|
Christum secundum hominem non esse personam, nec aliud. Primum horum
conceditur ab omni opinione; secundum autem non, sed a tertia tantum;
quia primae duae opiniones dicunt quod secundum quod Christus est
homo, est aliquid. Hoc autem negare est error. Secundum enim
multiplicem habet rationem. Ista divisio accipitur ex comparatione
replicationis ad subjectum propositionis: quia potest fieri replicatio
vel ejus quod antecedit subjectum, et sic notat causam; vel ejus quod
sequitur, et sic notat habitum, aut quodcumque aliquid accidens; sed
specialiter nominat habitum propter rationem tertiae opinionis: vel
ipsius subjecti, et hoc vel quantum ad naturam, et sic exprimit
conditionem naturae; vel quantum ad suppositum, et sic notat unitatem
personae in Christo. Illa tamen personae descriptio non est data pro
divinis personis. Contra est quod directe ponit eam Boetius in
materia ista in Lib. de Duab. Nat. Dicendum, quod Magister
verum dicit, si capiantur stricte ea quae in divisione ponuntur; sed
Boetius large accipit; et hoc patet in 1 Lib., dist. 25. Non
autem sic dicitur filius natura. Dicitur enim Deus natura quasi
formaliter; sed dicitur filius natura, non formaliter, sed quantum ad
modum originis, quia per modum naturae procedit. Christus nunquam
fuit filius; nec prius tempore, sicut nos, nec prius natura aut
intellectu, sicut Angeli, si in gratia creati sunt. Christum filium
virginis esse natura et gratia. Contra. Natura et gratia ex opposito
dividuntur. Ergo quod est per gratiam, non est per naturam.
Praeterea, Christus est filius matris, sicut et quilibet alius
homo. Sed alii homines non sunt filii matrum suarum per gratiam.
Ergo nec Christus. Dicendum ad primum quod gratia unionis non
opponitur contra naturam: quia per eam una persona fit duarum
naturarum: et sic quod inest per gratiam unionis, inest per alterutram
naturarum naturaliter. Ad secundum dicendum, quod Christum,
inquantum hominem nasci ex matre, non fuit per gratiam, sed nasci
simul Deum et hominem; et hoc fuit per gratiam unionis. Non talis
hic filius. Ergo videtur quod filiatio dicatur aequivoce. Dicendum,
quod non univoce, nec aequivoce, sed analogice, sicut et alia quae
dicuntur de Deo et creaturis. Origine, non adoptione. Hoc dicitur
contra Nestorium, qui cum poneret in Christo duas personas, non
potuit ponere unionem nisi per gratiam: et sic sequeretur quod persona
hominis non sit filius Dei nisi per gratiam habitualem adoptionis,
sicut et nos. Veritate, vel nuncupatione. Hoc dicitur contra
Sabellium, qui posuit distingui personas tantum nominaliter.
Nativitate, non creatione. Et hoc dicitur contra Arium, qui
dicebat filium Dei esse creaturam.
|
|