|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Christus non possit
dici creatura secundum quod homo. Quidquid enim praedicatur de altero
secundum quod ipsum est, praedicatur de eo simpliciter. Sed quod
praedicatur de Christo secundum quod homo, praedicatur de eo secundum
quod ipsum est, quia ipse est essentialiter homo. Ergo cum esse
creaturam non praedicetur simpliciter, non potest praedicari de eo
secundum quod homo.
2. Praeterea, magis est esse filium adoptivum quam esse creaturam.
Sed non potest dici quod Christus, secundum quod homo, sit filius
adoptivus. Ergo multo minus potest dici quod, secundum quod homo,
sit creatura.
3. Praeterea, secundum quod Magister dicit in littera, haec est
tropica locutio: Christus est creatura. Ergo si Christus, secundum
quod homo, sit creatura, et haec etiam erit impropria, Christus est
homo, quod est falsum.
4. Praeterea, nihil est creatum in Christo nisi humana natura.
Sed haec est falsa: Christus, secundum quod homo est humana natura.
Ergo et haec: Christus secundum quod homo, est creatura.
5. Praeterea, ista se compatiuntur, ut Christus sit homo, et sit
Deus. Ergo quod non compatitur secum hoc quod est esse Deum, non
potest praedicari de Christo secundum quod homo, sicut hoc quod est
carere divinitate. Sed esse creaturam non compatitur secum hoc quod
est esse Deum. Ergo Christus non est creatura, secundum quod homo.
1. Sed contra, omne quod non est aeternum, est creatum. Sed
Christus, secundum quod homo, non est aeternus, sicut nec Deus.
Ergo secundum quod homo, est creatura.
2. Praeterea, omne quod factum est, creatum est. Sed Christus
secundum quod homo, est factus. Ergo est creatus secundum quod homo.
3. Praeterea, omnis conditio alicujus naturae potest praedicari de
aliquo secundum nomen significans naturam illam. Sed homo significat
naturam humanam, cujus conditio est quod sit creatura. Ergo Christus
potest dici creatura secundum quod homo.
Respondeo dicendum, quod humana natura se habet ad compositam personam
Christi sicut pars; quamvis proprie pars dici non possit, nec proprie
persona composita, ut supra, dist. 6, qu. 2, art. 3, dictum
est. Pars autem aliquando habet aliquam dispositionem quae nata est
convenire toti; aliquando vero aliam quae non est nata convenire toti:
sicut albedo quae inest capillis, potest etiam toti convenire:
crispitudo autem ita convenit capillis quod nullo modo toti, vel alicui
alteri parti. Ergo secundum dispositiones illas quae insunt tantum
parti, denominatur totum simpliciter et proprie per dispositionem
partis, nullo addito; sicut homo dicitur Crispus; sed quantum ad
illas dispositiones quae natae sunt parti et toti convenire, non
denominatur totum a parte simpliciter, sed addita parte, ut cum
dicitur homo albus secundum capillos; nec proprie, sed figurative per
sinecdochen. Unde patet quod cum creatio naturae et personae nata sit
convenire, sicut et esse; utrique aliquo modo convenit: non tamen
potest dici de Christo, quod sit creatura, quia humana natura creata
est, nisi fiat additio, ut si dicatur: secundum hominem, vel
secundum quod homo; et tunc etiam tropica est et figurativa, ut dicit
Magister, sicut et haec: Aethiops est albus secundum dentem.
Ad primum ergo dicendum, quod illa ratio procedit in his quae
praedicantur proprie et per se; sed haec non est propria praedicatio,
ut dictum est.
Ad secundum dicendum, quod esse filium adoptivum, nullo modo natum
est convenire nisi personae; et ideo non potest dici filius adoptivus
secundum humanam naturam, sicut dicitur creatura: quia creaturae nomen
et personae et naturae aptatur.
Ad tertium dicendum, quod quando cum reduplicatione est propria
praedicatio, tunc praedicatum per se convenit ei quod replicatur:
sicut Christus, secundum quod homo, est animal; haec enim est per se
et proprie: homo est animal; et ideo simili modo praedicatum et
reduplicatio de subjecto praedicatur. Haec autem reduplicatio non est
nota per se praedicationis: haec enim non est propria: hic homo,
scilicet Christus, est creatura, nec etiam est per se, quia creatura
non est superius ad hominem, significans quid est homo, ut dictum
est; et ideo non oportet quod si creatura improprie dicatur de
Christo, etiam ipse improprie dicatur homo.
Ad quartum dicendum, quod natura humana in abstracto non praedicatur
de Christo secundum quod homo; sed conditiones ejus et in concreto
possunt de Christo praedicari secundum quod homo, vel proprie vel
improprie. Creatura autem in concretione dicitur, quia omne creatum
est creatura.
Ad quintum dicendum, quod quamvis illud quod convenit parti, aliquo
modo possit dici de toto, non tamen oportet ut quod removetur a parte,
removeatur a toto; unde quamvis Aethiops secundum dentem habeat
albedinem, non potest tamen dici quod sit carens nigredine: quia quod
non convenit sibi secundum unam partem, potest sibi convenire secundum
aliam; et similiter quamvis Christus sit creatura, secundum quod
homo, non tamen potest dici quod, secundum quod homo, careat
divinitate quae sibi competit per aliam naturam.
|
|