|
Postquam Magister determinavit de his quae conveniunt Deo incarnato
ratione unionis, hic determinat ea quae consequuntur ipsum secundum
alteram naturarum. Et quia de his quae conveniunt ei ratione divinae
naturae, quae in incarnatione minorata non est, determinatum est in
primo Lib.; restat ut hic determinetur de his quae conveniunt
Christo secundum naturam quae per incarnationem est exaltata.
Dividitur autem haec pars in tres partes: in prima determinat de his
quae cum humana natura assumpsit; in secunda de his quae per naturam
humanam operatus est, dist. 17: post praedicta considerari
oportet, utrum Christus aliquid voluerit vel oraverit quod factum non
sit; in tertia de morte quam in humana natura sustinuit, dist. 21:
post praedicta considerandum est, utrum in morte Christi a verbo sit
separata anima, vel caro. Prima dividitur in duas partes: primo
determinat de perfectionibus cum humana natura assumptis, quantum ad
earum plenitudinem; secundo per comparationem ad perfectionem divinae
naturae, dist. 14, ibi: hic quaeri opus est, cum anima Christi
esset sapiens sapientia gratuita (...) utrum habuerit sapientiam
aequalem Deo. Prima in duas: primo determinat plenitudinem
perfectionis quantum ad gratiam affectus et scientiam intellectus, quam
Christus accepit in instanti conceptionis; secundo objicit in
contrarium, ibi: huic autem sententiae videtur obviare quod in Lucae
Evangelio legitur. Et haec dividitur in duas partes: in prima
objicit in contrarium per auctoritates canonis; in secunda per
auctoritates sanctorum, ibi: alibi tamen scriptum reperitur quod
secundum sensum hominis profecerit. Circa primum tria facit: primo
facit objectionem; secundo solvit eam, ibi: ad quod sane dici
potest; tertio solutionem per auctoritatem confirmat et explanat,
ibi: unde Gregorius in quadam homilia ait. Alibi tamen scriptum
est. Hic objicit per auctoritatem Ambrosii, et tria facit: primo
ponit auctoritatem; secundo exponit et ostendit quomodo proposita
auctoritate partim aedificatur fides, partim potest sumi errandi
materia, ibi: sed verba Ambrosii pia diligentia inspicienda sunt;
tertio ostendit quomodo exponenda sit, ne error inde sequatur, ibi:
sed ex qua causa illius dicti intelligentia (...) assumenda est?
Hic incipit quaestio de gratia Christi, quia de scientia ejus in
sequenti distinctione quaeretur; et quaeruntur tria. Primo de gratia
ejus secundum quod est singularis homo. Secundo de gratia, secundum
quod est caput Ecclesiae. Tertio de gratia unionis. Circa primum
quaeruntur duo: 1 utrum in eo sit gratiam habitualem ponere, qua
anima ejus perficiebatur, quae dicitur singularis hominis; 2 de
plenitudine illius gratiae.
|
|