|
Quaestiuncula 1
1. Ad primum sic proceditur. Videtur, quod non debuerit aliquem
sexum accipere. Quia ipsum corpus Christi verum praesignat corpus
mysticum. Sed in corpore mystico, quod est Ecclesia, non est
differentia sexuum: quia, sicut dicit apostolus Galat. 3, 28,
in Christo non est masculus neque femina. Ergo nec ipse sexum
assumere debuit.
2. Praeterea, sexus ordinatur ad generationem carnalem. Sed
Christus non venerat ut esset principium humani generis per
generationem carnalem, sed spiritualem. Ergo sexum sumere non
debuit.
3. Praeterea, spiritus creatus indifferenter se habet ad utrumque
sexum. Sed plus distat spiritus increatus a differentia sexuum quam
spiritus creatus. Ergo ipse Deus se habet indifferenter ad utrumque
sexum. Ergo vel utrumque assumere debuit, vel neutrum.
1. Sed contra, Christus debuit fratribus assimilari quantum ad
naturalia, ut dicitur Hebr. 2. Sed sexus est de naturalibus
hominis. Ergo debuit sexum assumere.
2. Praeterea, quod est inassumptibile, est incurabile, ut dicit
Damascenus. Sed sexus praecipue curatione indigebat, in quo maxime
peccatum originale regnat. Ergo debuit assumere sexum.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod debuit assumere femineum. Reparatio
enim respondet ruinae. Sed prima ruina fuit per feminam. Ergo et
principium reparationis debuit esse per feminam. Hoc autem est
Christus. Ergo et cetera.
2. Praeterea, Christus assumpsit defectus naturae nostrae. Sed
fragilitas sexus feminei est quidam defectus. Ergo debuit ipsum
assumere.
3. Praeterea, dicitur in quodam sermone de virginibus: quanto
infirmius vasculum quod reportat ab hoste triumphum, tanto magis Deus
laudatur. Sed in victoria Christi est Deus maxime laudandus. Ergo
decuit quod sexum infirmiorem, scilicet femineum, assumeret.
1. Sed contra, Christus fuit caput Ecclesiae. Sed mulier non est
caput viri, sed e converso, secundum apostolum. Ergo non debuit esse
mulier.
2. Praeterea, Christus, ut esset doctor Ecclesiae, promittitur
Joel. 2. Sed mulieri non convenit docere in Ecclesia, ut patet 1
Corinth. 14. Ergo Christus non debuit sexum femineum assumere.
Quaestiuncula 1
Respondeo, ad primam quaestionem, quod Christus venit ad reparandam
humanam naturam, quam per assumptionem reparavit; et ideo oportuit
quod quidquid per se consequitur ad humanam naturam, assumeret,
scilicet omnes proprietates et partes humanae naturae, inter quas est
etiam sexus; et ideo decuit quod sexum assumeret.
Ad primum ergo dicendum, quod in corpore mystico dicitur non esse
masculus aut femina, non quia non sit differentia sexuum, sed quia
indifferenter se habet uterque sexus ad ipsum corpus mysticum: quia
corpus mysticum non est una persona, sicut est ipse Christus; unde in
eo non potuit esse uterque sexus, quia hoc esset monstruosum et
innaturale.
Ad secundum dicendum, quod non assumpsit sexum ad usum, sed ad
perfectionem naturae; sicut etiam erit in sanctis post resurrectionem,
quando neque nubent neque nubentur.
Ad tertium dicendum, quod aequaliter se habet quantum ad potentiam,
sed non quantum ad congruentiam.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod non loquimur hic de potentia
Dei: quia ipse potuit assumere quale corpus voluit. De congruitate
autem loquendo, quia Christus venit ut doctor et rector et propugnator
humani generis, quae mulieri non competunt; ideo nec competens fuit
quod sexum femineum assumeret.
Ad primum ergo dicendum, quod reparatio debet respondere ruinae per
oppositum: unde sicut principium perditionis fuit natura fragilior;
ita principium reparationis debet esse natura fortior; sicut sanatio in
corpore hominis est per virtutem cordis quod habet fortiorem sanitatem.
Vel dicendum quod per mulierem non intravit in mundum peccatum
originale, sed per virum, sicut in Lib. 2 dictum est, quamvis a
muliere initium habuit peccatum; ita etiam per virum habuit perfici
opus salutis nostrae, quod aliquo modo initiatum est per mulierem,
scilicet beatam virginem.
Ad secundum dicendum, quod Christus non assumpsit omnes defectus,
sed illos qui conveniebant ad finem assumptionis, scilicet ad opus
redemptionis, ut infra dicetur.
Ad tertium dicendum, quod laus Dei non tantum est ex infirmitate
victoris, sed etiam ex magnitudine victoriae, et congruentia pugnae,
secundum quae in victoria Christi Deus maxime laudatur.
|
|