum nos filios suos facit. Ergo ex ipsa creatione ad minus
homines adoptat.
1. Sed contra, sicut ex dictis patet, adoptio filiorum fit per
spiritum sanctum. Sed non datur spiritus sanctus ratione creationis.
Ergo nec adoptio est ratione creationis tantum.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod nec Angelis conveniat adoptari. Quia
illi convenit adoptari qui non est in domo patrisfamilias, et in ipsam
inducitur. Sed Angeli semper fuerunt in domo Dei, quia in caelo
Empyreo creati sunt. Ergo eis non convenit adoptari.
2. Praeterea, sicut in littera dicitur, nos ideo filii Dei
adoptivi dicimur, quia cum nati fuerimus filii irae, per gratiam facti
sumus filii Dei. Sed Angeli nunquam fuerunt filii irae. Ergo
nunquam fuerunt non filii, ad minus secundum illos qui dicunt, quod
Angeli fuerunt creati in gratia. Ergo Angelis non convenit
adoptari.
3. Praeterea, Galat. 4, 4, dicitur: misit Deus filium suum
(...) ut adoptionem filiorum reciperemus. Sed ad Angelos non
fuit missus filius Dei: quia non est factus Angelus sicut est factus
homo, secundum quem modum ad homines missus dicitur. Ergo Angelis
non convenit adoptare.
1. Sed contra, per spiritum sanctum, qui hominibus datur, dicuntur
homines adoptari, ut patet ex dictis. Sed spiritus sanctus habitat in
Angelis, sicut etiam in hominibus. Ergo Angeli, sicut et homines,
dicuntur adoptari.
2. Praeterea, Angeli dicuntur fratres et consortes nostri. Sed
hoc non est nisi secundum quod ab eodem patre et ad eamdem hereditatem
nobiscum sunt adoptati. Ergo eis convenit adoptari.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur etiam quod Christus sit filius adoptivus.
Quia Hilarius, dicit: potestatis dignitas non amittitur dum carnis
humilitas adoptatur; et loquitur de humanitate Christi. Ergo
Christus, secundum quod homo, est filius adoptivus.
2. Praeterea, non videtur sequi aliquod inconveniens, si dicamus
Christum filium adoptivum: neque enim sequitur quod fuerit filius
irae, neque aliquando fuerit non filius: quia Angeli nunquam filii
irae fuerunt, et tamen dicuntur filii adoptivi. Ergo nihil prohibet
Christum dicere filium adoptivum.
3. Praeterea, major est dignitas filii adoptivi quam servi. Sed
Christus, secundum quod homo, dicitur servus, ut patet Philip.
2. Ergo multo fortius potest dici filius adoptivus.
4. Praeterea, per inhabitationem spiritus sancti homo efficitur
filius adoptivus. Sed super Christum requievit spiritus sanctus, ut
dicitur Isai. 11. Ergo ipse debet dici filius adoptivus.
5. Praeterea, Augustinus, dicit: ea gratia fit ab initio fidei
suae homo quicumque Christianus qua gratia ille homo ab initio suo
factus est Christus. Sed quicumque homo fit ab initio Christianus
fit per gratiam adoptionis. Ergo et ille homo factus est Christus per
gratiam adoptionis, et ita est filius adoptivus.
1. Sed contra, super illo Rom. 1: qui praedestinatus est filius
Dei in virtute, dicit Ambrosius: volvi et revolvi Scripturas:
Christum nunquam filium adoptivum inveni. Ergo non est dicendus
filius adoptivus.
2. Praeterea, adoptare totius Trinitatis est. Si ergo Christus
esset filius adoptivus, esset filius Trinitatis, quod esse non
potest, ut supra, dist. 4, dictum est.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum, ad primam quaestionem, quod sicut supra, dist.
8, dictum est, de ratione filiationis est ut filius producatur in
similitudinem speciei ipsius generantis. Homo autem inquantum per
creationem producitur in participationem intellectus, producitur quasi
in similitudinem speciei ipsius Dei: quia ultimum eorum secundum quae
natura creata participat similitudinem naturae increatae, est
intellectualitas; et ideo sola rationalis creatura dicitur ad
imaginem, ut in 2 Lib., dist. 16, dictum est, unde sola
rationalis creatura per creationem filiationis nomen adipiscitur. Sed
adoptio, ut dictum est, requirit ut adoptato jus acquiratur in
hereditatem adoptantis. Hereditas autem ipsius Dei est ipsa sua
beatitudo, cujus non est capax nisi rationalis creatura: nec ipsi
acquiritur ex ipsa creatione; sed ex dono spiritus sancti, ut dictum
est. Et ideo patet quod creatio irrationalibus creaturis nec
adoptionem nec filiationem dat; creaturae autem rationali dat quidem
filiationem, sed non adoptionem.
