|
Omnia per ipsum facta sunt. Videtur hoc non esse ad propositum: quia
Augustinus intendit de filio Dei, inquantum est filius Dei. Et
dicendum, quod quia non est in Christo aliud suppositum nisi persona
filii Dei; ideo sicut de filio Dei dici non potest quod sit
creatura; ita nec de Christo. Nam si creatura esset, sibi mandaret
praedicari Evangelium. Videtur quod hoc non sequatur: quia Angeli,
et lapides sunt creaturae, quibus non est Evangelium praedicandum.
Dicendum, quod intelligitur de creaturis quae sunt homines, quibus
est praedicandum Evangelium, vel ut emundentur, vel ut perficiantur,
vel ut conserventur. Christus autem homo est. Vanitati subjecta.
Intelligitur de illa vanitate secundum quam omnia in nihil tenderent,
nisi manu omnipotenti continerentur. Non unum de multis. Contra:
Rom. 8, 20: ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Et
dicendum, quod unus est de multis quantum ad similitudinem
filiationis, secundum quod etiam dicitur primogenitus, sed non unum de
multis, proprietate nativitatis, secundum quod dicitur unigenitus.
In Deo creatura esse non potest. Contra, Rom. 11, 36: in
ipso sunt omnia. Dicendum, quod sunt in ipso creaturae, non per
essentiam, sed sicut in causa, per similitudines ideales, quae
secundum quod in Deo sunt, creaturae non sunt. Sed ex tropicis
locutionibus non est recta argumentationis processio. Cujus ratio
est, quia non sunt simpliciter verae, sed secundum quid; unde etiam
Dionysius dicit in epistola ad Titum, quod symbolica theologia non
est argumentativa.
|
|