|
Postquam determinavit de incarnatione ex parte assumentis, in ista
parte determinat ex parte naturae assumptae; et dividitur in tres
partes: in prima ostendit quid sit assumptum; in secunda quale fuerit
illud assumptum, dist. 3: quaeritur etiam de carne verbi, an
priusquam conciperetur, obligata fuerit peccato; in tertia ostendit
quo agente id quod assumptum est, formatum sit, dist. 4: cum vero
incarnatio verbi operatio vere sit patris et filii et spiritus sancti,
investigatione dignum nobis videtur, quare in Scriptura spiritui
sancto hoc opus saepius tribuatur. Prima dividitur in duas partes: in
prima ostendit quid sit assumptum, quia humana natura integra, ex
partibus suis, scilicet corpore et anima constans; in secunda
determinat ordinem assumptionis, ibi: assumpsit ergo Dei filius
carnem et animam. Prima dividitur in duas partes: in prima ostendit
naturam humanam integram assumptam esse ratione suarum partium; in
secunda, ratione naturalium proprietatum, ibi: totam igitur hominis
naturam (...) assumpsit Deus. Circa primum tria facit: primo
ostendit omnes partes humanae naturae assumptas esse per hoc quod humana
natura assumpta est; secundo ostendit quod per humanam naturam
significentur omnes partes ejus, scilicet anima et corpus, ibi: quod
autem humanae naturae sive humanitatis vocabulo anima et caro intelligi
debeant, aperte docet Hieronymus; tertio excludit quorumdam errorem,
ibi: errant igitur qui nomine humanitatis non substantiam sed
proprietatem quamdam a qua homo nominatur significari contendunt.
Assumpsit ergo Dei filius carnem et animam. Hic ostendit quomodo
partes humanae naturae assumptae sunt; et dividitur in duas partes: in
prima inquirit ordinem naturae; in secunda inquirit ordinem temporis,
ibi: si autem quaeritur utrum verbum carnem simul et animam assumpserit
et cetera. Circa primum tria facit: primo ostendit ordinem naturae,
ostendens carnem esse assumptam mediante anima; secundo ostendit modum
illius unionis esse inexplicabilem, ibi: illa autem unio
inexplicabilis est adeo ut etiam Joannes ab utero sanctificatus se non
esse dignum fateatur solvere corrigiam calceamenti Jesu; tertio
excludit quorumdam errorem, ibi: non sunt ergo audiendi qui non verum
hominem filium Dei suscepisse dicunt. Hic est duplex quaestio: prima
de ipso assumpto; secunda de ordine assumptionis. Circa primum
quaeruntur tria: 1 utrum natura humana prae aliis sit assumptibilis;
2 in quo assumi debuit; 3 quid in humana natura assumi debuit.
|
|