|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur, quod filius Dei sit
creatura. Eccli. 24, 14: ab initio et ante saecula creata sum:
et loquitur de divina sapientia. Sed filius Dei est Dei sapientia.
Ergo ipse est creatura.
2. Praeterea, omne quod est subjectum Deo, vel minus eo, est
creatura. Sed filius Dei est hujusmodi, ut patet Joan. 14,
28: pater major me est; et 1 Corinth. 15, dicitur quod filius
erit subjectus patri, qui subjecit ei omnia. Ergo filius Dei est
creatura.
3. Praeterea, hoc modo se habent actiones ad invicem, sicut termini
actionum. Sed esse, quod est terminus creationis, est prius
quacumque alia forma ad quam terminantur aliae actiones. Ergo creatio
est prior omnibus aliis actionibus vel productionibus. Sed posterius
semper praesupponit prius. Cum ergo generatio conveniat filio Dei,
secundum quam dicitur natus, videtur quod etiam creatio conveniat ei,
ut dicatur creatus.
4. Praeterea, ut probat Avicenna in sua Metaph., id cujus
essentia est suum esse, est per se necesse esse. Sed quod est
hujusmodi, non habet esse ab alio: quia hoc quod est necesse esse
absolute, non est propter aliquid aliud, ut etiam dicit philosophus in
5 Metaph. Ergo id cujus essentia est suum esse, non habet esse ab
alio. Sed filius habet esse ab alio. Ergo non est necesse esse; nec
sua essentia est suum esse. Ergo est creatura.
5. Praeterea, omne quod habet causam sui esse, est creatura. Sed
filius habet causam sui esse: quia pater est causa filii, ut dicit
Chrysostomus, et omnes Graeci doctores concedunt. Ergo filius est
creatura.
6. Praeterea, omne quod gignitur, ad hoc gignitur ut sit. Sed
quod est, non gignitur ad hoc quod sit, quia jam est. Ergo omne quod
gignitur, antequam gignatur non est. Sed omne quod non fuit et postea
est, creatum est. Ergo filius, cum genitus sit, creatus est.
7. Praeterea, omne quod habet aliquid ab alio, in se consideratum
non habet illud; et caret illo, si sibi relinquatur. Sed filius
habet esse ab alio. Ergo in se consideratus non habet esse; et si
sibi relinquatur, non esset. Sed haec est conditio creaturae,
secundum quam dicitur vertibilis in nihilum: quia omnia in nihilum
reverterentur, nisi ea manus conditoris teneret. Ergo filius est
creatura.
1. Sed contra, nulla creatura est consubstantialis creatori. Sed
filius est consubstantialis patri, ut dicitur Joan. 10, 30: ego
et pater unum sumus. Ergo filius non est creatura.
2. Praeterea, omnis creatura portatur per potentiam creatoris. Sed
id quod omnia portat non portatur. Ergo id quod omnia portat, non est
creatura. Sed hoc est filius: Hebr. 1, 3: portans omnia verbo
virtutis suae. Ergo filius non est creatura.
3. Praeterea, nihil est in Deo quod sit creatura. Sed filius est
in Deo patre, cum sit verbum ejus, et omne verbum est in dicente.
Ergo filius non est creatura.
4. Praeterea, omne quod dicitur per similitudinem, reducitur ad id
quod proprie dicitur. Sed homines dicuntur filii Dei per
assimilationem ad unicum filium; Roman. 8, 29: conformes fieri
imaginis filii sui. Ergo ipse proprie filius dicitur. Sed nullus
dicitur proprie filius alicujus nisi habeat eamdem naturam specie quam
habet pater, et vere; ergo filius est vere Deus. Sed nulla creatura
est hujusmodi. Ergo filius non est creatura.
Respondeo dicendum, quod filius naturaliter a patre procedit: hoc
enim ipsum nomen filiationis demonstrat, si vera filiatio sit: quod
oportet maxime esse in illa filiatione et paternitate, ex qua omnis
paternitas et filiatio in caelo et in terra nominatur: ad Eph. 3.
Maxime enim vera sunt quae sunt causa esse veritatis in aliis, ut
dicitur 2 Metaph. Omne autem quod naturaliter procedit ab altero,
duo habet. Unum est quod aequatur ei a quo procedit: quia natura non
postponit facere opus suum, nisi sit ex defectu agentis: qui quidem
defectus est in eo, quod agens naturaliter non habet perfectam virtutem
ad agendum; sicut pueri ad generandum: vel in eo quod agit per
transmutationem exterioris materiae, unde effectus non sequitur nisi in
fine transmutationis, et sic oportet quod duratione sequatur suam
causam agentem: quae longe sunt a Deo, cujus virtus non augetur,
neque materiam ex qua operetur requirit. Restat ergo quod omne
naturaliter a Deo procedit, coaeternum sit ei; et ita filius est ab
aeterno. Aliud est quod oportet esse in eo quod naturaliter procedit
ab altero, quod sit simile ei a quo procedit; quia natura intendit
sibi simile producere inquantum potest; unde quod aliquid naturaliter
procedens non habeat perfectam similitudinem ejus a quo procedit,
contingit vel ex defectu virtutis agentis, sicut in semine in quo
debilitatur calor naturalis, unde non sufficit ad generandum masculum,
sed feminam; vel ex defectu materiae, quae non potest recipere totam
virtutem agentis, sicut accidit in partubus monstruosis. Haec autem
duo a Deo longe sunt, ut dictum est, unde oportet quod hoc quod
naturaliter a Deo procedit, perfectam similitudinem ad eum habeat.
