|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur, quod haec sit vera: iste
homo incepit esse. Omne enim quod non semper fuit, et est, incepit
esse. Sed sicut dicit Augustinus in littera, mediator Dei et
hominum, homo Christus, non fuit prius quam mundus esset. Ergo
incepit esse.
2. Praeterea, iste demonstrat suppositum utriusque naturae, divinae
scilicet et humanae. Sed ratione divinae naturae potest dici: iste
homo semper fuit. Ergo cum incipere conveniat humanae naturae, sicut
etiam esse ab aeterno divinae, ratione humanae naturae potest dici:
iste homo incepit esse.
3. Praeterea, antequam mundus fieret, erat verum dicere: nullus
homo est. Ergo haec erat falsa: aliquis homo est, vel iste homo
est. Nunc autem est vera. Ergo iste homo coepit esse.
4. Praeterea, quod incepit esse in aliqua specie, incepit esse
simpliciter. Sed iste homo incepit esse in specie humana. Ergo
incepit esse simpliciter.
5. Praeterea, nasci temporaliter, est mutari de non esse in esse.
Sed iste homo est natus in tempore. Ergo est mutatus de non esse in
esse. Sed omne tale incepit esse. Ergo iste homo incepit esse.
6. Praeterea, iste homo supponit personam compositam. Sed persona
composita non fuit ab aeterno: quia quando non est compositio, non
potest esse aliquod compositum. Ergo iste homo non fuit semper; ergo
incepit esse.
7. Sed contra, nullum aeternum incepit esse. Sed iste homo
supponit suppositum aeternum. Ergo non incepit esse.
8. Praeterea, omne quod incepit esse, est creatura. Sed iste homo
non est creatura, ut dictum est supra, dist. 11, art. 3. Ergo
iste homo non incepit esse.
9. Praeterea, Joan. 8, 58, dicit ille homo de quo loquimur:
antequam Abraham fieret, ego sum; et simili ratione potuisset vere
dicere: antequam mundus fieret, ego sum. Sed nullum tale incepit
esse. Ergo iste homo non incepit esse.
Respondeo dicendum, quod quidam distinguunt istam: iste homo incepit
esse, ex hoc quod pronomen iste potest demonstrare personam verbi, vel
singulare hominis: et primo modo est falsa, secundo modo vera. Sed
cum dicitur: iste homo, hoc pronomen iste non potest demonstrare nisi
id quod supponitur per hoc nomen homo. Suppositum autem per hoc nomen
homo non est aliud quam persona verbi secundum secundam opinionem; unde
secundum eam non potest stare: quia quamvis ponat in Christo esse
aliquid singulare praeter personam verbi, scilicet humanam naturam;
tamen illud singulare non supponitur per hoc nomen homo, nec
praedicatur de Christo, sicut 6 dist., qu. 1, art. 1, dictum
est; et ideo patet quod ista distinctio est secundum primam opinionem
bona. Et ideo hac omissa, quidam dicunt, quod hoc verbum incipit
potest notare inceptionem respectu suppositi simpliciter; et sic est
falsa, quia suppositum illud est aeternum: vel respectu suppositi
ratione formae significatae; et sic est vera; et ponunt exemplum de
hac: scutum album incipit esse hodie, supposito quod scutum ab heri
factum hodie dealbetur. Sed hoc dictum non videtur habere efficaciam
propter duo: primo, quia etsi humana natura habeat aliquid simile
accidenti in Christo, tamen hoc nomen homo non est adjectivum, sed
substantivum, etiamsi natura humana esset pure accidentaliter
adveniens; et in talibus plus facit modus significandi quam proprietas
rei significatae: secundo, quia dato quod esset adjectivum, oportet
quod praedicatum conveniret ei quod copulatur vel supponitur per nomen
positum in subjecto, vel ratione alicujus quod in eo est. Illa autem
praedicata quae nata sunt ipsi supposito convenire, non praedicantur
simpliciter de eo ratione alicujus quod in ipso est, neque secundum
partem, neque secundum accidens aut naturam, nisi ei secundum se
conveniat: quia tunc sequeretur quod affirmatio et negatio verificentur
de eodem, si ratione alicujus existentis in ipso verificaretur quod
ratione sui de eo vere negatur: et hoc patet in proposito. Ei enim
quod supponitur cum dicitur: isti homini, convenit esse semper; unde
de eo non potest verificari negatio, ut dicatur, non fuit semper,
simpliciter loquendo; et per consequens nec aliquid quod negationem
dictam implicet, sicut verbum incipiendi. Unde dicendum est quod haec
est simpliciter falsa: iste homo incepit esse; et est secundum quid
vera, scilicet cum determinatione humanae naturae; sicut et haec:
iste homo est creatura, est falsa, nisi ei determinatio addatur; et
tunc etiam est tropica, ut supra dixit Magister. Unde hic non
intendit eam distinguere tamquam multiplicem, sed dicere quomodo potest
esse vera et falsa.
