|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Christus non habuit
potentiam peccandi. Secundum enim quamlibet potentiam est aliquis
potens. Sed Christus non potuit peccare. Ergo non habuit peccandi
potentiam.
2. Praeterea, potentia peccandi, secundum Anselmum, non est
libertas arbitrii, nec pars libertatis, sed diminuit libertatem. Sed
in Christo libertas non fuit diminuta. Ergo ipse non habuit potentiam
peccandi.
3. Praeterea, potentia peccandi est radix peccati, et principium.
Sed in Christo non fuit aliquod principium et radix peccati. Ergo
ipse non habuit potentiam peccandi.
4. Praeterea, Christus, etiam secundum quod homo, fuit maxime
Deo similis. Sed Deus non potest peccare, nec potentiam peccandi
habet. Ergo nec Christus secundum quod homo.
5. Sed contra, philosophus dicit, quod potestates pravorum sunt
eligendae. Sed omnia bona hominum Christus habuit. Ergo et
potentiam peccandi.
6. Praeterea, sicut dicit Damascenus, filius Dei assumpsit
quidquid in nostra natura plantavit. Plantavit autem in ea potentiam
peccandi: quia potentia peccandi a Deo est, quamvis voluntas peccandi
non sit ab eo. Ergo potentiam peccandi habuit.
7. Praeterea, potentia peccandi est potentia qua peccatur. Hoc
autem est liberum arbitrium. Cum igitur Christus habuerit liberum
arbitrium secundum quod homo, ut dicit Damascenus, oportet quod
habuerit potentiam peccandi.
8. Praeterea, anima Christi creatura est. Sed secundum
Damascenum, omnis creatura vertibilis est vel secundum electionem vel
secundum substantiam. Ergo anima Christi vertibilis est secundum
electionem, cum vim electivam habeat. Sed vertibilitas electionis est
potentia peccandi. Ergo Christus habuit potentiam peccandi.
Respondeo dicendum, quod actus se habet ad potentiam dupliciter: quia
actus egreditur a potentia, et iterum per actus specificatur potentia;
et ideo cum dicitur potentia aliquid agendi, ut potentia videndi,
dupliciter potest intelligi: quia potest designari vel ordo potentiae
ad actum, secundum quod actus sumitur ut effectus potentiae; vel
designatur potentia ipsa specificata per actum, secundum quod actus
sumitur loco differentiae. Et primo modo non potest dici quod ille qui
habet visum impeditum, habeat potentiam videndi, sicut non potest dici
quod possit videre. Secundo modo potest dici quod habeat potentiam
videndi, sicut quod habeat potentiam visivam. Haec autem distinctio,
ut ex dictis patet, habet locum in illis actibus quibus specificantur
potentiae. Hujusmodi autem sunt actus ad quos potentiae ordinantur.
Sed liberum arbitrium non ordinatur ad peccatum, immo peccatum incidit
ex defectu ejus; unde peccare non specificat potentiam liberi
arbitrii; et ideo cum dicitur quod aliquis habet potentiam peccandi,
non intelligitur quod habeat liberum arbitrium, sed quod habeat ipsum
ordinatum ad peccandum, ita ut peccare possit; et ideo sicut de
Christo non dicitur quod possit peccare, ita nec quod habeat potentiam
peccandi, proprie loquendo, et secundum se; sed potest concedi sub
hoc sensu, ut dicatur habere potentiam peccandi, quia habet potentiam
quae in aliis est potentia peccandi.
Et hoc modo sustinendo, facile respondetur ad primas quatuor
rationes.
Ad quintum dicendum, quod potestates malorum sunt eligendae per
accidens, non quia sunt malorum; sed quia eaedem sunt ad bona; magis
autem essent eligendae, si essent bonorum tantum.
Ad sextum dicendum, quod potentia peccandi, inquantum peccandi, non
est a Deo, ut in 2 Lib., dist. ultima, dictum est, sed
inquantum ad subjectum potentiae tantum.
Ad septimum dicendum, quod liberum arbitrium, ut ex dictis patet,
non potest dici simpliciter potentia peccandi, nisi in his qui peccare
possunt.
Ad octavum dicendum, quod illa vertibilitas in Christo perficitur per
gratiae plenitudinem; sicut et potentia materiae terminatur per actum
formae totam potentialitatem materiae tollentis, ut patet in caelo.
|
|