Perfecta autem similitudo esse non potest ubi non est eadem natura
secundum speciem. Natura autem divina non potest esse eadem specie
nisi sit eadem numero, cum omnino sit immaterialis. Unde oportet quod
filius qui naturaliter a Deo patre procedit, habeat eamdem numero
naturam cum ipso, et per consequens idem esse; et ita omnibus modis ei
erit aequalis. Et quia natura et esse Dei patris nullo modo dependet
ad nihil, vel ad non esse, ut scilicet non esse praecedat eam tempore
vel natura; ideo nec natura nec esse filii ad nihil aliquo modo
dependet. Ex quo patet quod filius nullo modo potest esse creatura,
neque secundum quod fides de creatione loquitur, secundum quam ponimus
quod non esse duratione creaturam praecessit; nec secundum quod quidam
philosophi posuerunt creationem, dicentes illud creari quod esse habet
post non esse, non tempore, sed natura: et hoc est cujus esse
dependens est ad non esse, quia in se consideratum et sibi relictum non
est, cum solum ab altero esse habeat. Sed de hoc in 2 Lib.,
distinct. 2, dictum est plenius.
Ad primum ergo dicendum, quod istud verbum vel intelligitur de
sapientia creata, scilicet angelica natura, quae est ante tempora
saecularia, etsi non duratione, tamen ordine naturae; vel
intelligitur de filio Dei quantum ad naturam assumptam, quae etsi ante
saecula creata non fuerit, fuit tamen ab aeterno praevisa creari.
Ad secundum dicendum, quod sicut Augustinus docet in 1 de Trin.,
omnia quae minorationem aut subjectionem circa filium Dei ponere
videntur, vel referenda sunt ad naturam assumptam secundum quam minor
est patre, in forma Dei manens aequalis patri, ut dicitur ad
Philip. 2: vel referendum est ad commendationem principii, secundum
quod pater dicitur principium filii: et secundum hoc dicitur major,
quamvis filius non sit minor, ut dicit Hilarius.
Ad tertium dicendum, quod secundum Basilium, accipere a patre filius
habet commune cum omni creatura; sed habere per naturam est sibi
proprium; unde processio filii a patre in aliquo convenit cum
processione quae est in creaturis, communitate analogiae, et in aliquo
differt. Convenit quidem in respectu originis, qui est esse ab
aliquo; differt autem in hoc quod processio filii a patre est per
naturam; aliorum autem per voluntatem. Ex hoc sequitur triplex
differentia, ut ex dictis patet. Prima, quod filius est
consubstantialis patri; secunda, quod est coaeternus; tertia, quod
esse suum nullo modo dependet ad nihil: et haec sequitur ex prima.
Unde considerandum est, quod omnia nomina vel verba quae important
respectum originis absolute, recipiuntur in processionem divinam,
sicut procedit, exit, est ab alio; illa autem quae important aliquid
contrarium tribus praedictis, nullo modo dicuntur, sicut factus, quod
repugnat consubstantialitati: quia facere dicitur proprie secundum
operationem quam agens exercet in id quod est extra: et similiter
verbum incipiendi repugnat coaeternitati, et similiter verbum creandi
importat dependentiam ad non esse. Sed nativitas ad respectum originis
absolute addit aliquid magis pertinens ad consubstantialitatem quam ad
differentiam substantiae: quia, sicut supra, dist. 8, dictum est,
nascitur proprie quod procedit conjunctum ei a quo procedit: et ideo
omnia illa quae pertinent ad generationem vivorum, quorum est nasci,
dicuntur in processione filii, sicut oriri et nasci, gigni et
generari; et haec est causa quare processio filii potuit habere nomen
proprium, non autem processio spiritus sancti, qui non procedit per
modum nascentis. Unde generatio vel nativitas non transumitur ad
divina secundum quod praesupponit creationem, sed secundum quod
importat consubstantialitatem.
Ad quartum dicendum, quod ratio illa sequitur de eo quod est ab alio,
habens aliam naturam ab ipso: quia sic naturae ejus quod est ab alio,
non debetur esse ex se ipsa; unde ipsa non est suum esse, ut habeat
necessitatem essendi ex se. Sed filius est a patre, habens eamdem
numero naturam; unde sicut natura patris est suum esse, ac per hoc
necesse esse; ita et natura filii: nec ejus esse est aliquo modo
dependens ad nihil, sicut nec esse patris.
Ad quintum dicendum, quod esse filii non est creatum: unde filius non
habet causam sui esse; nec suum esse habet principium: quamvis enim
secundum nos ipse filius habeat principium a quo est, non tamen
causam: quia secundum nos nomen principii importat relationem originis
absolute; nomen autem causae importat respectum originis per
comparationem ad esse rei quod a causa procedit: unde terminus a quo,
dicitur principium motus, non tamen causa. Sed secundum Graecos
nomen causae importat simplicem formae originem, sicut nomen principii
secundum nos. Et quamvis dicamus patrem principium filii, non tamen
dicimus filium principiatum a patre; quia nomine principiati non utimur
nisi in his quae sunt constituta in esse per principium: unde linea non
dicitur esse principiatum puncti, sicut nec motus termini a quo; sed
tamen dicitur esse a principio.
Ad sextum dicendum, quod filius non habuit esse antequam generaretur.
Sed quia generatio ejus est aeterna, et esse ejus aeternum est.
Ad septimum dicendum, quod sicut creatura non habet esse nisi a Deo,
ita nec filius habet esse nisi a patre. Sed in hoc est differentia,
quod creatura non est illa relatio secundum quam dicitur esse a Deo,
per quam habet esse; et ideo potest considerari in se, sine respectu
ejus ad Deum; et sic invenitur non habens esse. Sed filius Dei est
ipsa relatio secundum quam habet esse a patre, et ipsa relatio est
ipsum esse: et ideo non potest filius considerari sine respectu ad
patrem, ut inveniatur in se non habens esse, vel potens in nihilum
decidere.
|
|