|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur, quod potuit peccare.
Bernardus enim dicit quod tantum descendit filius Dei, quantum
descendere potuit praeter peccatum. Sed ultimus gradus circa peccatum
est posse peccare. Ergo ipse potuit peccare.
2. Praeterea, nihil laudis Christo homini subtrahendum est. Sed
in laudem viri justi dicitur Eccli. 31, 10: qui potuit
transgredi, et non est transgressus. Ergo hoc Christo convenire
debet.
3. Praeterea, sicut peccatum requirit voluntatem, ita et meritum.
Sed secundum Augustinum, nullus peccat in eo quod non potest vitare.
Ergo etiam nullus meretur vel laudatur de hoc quod dimittere non
potest. Si ergo Christus non potuit peccare, non est laudandus de
hoc quod non peccavit.
4. Praeterea, philosophus dicit, quod Deus et studiosus potest
prava agere. Sed in Christo non invenitur aliquid quare non potuerit
peccare, nisi quia Deus est, et quia bonus perfecte fuit. Ergo
potuit peccare.
5. Praeterea, Joan. 8, 55, dicitur a Christo: si dixero
quia non novi eum, ero similis vobis mendax. Sed potuit illa verba
dicere sine additione, sicut dixit cum additione. Ergo potuit
mentiri: ergo et peccare.
1. Sed contra, Hebr. 2, 9: eum qui paulo minus quam Angeli
minoratus est, videmus Jesum (...) gloria et honore coronatum;
dicit Glossa: quia natura humanae mentis, quam Deus assumpsit, et
quae nullo modo peccato depravari potuit, solus Deus major est. Sed
quicumque potest peccare, mens ejus potest peccato depravari. Ergo
Christus non potuit peccare.
2. Praeterea, haec est perfectio naturae glorificatae ut jam peccare
non possit. Sed Christus ab instanti suae conceptionis fuit verus
comprehensor. Ergo nunquam peccare potuit.
3. Praeterea, quidquid fecit ille homo, potest dici Deus fecisse.
Si ergo ille homo peccasset, sequeretur quod Deus peccasset; quod
est impossibile. Ergo et primum.
Respondeo dicendum, quod simpliciter loquendo, Christus nullo modo
peccare potuit; unde Damascenus dicit in 3 Lib., quod impeccabilis
est dominus Jesus. Potest enim considerari ut viator, vel ut
comprehensor, et ut Deus. Ut viator quidem, dux videtur esse,
dirigens nos secundum viam rectam. In quolibet autem genere oportet
primum regulans torqueri non posse: quia alias esset error in omnibus
quae ad ipsum regulantur; et ideo ipse Christus tantam gloriae
plenitudinem habuit, ut etiam inquantum viator peccare non posset;
unde etiam et illi qui proximi sibi fuerunt, confirmati sunt, ut
apostoli etiam viatores existentes, mortaliter peccare non potuerint,
quamvis potuerint peccare venialiter. Secundum vero quod fuit
comprehensor, mens ejus totaliter est conjuncta fini, ut agere non
posset nisi secundum ordinem ad finem, sicut in 2 Lib., dist. 7,
de Angelis confirmatis dictum est. Secundum autem quod fuit Deus,
et anima ejus et corpus fuerunt quasi organum deitatis, secundum quod,
ut dicit Damascenus, deitas regebat animam, et anima corpus; unde
non poterat peccatum accidere, sicut nec Deus potest peccare. Tamen
sub conditione potest concedi quod peccare potuit, scilicet si
voluisset; quamvis hoc antecedens sit impossibile; quia ad veritatem
conditionalis non requiritur neque veritas antecedentis neque
consequentis, sed necessaria habitudo unius ad alterum.
Ad primum ergo dicendum, quod sicut Deus non potuit descendere ad hoc
quod peccaret; et ideo Christus nunquam peccavit; ita etiam non
potuit descendere ad hoc quod peccare posset; et ideo etiam Christus
nunquam peccare potuit; et etiam si Deus ad hoc descendere potuisset,
non tamen conveniebat: quia hoc magis impediebat finem incarnationis,
secundum quam est dux et rex nostrorum operum, quam juvaret.
Ad secundum dicendum, quod aliquid potest pertinere ad laudem
inferioris, quod attributum superiori magis est in vituperium, ut
dicit Dionysius, sicut furibundum laudabile est in cane, sed
vituperabile in homine. Unde etiam philosophus dicit, quod laudes
hominum translatae in deos, derisiones videntur. Tamen hoc quod posse
peccare pertinet ad laudem, est per accidens, inquantum ostendit,
opus quod laudatur, ex necessitate factum non esse. Sed quamvis
removeatur a Christo potentia peccandi, non tamen ponitur coactio,
quae voluntario contrariatur, et laudis rationem tollit.
Ad tertium dicendum, quod impotentia coactionis, quae opponitur
voluntario, tollit rationem meriti et demeriti, non impotentia quae
est ex perfectione in bonitate, vel malitia: quia hoc voluntarium non
tollit, sed ponit voluntatem confirmatam ad unum.
Ad quartum dicendum, quod, sicut dicit Rabbi Moyses, verbum
philosophi intelligendum est cum conditione, quia scilicet posset, si
vellet.
Ad quintum dicendum, quod Christus potuisset, si voluisset, illa
verba exprimere; sed velle non potuit.
|
|