|
Quaestiuncula 1
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur, quod debuit ab utroque
sexu carnem assumere. Quia, ut dicit apostolus, Hebr. 2, 17,
debuit per omnia fratribus assimilari, et praecipue in naturalibus.
Sed naturaliter alii homines generantur ab utroque sexu. Ergo et
Christus ab utroque sexu carnem assumere debuit.
2. Praeterea, illa solum videntur in humana natura Christo
repugnare quae ad peccatum pertinent. Sed commixtio sexuum potest esse
sine omni peccato, et sine omni corruptela, cum in Paradiso ante
peccatum fuisset, secundum Augustinum. Ergo debuit per commixtionem
sexuum carnem assumere.
3. Praeterea, Christus praecipue venit ad tollendum originale
peccatum. Sed per commixtionem sexuum traducitur originale. Ergo
debuit per commixtionem sexuum carnem assumere.
1. Sed contra, Anselmus dicit, quod decuit ut mater Christi ea
puritate niteret qua major sub Deo non potest intelligi. Sed maxima
puritas est virginalis. Ergo de virgine nasci debuit; et ita non per
commixtionem sexuum.
2. Praeterea, sequeretur quod Christus haberet duos patres, quod
nusquam invenitur.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod debuit assumere corpus de viro tantum.
Quia reparatio debet respondere conditioni. Sed in conditione humani
generis est aliquid formatum ex viro tantum. Ergo et sic debuit esse
in reparatione.
2. Praeterea, generans est simile generato. Sed Christus debuit
esse masculini sexus. Ergo de masculo debuit ejus corpus assumi.
1. Sed contra, Christus venit utrumque sexum salvare. Sed ipse
fuit vir. Ergo debuit ex muliere carnem assumere.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum, ad primam quaestionem, quod nullo modo congruebat
quod per commixtionem sexuum carnem assumeret. Primo propter
dignitatem matris, ut purissima esset, et ita virgo. Secundo propter
dignitatem patris, ut non esset alius pater sui filii. Tertio propter
dignitatem concepti: quia non decuit ut illa caro formaretur nisi a
spiritu sancto. Quarto propter unitatem personae, ad quam caro illa
assumpta est. Unde decuit ut sicut per virtutem infinitam assumpta
est; ita per virtutem infinitam formaretur. Hoc autem esse non
potuisset, si per commixtionem sexus concepta fuisset: quia vel semen
viri fuisset ibi pro nihilo, vel fuisset agens in conceptione.
Ad primum ergo dicendum, quod debuit fratribus assimilari in his quae
non derogant dignitati ejus vel perfectioni naturae assumptae, vel quae
faciunt ad opus redemptionis. Sed hoc non est hujusmodi.
Ad secundum dicendum, quod commixtio sexuum, quamvis possit fieri
sine peccato, tamen non potest esse in statu naturae corruptae sine
vitiosa libidine, quae est principium peccati. Christus autem non
venerat reparare naturam tunc quantum ad actum naturae, quia hoc erit
in resurrectione gloriosa, sed quantum ad actum personae.
Ad tertium dicendum, quod sicut Christus per suam innocentiam culpam
nostram abstulit; ita purissimum oportuit esse ejus conceptum qui
conceptionis vitium tollere venerat.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod decuit ut de muliere carnem
assumeret. Primo ut uterque sexus glorificaretur Christi
incarnatione, ut in objectione tactum est. Secundo ad completionem
universi: quia generatio viri de muliere tantum nusquam fuerat; sed
mulieris de viro fuerat, scilicet in Eva, et viri de utroque, sicut
in Abel, et aliis; et viri de neutro, sicut in Adam. Tertio, ut
naturalem habitudinem haberet ad genus humanum: si enim ex viro fuisset
non per actionem viri, non esset filius ejus, nec naturalis nepos
Abrahae; sicut est naturalis filius virginis ex hoc solo quod carnem
ab ea sumpsit.
Ad primum ergo dicendum, quod non oportet quod per omnia reparatio
similis sit conditioni, sed quantum attinet ad finem reparationis.
Ad secundum dicendum, quod non oportet quod in sexu generans
assimiletur genito, sed in natura speciei.
|
|