Ad primum ergo dicendum, quod filiatio per adoptionem addit supra
filiationem per creationem sicut perfectum supra diminutum, et sicut
gratia super naturam; unde per creationem homo non efficitur filius
naturalis neque adoptivus, sed tantum dicitur filius creatione;
creaturae autem irrationales nullo modo.
Ad secundum dicendum, quod communicatio quorumcumque bonorum non
sufficit ad adoptionem; sed communicatio hereditatis; unde nec aliqua
creatura dicitur adoptari ex hoc quod sibi aliqua bona communicantur a
Deo, nisi communicetur ei hereditas quae est divina beatitudo.
Ad tertium dicendum sicut ad primum.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod beata fruitio sicut excedit
naturam humanam, ita et naturam angelicam; unde sicut hoc homini datur
ex gratia, et non ex debito suae naturae; ita Angelo; et propter hoc
sicut competit homini adoptari; ita et Angelo.
Ad primum ergo dicendum, quod domus Dei, inquantum filii adoptivi
inducuntur, non dicitur caelum Empyreum, sed ipsa beatitudo divina,
secundum quam Deus in semetipso quiescit, et facit alios in se
quiescere; et in hac domo non semper fuerunt, quia non fuerunt creati
beati.
Ad secundum dicendum, quod accidit adoptioni quod adoptatus fuerit
filius irae, vel quod fuerit prius tempore non filius; unde ponitur in
littera magis ad evidentiam adoptionis quam ad necessitatem. Sed hoc
est de necessitate adoptionis ut prius natura sit non filius quam
filius, ut filiatio sibi ex natura sua non competat, sed ex gratia
quacumque collata; et hoc bene invenitur in Angelo.
Ad tertium dicendum, quod quamvis missio filii in carnem non fuerit
facta ad Angelos; fuit tamen facta ad eos missio quae est in mentem,
ut in 1 Lib., dist. 3, dictum est.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod Christus nullo modo dicendus
est filius adoptionis: quia ei competit ex sua natura, secundum quam
aeternaliter a patre nascitur, habere jus in hereditate paterna: quia
omnia quae habet pater, sua sunt, ut dicitur Joan. 16: unde hoc
jus non acquiritur ei per gratiam advenientem, ut possit dici filius
adoptivus.
Ad primum ergo dicendum, quod humanitas adoptatur non in ipso capite,
sed in membris ejus; et sic intelligendum est verbum Hilarii. Vel
dicendum, quod etsi adoptio aliquo modo possit dici de natura creata,
quae per gratiam trahitur in participationem divinae bonitatis in
unitate divinae personae; non tamen oportet quod supposito conveniat,
cui naturaliter convenit esse beatum.
Ad secundum dicendum, quod sequitur inconveniens, quod Christus, ad
minus natura vel intellectu, esset prius non filius quam filius, sicut
est de Angelis: quod nullo modo stare potest quantum ad secundam
opinionem, quae ponit, quod nullum suppositum praeintelligitur
unioni; nec filiatio convenire potest nisi supposito perfecto.
Ad tertium dicendum, quod Christus cum dicitur servus, importat
subjectionem tantum; unde Christus, secundum quod homo, dicitur
servus, sicut minor patre: non autem importat acquisitionem per
gratiam ejus quod ei convenit per naturam, sicut filius adoptivus; et
ideo nomen servitutis aliquo modo conceditur in Christo, non autem
nomen adoptionis.
Ad quartum dicendum, quod aliis hominibus per spiritum sanctum
inhabitantem acquiritur jus in hereditate caelesti de novo, quod eis
non competit per naturam, sicut filio Dei competit; unde per spiritum
sanctum inhabitantem non dicitur adoptari.
Ad quintum dicendum, quod est similitudo quantum ad rationem gratiae,
quia utraque est sine meritis praecedentibus, non autem quantum ad
effectum: quia illa est gratia unionis, secundum quam efficitur
naturalis filius; sed gratia qua homo fit Christianus non facit filium
naturalem, sed facit tantum adoptivum.
|
|