|
1. Ad secundum sic proceditur, videtur quod Christus sit creatura.
Leo Papa: nova et inaudita conventio: Deus qui erat et qui est,
fit creatura. Sed illud quod Deus fit, potest de Christo
praedicari. Ergo Christus est creatura. Damascenus etiam dicit de
Christo, quod non scandalizabitur ad nomen creaturae.
2. Praeterea, de quocumque praedicatur inferius, et superius. Sed
creatura est superius ad hominem. Ergo cum homo praedicetur de
Christo, creatura de ipso praedicabitur.
3. Praeterea, omne quod est, vel est creatum vel increatum. Si
ergo Christus est homo, vel erit homo creatus vel increatus. Sed non
est homo increatus, sicut nec homo aeternus, quia omne increatum est.
Ergo est homo creatus: ergo est creatura.
4. Praeterea, id quod convenit parti, transumitur ad praedicationem
totius; sicut homo dicitur Crispus propter capillos. Sed humana
natura est quasi pars personae compositae, pro qua supponit hoc nomen
Christus. Ergo cum humana natura sit creatura, Christus potest dici
creatura.
5. Praeterea, principalior pars hominis Christi est anima quam
corpus. Sed ratione corporis quod de virgine traxit, simpliciter
dicitur natus de virgine. Ergo ratione animae, quae creata est a
Deo, debet dici creatura.
6. Praeterea, sicut repugnat nomen creaturae filio increato; ita
repugnat temporaliter nasci aeternaliter nato. Sed tamen dicimus
Christum temporaliter natum. Ergo et simpliciter possumus ipsum
dicere creaturam.
1. Sed contra, creatura non potest praedicari de aliquo aeterno.
Sed Christus supponit suppositum aeternum. Ergo non potest dici
creatura.
2. Praeterea, in Christo nihil creatum est, nisi humana natura.
Sed humana natura non praedicatur de Christo. Ergo Christus non
potest dici creatura.
3. Praeterea, omnis creatura rationalis est filius Trinitatis per
creationem. Sed Christus si est creatura, est creatura rationalis.
Ergo est filius Trinitatis per creationem: quod supra improbatum
est, dist. 4.
Respondeo dicendum, quod creatio proprie respicit esse rei: unde
dicitur in Lib. de causis, quod esse est per creationem, alia vero
per informationem. Esse autem simpliciter et per se est suppositi
subsistentis; alia vero dicuntur esse, inquantum suppositum in eis
subsistit, vel essentialiter, sicut materia et forma, et sic natura
ipsa dicitur esse; vel accidentaliter, sicut accidentia dicuntur
esse. Esse ergo dictum simpliciter de supposito significat esse
personale ipsius; esse vero, secundum quod convenit parti vel
accidenti, non dicitur simpliciter de supposito, sed suppositum
dicitur esse in eo; unde cum dico: Christus est, significatur esse
ipsius, non autem esse ipsius naturae, vel accidentis, vel partis.
Cum autem fiat unio naturarum in esse suppositi secundum secundam
opinionem, esse, secundum quod Christus simpliciter esse dicitur,
est esse increatum; unde non potest dici creatura, non tantum ad
evitandum errorem Arii, ut quidam dicunt, sed etiam ad vitandum
falsitatem. Potest tamen dici, quod aliquid creatum est in Christo,
scilicet humana natura; quia esse quamvis sit unum, tamen respectum
habet ad naturam et ad partes ejus, secundum quas humana natura dicitur
esse in Christo, vel partes aut accidentia ejus, ut supra, dist.
6, dictum est. Unde sicut esse aliquo modo ad naturam pertinet, et
ad partes et accidentia ejus, ita et creatio.
Ad primum ergo dicendum, quod verba illa intelligenda sunt cum
determinatione, ut dicit Magister in littera; quamvis illa
determinatio causa brevitatis intermittatur.
Ad secundum dicendum, quod creatura non est superius ad hominem: quia
creatio magis respicit esse quam naturam. Esse autem non est genus,
nec inducitur in significatione alicujus generis, ut dicit Avicenna,
cum ea quae sunt in uno genere, non conveniant in uno esse, sed in
natura communi. Vel dicendum, quod creatura non est superius ad
hominem, significans quid est homo: quia creatio non respicit naturam
vel essentiam, nisi mediante actu essendi; qui est primus terminus
creationis. Humana autem natura in Christo non habet aliud esse
perfectum, quod est esse hypostasis, quam esse divinae personae; et
ideo, simpliciter loquendo, creatura dici non potest: quia
intelligeretur quod esse perfectum hypostasis Christi per creationem
esset acquisitum.
Ad tertium dicendum, quod cum dicitur, Christus est homo creatus,
locutio est duplex: ex eo quod hoc participium creatus potest
determinare praedicatum in comparatione ad subjectum, et sic potest
esse vera, sicut et ista: Christus est factus homo. Si autem
determinat absolute praedicatum, tunc est falsa: quia in homine non
intelligitur tantum natura, sed suppositum aeternum, cui non convenit
esse creatum: quod enim determinat praedicatum in ordine ad subjectum,
est determinatio ipsius inquantum est praedicatum; unde oportet quod
respiciat praedicatum formaliter: quia termini in praedicato ponuntur
formaliter; determinatio autem quae determinat absolute ponitur circa
praedicatum sicut circa subjectum quoddam; unde magis respicit
suppositum quam formam. Similiter etiam haec est falsa: Christus est
homo increatus: quia privatio creationis ponitur circa praedicatum
ratione utriusque; et ideo utraque falsa est, nec sibi contradicunt,
sed haec est vera: Christus est homo qui non est creatus sed aeternus
ex parte deitatis, non tamen aeternus homo, ut aeternitas determinet
praedicatum in ordine ad subjectum.
Ad quartum dicendum, quod totum denominatur a proprietate partis,
quando illa proprietas nullo modo nata est convenire nisi parti illi,
sicut crispitudo capillis, et claudicatio pedi. Sed creatio non
tantum naturae, sed etiam personae nata est convenire, et etiam
personae et supposito magis proprie; et ideo non potest dici de
supposito quod sit creatum, quia natura est creata.
Et per hoc patet solutio ad quintum: quia nasci de matre non est natum
convenire supposito hominis, nisi per hoc quod corpus traducit a
matre; unde non habet repugnantiam temporaliter nasci ad aeternaliter
nasci: quia unum naturam humanam respicit, et alterum divinam: quarum
habet unam Christus a patre aeternaliter, alteram a matre
temporaliter. Sed creatum et increatum utrumque potest respicere
suppositum ratione esse quod est suppositi.
Unde patet solutio ad sextum.
|
|