Ad primum ergo dicendum, quod secundum regulam a Magistro praecedenti
distinctione datam intelligenda est illa auctoritas cum determinatione,
quamvis causa brevitatis non apponatur.
Ad secundum dicendum, quod quamvis illud suppositum sit utriusque
naturae suppositum, tamen quantum ad aliqua se habet aliter ad naturam
divinam quam ad humanam: quia est idem re cum divina et constitutum in
esse per ipsam secundum modum intelligendi; unde quandocumque fuit
natura divina, fuit ipsum suppositum. Non autem ita se habet ad
naturam humanam; et ideo non oportet quod incipiente humana natura,
ipsum incipiat.
Ad tertium dicendum, quod ab aeterno verum fuisset dicere: nullus
homo est: quia suppositum aeternum nondum erat suppositum humanae
naturae; unde non poterat sumi sub dicta distributione, sicut nunc
potest propter unionem. Unde quamvis ab aeterno non erat verum
dicere: aliquis homo est aeternus; modo tamen est verum dicere:
aliquis, vel iste homo est ab aeterno.
Ad quartum dicendum, quod nasci temporaliter ex matre non est natum
convenire supposito nisi ratione corporis, ut supra dictum est, et
ideo ratione ejus verificatur simpliciter de supposito. Sed incipere
esse non potest verificari de eo ratione corporis simpliciter, sed cum
determinatione; et ideo haec est vera simpliciter: iste homo est natus
temporaliter; non tamen ista: iste homo incepit esse, sed est vera
secundum quid.
Ad quintum dicendum, quod in aliis suppositis quae sunt supposita
tantum unius naturae, sequitur quod si incipiunt esse in aliqua
specie, incipiunt esse simpliciter; sed non est ita in proposito;
unde quantum ad hoc similitudinem habet humana natura in Christo cum
accidente; et ideo sicut non sequitur: iste homo incepit esse albus,
ergo incepit esse; ita nec sequitur: iste incepit esse homo, ergo
incepit esse.
Ad sextum dicendum, quod quia compositio non semper fuit, ideo haec
est falsa: persona semper fuit composita; sed tamen haec est vera:
persona composita semper fuit: quia ad veritatem propositionis
sufficit, quod praedicatum conveniat subjecto; nec oportet quod
conveniat ei ratione formae significatae vel appositae, nisi sit
praedicatio per se; et ideo, quia personae convenit semper fuisse,
quamvis non ratione compositionis; haec est simpliciter vera: persona
composita semper fuit. Sed ad veritatem propositionis exigitur quod
totum quod est in praedicato, conveniat subjecto; et ideo compositio
quam significat hoc nomen compositum non convenit ab aeterno personae;
et ideo haec est falsa: persona ista semper fuit composita.
Ad septimum dicendum, quod idem judicium est de ista: homo incepit
esse Deus, et homo factus est Deus; et eaedem rationes utrobique
fieri possunt; et ideo requiratur supra, dist. 7, quaest. 2,
art. 2, ubi inquisitum est, utrum homo factus sit Deus.
|
|