|
Quaestiuncula 1
1. Deinde quaeritur de praedestinatione Christi. Et videtur quod
non sit de persona. Praedestinatio enim Christi est ad filiationem,
quia praedestinatus est filius Dei in virtute; Rom. 1, 4. Sed
filiatio non competit naturae. Ergo praedestinatio non est de natura.
2. Praeterea, ejus videtur praedestinari cujus est agere, quia ejus
est etiam felicitari. Sed agere est suppositi, et non naturae. Ergo
praedestinatio non est de natura.
3. Praeterea, humana natura est unius rationis in Christo et in
aliis hominibus. Sed in aliis hominibus praedestinatio non est de
natura. Ergo nec in Christo.
1. Sed contra, Rom. 1, dicit Glossa, quod praedestinatio est
uno modo de eo quod non semper fuit. Sed nihil est in ipso Christo
quod non semper fuerit, nisi humana natura. Ergo praedestinatio est
de natura.
2. Praeterea, ex hoc aliquis praedestinatur quod praevidetur Deo
uniendus per gratiam unionis. Sed humana natura ab aeterno est
praevisa Deo unienda per gratiam unionis. Ergo humana natura est
praedestinata in Christo.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur, quod praedestinatio Christi non sit
conformis praedestinationi nostrae. Quia, secundum Augustinum,
praedestinatio qua nos praedestinamur, est propositum miserendi. Sed
hoc non competit praedestinationi Christi, quia ipse nunquam fuit
miser. Ergo praedestinatio sua et nostra non sunt unius rationis.
2. Praeterea, effectus praedestinationis est gratia. Sed gratia
Christi est alterius rationis quam gratia nostra: quia nostra gratia
non est unionis in persona, sicut sua. Ergo nec praedestinatio ejus
et nostra sunt ejusdem rationis.
3. Praeterea, operationes differunt penes terminos. Sed filiatio
naturalis, ad quam terminatur praedestinatio Christi, non est unius
rationis cum filiatione adoptionis, ad quam terminatur nostra
praedestinatio. Ergo non sunt unius rationis praedestinationes.
1. Sed contra est quod utrique praedestinationi competit una
definitio, scilicet praedestinatio est praeparatio gratiae in
praesenti, et gloriae in futuro. Ergo sunt unius rationis.
2. Praeterea, Rom. 1 dicit Glossa, quod praeclarissimum
exemplar nostrae praedestinationis praecessit in Christo. Ergo est
unius rationis: quia exemplar et exemplatum sunt unius rationis.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod praedestinatio ejus sit causa efficiens
nostrae praedestinationis. Ephes. 1, 5, dicitur: praedestinavit
nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum. Sed per denotat
causam efficientem, quando dicitur pater operari per filium. Ergo
ejus praedestinatio est causa efficiens nostrae praedestinationis.
2. Item, videtur quod sit causa exemplaris, per illud quod dicitur
Rom. 8, 29: quos praedestinavit conformes fieri imaginis filii
sui. Sed imago ad exemplaritatem pertinet. Ergo est causa exemplaris
nostrae praedestinationis; sicut etiam sua resurrectio nostrae
resurrectionis.
3. Item, videtur quod finalis. Quia nostra praedestinatio videtur
esse ordinata ad impletionem corporis Christi, ut patet Ephes. 4,
unde ipse videtur esse finis nostrae salutis. Ergo et ejus
praedestinatio nostrae praedestinationis.
1. Sed contra, aeternum non habet causam. Sed praedestinatio
nostra est aeterna. Ergo non habet causam, Christi
praedestinationem.
2. Praeterea, Christus non est praedestinatus nisi secundum quod
homo. Sed ipse, secundum quod homo, non est causa nostri, sed
secundum quod Deus. Ergo praedestinatio ejus non est causa
praedestinationis nostrae.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod praedestinatio
accipitur communiter et proprie. Communiter pro praescientia et
praeordinatione cujuscumque; et sic patet quod praedestinatio potest
esse de natura. Secundum autem quod proprie accipitur importat ordinem
praedestinati ad gratiam. Gratia autem creaturae facit unionem ad
Deum: quae quidem duplex est: scilicet per operationem, secundum
quam nos unimur Deo cognoscendo et amando ipsum: et in persona; et
secundum hoc humana natura fuit unita Deo; et ideo, cum
praedestinatio Christi ordinetur ad gratiam unionis in persona, potest
dici, quod natura est praedestinata, vel persona ratione naturae.
Ad primum ergo dicendum, quod praedestinatio Christi primum effectum
habet ipsam unionem: unde cum unio sit naturae, potest etiam dici
praedestinata; quamvis sibi filiatio non conveniat, quia filiatio non
est primus effectus praedestinationis, sed consequitur ad unionem.
Ad secundum dicendum, quod ratio illa procedit de felicitate creaturae
ex hoc quod Deo unitur per operationem; sed ipsa natura beatificatur
ex hoc quod Deo unitur in persona.
Et per hoc etiam patet responsio ad tertium: quia praedestinatio
aliorum hominum non est ad unionem in persona, sed ad unionem per
operationem.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod multa requiruntur in
praedestinatione et ex parte praedestinantis, et ex parte
praedestinati, et secundum terminum a quo, et secundum terminum ad
quem, secundum quod potest attendi diversitas inter praedestinationem
Christi et nostram. Ex parte autem praedestinantis, qui Deus est,
non est diversitas inter praedestinationem Christi et nostram; est
autem differentia ex parte praedestinati: quia in nobis est de
persona, in Christo autem de natura, ut dictum est. Similiter est
differentia ex parte termini a quo: quia in nobis est ut liberemur a
peccato, sicut dicit Glossa super illud Rom. 8: quos
praedestinavit, hos vocavit: in Christo autem non; quia neque
contraxit, neque fecit peccatum. Sed neutra istarum differentiarum
diversificat rationem praedestinationis; sed solum illa quae est
essentialis et specifica. Specifica autem differentia cujuslibet motus
vel operationis, accipitur penes terminum ad quem. Illud autem ad
quod est praedestinatio, non est unius rationis in Christo et in
nobis: quia praedestinatio Christi est ad unionem in persona;
praedestinatio autem nostra ad unionem per operationem, aut per habitum
assimilantem; et haec duae uniones non sunt unius rationis, sed se
habent secundum prius et posterius, et perfectum et diminutum; et ideo
praedestinatio Christi et nostra non est unius rationis secundum
univocationem, sed secundum analogiam.
Et per hoc facile est respondere ad objecta.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod in ipsa praedestinatione duo
sunt; unum aeternum, scilicet ipsa Dei operatio; et aliud
temporale, scilicet praedestinationis effectus. Praedestinatio ergo
nostra quantum ad illud quod est aeternum in ipsa, causam non habet;
sed quantum ad effectum potest habere causam, inquantum scilicet ejus
effectus producitur mediantibus aliquibus causis creatis: et secundum
hoc praedestinationis nostrae causa efficiens est praedestinatio
Christi inquantum ipse est mediator nostrae salutis; et formalis, in
quantum in filios Dei ad imaginem ejus praedestinamur, et finalis,
inquantum nostra salus in ejus gloriam redundat.
Et per hoc patet solutio ad objecta.
|
|