|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur, quod ea quae sunt humanae
naturae, non possint dici de filio Dei. Omnis enim proprietas vel
accidens naturae humanae, est quid creatum. Sed filius Dei non
informatur aliquo creato. Ergo non potest praedicari de filio Dei
aliquod accidens humanae naturae.
2. Praeterea, quod proprietates divinae naturae dicuntur de filio
Dei, contingit ex hoc quod filius Dei est natura divina. Sed filius
Dei non est natura humana. Ergo proprietates humanae naturae non
praedicantur de filio Dei.
3. Praeterea, humanae naturae convenit assumi a filio Dei, et
homini convenit esse unitum. Sed hoc non convenit filio Dei. Ergo
non oportet quod ea quae conveniunt naturae humanae, dicantur de filio
Dei.
4. Praeterea, haec est vera: iste homo est praedestinatus. Sed
haec est falsa: filius Dei est praedestinatus. Ergo idem quod
prius.
5. Praeterea, omnis proprietas humanae naturae est quid creatum.
Sed creatura non praedicatur de filio Dei. Ergo nec proprietas
humanae naturae.
6. Praeterea, ea quae praedicantur de Christo secundum quod homo,
non praedicantur de ipso secundum quod filius Dei. Ergo videtur eadem
ratione quod ea quae praedicantur de homine, non praedicentur de filio
Dei.
7. Sed contra, de quocumque praedicatur aliquid, praedicantur de eo
omnia consequentia ad ipsum, etiamsi sit praedicatio accidentalis;
sicut si homo est albus, sequitur quod sit coloratus. Sed homo
praedicatur de Deo. Ergo quidquid praedicatur de homine, praedicatur
de filio Dei.
8. Praeterea, quaecumque consequuntur naturam, praedicantur de
suppositis naturae illius. Sed filius Dei est suppositum humanae
naturae. Ergo consequentia naturam humanam possunt praedicari de filio
Dei.
9. Praeterea, Christus est persona subsistens in duabus naturis,
divina et humana. Sed omnia quae conveniunt divinae naturae, possunt
praedicari de Christo. Ergo pari ratione omnia ea quae conveniunt
naturae humanae.
10. Praeterea, nihil magis repugnat divinae naturae quam mori.
Sed dicitur, quod filius Dei est mortuus. Ergo et omnia alia
possunt dici de filio Dei quae conveniunt humanae naturae.
Respondeo dicendum, quod natura et suppositum naturae in quibusdam
differunt re et ratione, sicut in compositis; in quibusdam autem
ratione et non re, sicut in divinis. Sed differentia quae est
secundum rationem, est differentia oppositionis: quia natura et
suppositum habent intentiones oppositas; et ideo ea quae pertinent ad
rationem naturae, nullo modo praedicantur de supposito neque in
abstracto neque in concreto, neque in divinis neque in humanis; sicut
pater non dicitur commune tribus, nec Petrus dicitur forma totius.
Differentia autem quae est secundum rem, non est oppositionis, sed
est sicut principii formalis ad formatum; et ideo quae secundum rem ad
naturam pertinent, possunt praedicari de supposito, sicut natura
praedicatur, scilicet in concreto. Quia autem unio facta est in
supposito, ut scilicet sit unum et idem suppositum divinae et humanae
naturae; ideo de illo supposito possunt praedicari ea quae consequuntur
secundum rem utramque naturam, sicut et ipsae naturae de ipso
praedicantur: quia enim divina natura praedicatur de filio Dei in
concreto et in abstracto; ideo proprietates ejus possunt utroque modo
praedicari de ipso: quia vero humana natura praedicatur in concreto
tantum; ideo humanae naturae proprietates in concreto tantum
praedicantur. Nec differt utrum fiat praedicatio de supposito secundum
nomen quod significat divinam naturam, ut verbum; vel humanam, ut
Jesus, vel utrumque, sicut Christus; quia per omnia supponitur idem
suppositum: sed tamen hoc suppositum non constituitur per naturam
humanam, sed humana natura advenit ei jam ab aeterno praeexistenti in
alia natura. Unde duo singulariter inveniuntur in compositione humanae
naturae ad istud suppositum, scilicet quod unitur ei, et quod se habet
ad ipsum per modum partis, secundum quod istud suppositum in duabus
naturis subsistit; et ideo a praedicta generalitate excluduntur ea quae
unionem important, et iterum ea quae nata sunt de se et personae et
naturae convenire, quae non possunt praedicari de supposito nisi cum
additione, sicut ea quae sunt partis de toto.
Ad primum ergo dicendum, quod proprietates creatae dicuntur de filio
Dei, non quasi ipsa persona aeterna his informetur, sed quia natura
assumpta informatur eis; sicut proprietates quibus informantur partes,
praedicantur de toto.
Ad secundum dicendum, quod illa ratio concludit, quod proprietates
humanae naturae non praedicantur in abstracto de Christo; quod et
verum est.
Ad tertium dicendum, quod assumi est de illis quae unionem important;
et ideo non oportet quod dicatur de filio Dei.
Ad quartum dicendum, quod praedestinatio Christi est respectu
unionis; unde praedestinatus includit unionem sicut terminum
praedestinationis; et ideo sicut homo unitus dicitur, ita et
praedestinatus uniri; non autem filius Dei. Et praeterea
praedestinatus includit factionem, ut patet ex praedictis; unde sicut
esse factum non dicitur de filio Dei absolute, ita nec esse
praedestinatum.
Ad quintum dicendum, quod sicut humana natura est creatura, et tamen
cum praedicetur de Christo in concreto, non sequitur quod Christus
sit creatura; ita etiam non sequitur propter hoc quod proprietates
naturae humanae in concreto de Christo praedicentur, quod Christus
sit creatura.
Ad sextum dicendum, quod ad veritatem propositionis sufficit quod
praedicatum conveniat subjectis quocumque modo; sed ad hoc quod
propositio sit per se, oportet quod conveniat sibi ratione formae
importatae per subjectum; unde haec est vera: Deus est passus; non
tamen est per se: et quia reduplicatio exigit locutionem per se veram;
ideo non est similis ratio de reduplicationibus et propositionibus quae
sunt sine reduplicatione.
Ad septimum dicendum, quod aliqua consequuntur humanam naturam, non
secundum quod praedicatur de filio Dei; et illa non oportet quod de
Christo praedicentur.
Et ex dictis patet solutio ad consequentia.
|
|