|
Postquam ostendit Magister quod nomen creaturae non praedicatur de
Christo simpliciter, sed cum determinatione, hic inquirit de
defectibus qui consequuntur naturam humanam, secundum quod creatura
est; et dividitur in duas partes: primo inquirit de defectu qui
communiter consequitur omnem creaturam, scilicet incipere esse;
secundo de defectibus qui consequuntur specialiter humanam naturam,
ibi: solet etiam quaeri, utrum alium hominem, vel aliunde hominem
quam de genere illius Adae, Deus assumere potuerit. Circa primum
tria facit: primo movet quaestionem; secundo objicit ad utramque
partem, ibi: de hoc Augustinus inquit ita; tertio determinat eam,
ibi: his autem auctoritatibus in nullo reluctantes, dicimus, hominem
illum, inquantum homo est, esse coepisse. Solet etiam quaeri, utrum
alium hominem (...) Deus assumere potuerit. Hic prosequitur de
defectibus qui pertinent ad humanam naturam tantum; et dividitur in
duas partes: primo inquirit de defectu culpae; secundo de defectu
naturae, qui est sexus femineus, ibi: solet etiam quaeri, quamvis
curiose, a nonnullis, si Deus humanam naturam potuit assumere
secundum muliebrem sexum. Circa primum duo facit: primo quaerit de
defectu culpae quantum ad originem, scilicet utrum aliunde quam de
peccatoribus carnem assumere potuisset; secundo de defectu culpae
quantum ad actum, utrum scilicet peccare potuisset, ibi: ideo non
immerito quaeritur utrum homo ille potuerit peccare. Et circa hoc tria
facit: primo movet quaestionem; secundo determinat, ibi: hic
distinctione opus est; tertio objicit contra determinationem, ibi:
quidam tamen probare conantur eam, etiam unitam verbo, posse peccare:
et primo objicit per rationem; secundo per auctoritatem, ibi:
inducunt quoque auctoritatem ad probandum idem, et utrumque solvit, ut
patet in littera. Solet etiam quaeri, quamvis curiose, a nonnullis,
si Deus humanam naturam potuit assumere secundum muliebrem sexum. Hic
inquirit de defectu naturae, qui est sexus femineus: et primo movet
quaestionem; secundo solvit, ibi: quidam arbitrantur eum potuisse
assumere hominem in femineo sexu. Hic quaeruntur tria. Primo de
inceptione. Secundo de potentia peccandi. Tertio de congruitate
assumptionis respectu sexus feminei. De congruitate tamen assumptionis
respectu generis Adae, dist. 2, qu. 1, art. 2, dictum est.
Circa primum quaeruntur duo: 1 utrum iste homo, demonstrato
Christo, incepit esse; 2 utrum incepit esse Deus.
|
|