|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod in Christo gratia dicta
non fuerit. Sicut enim se habet filiatio adoptionis ad filiationem
naturalem; ita se habet bonitas gratuita ad bonitatem naturalem. Sed
Christus, sicut ex unione habuit quod esset filius naturalis, ita
habuit quod esset naturaliter bonus. Ergo sicut non ponitur in eo
filiatio adoptionis; ita non debet poni bonitas gratuita.
2. Praeterea, gratia datur hominibus ut assimilentur Deo. Sed
Christus nunquam fuit dissimilis Deo. Ergo gratia nunquam indiguit.
3. Praeterea, ubi est lux solis, non indigetur lumine candelae:
quia major lux offuscat minorem. Sed in Christo fuit lux
divinitatis, quasi lux solaris. Ergo non oportuit in eo ponere lumen
gratiae.
4. Praeterea, Damascenus dicit, quod sicut anima regit carnem, et
operatur per eam sicut per instrumentum, ita divinitas regebat animam
Christi. Sed instrumentum non indiget aliquo habitu quo regatur in
opere, quia regitur per agens principale. Ergo et anima Christi non
indigebat habitu.
5. Praeterea, gratia ad hoc datur hominibus, ut per eam peccatum
vitetur, et gloria adipiscatur. Sed ex hoc ipso quod Christus fuit
Deus, habuit quod peccare non posset, ut in praecedenti distinctione
dictum est; et iterum habuit plenum jus in gloria divina, ut dictum
est distinct. 10. Ergo gratia non indiguit.
1. Sed contra, sicut anima est perfectio corporis ita gratia est
perfectio animae. Sed non minus debuit habere animam perfectam quam
corpus perfectum. Ergo sicut assumpsit corpus cum anima, ita assumere
debuit animam cum gratia.
2. Praeterea, omne meritum est per gratiam. Sed Christus meruit
sibi et nobis, ut infra, dist. 18, dicetur. Ergo ipse habuit
gratiam.
3. Praeterea, de ipso in Psal. 44, 3, dicitur: diffusa est
gratia in labiis tuis; et vers. 8: unxit te oleo laetitiae: quae
omnia gratiam in ipso ostendunt. Ergo et ipse habuit gratiam.
Respondeo dicendum, quod gratia principaliter duo facit in anima.
Primo enim perficit ipsam formaliter in esse spirituali, secundum quam
Deo similatur; unde et vita animae dicitur. Secundo perficit eam ad
opus, secundum quod a gratia emanant virtutes sicut vires ab essentia:
quia non potest esse operatio perfecta, nisi progrediatur a potentia
perfecta per habitum. Et propter haec duo oportet ponere gratiam in
anima Christi: quia cum sit perfectissima in esse spirituali, oportet
quod sit aliquid perficiens illam formaliter in esse illo. Deitas
autem non est formaliter, sed effective perficiens ipsam; unde oportet
aliam formam creatam in ipso ponere, qua formaliter perficiatur; et
haec est gratia. Similiter etiam cum alia sit ejus operatio secundum
humanitatem et secundum divinitatem, sicut et alia natura, oportet
quod operatio ejus humana habeat habitum perficientem; alias esset
imperfecta: et ideo in Christo oportet ponere gratiam et virtutes.
Ad primum ergo dicendum, quod filiatio refertur ad personam; et quia
extraneitas respectu divinae gloriae, quam nomen adoptionis importat,
nullo modo convenit personae illi, ideo nomen adoptionis de Christo
non conceditur. Sed gratia est perfectio naturae, cum subjectum ejus
sit anima quae est pars humanae naturae; ideo quamvis gratia importet
aliquid etiam non naturaliter inhaerens, tamen potest ratione humanae
naturae Christo convenire.
Ad secundum dicendum, quod gratiae est facere Deo similem: nec
oportet ut de dissimili faciat similem, sed de non simili similem: nec
ita quod semper negatio similitudinis similitudinem tempore praecedat,
sed natura; sicut potentia est ante actum, et sicut sol praecedit
lucem suam.
Ad tertium dicendum, quod lux solis et lux candelae, utrumque est
active illuminans; sed deitas et gratia non sic se habent; sed unum
illuminat active, alterum formaliter; et ideo sicut solem et lumen
solis in aere necesse est esse simul, et unum alterum efficit, et non
offuscat; ita ex divinitate Christi sequitur ipsa gratia, et non
offuscatur.
Ad quartum dicendum, quod sicut philosophus dicit, duplex est
instrumentum, scilicet animatum et inanimatum: inanimatum sicut
securis; animatum sicut servus qui movetur ad imperium domini.
Instrumentum ergo inanimatum ita agitur quod non agit; et dicitur
inanimatum anima rationali; et ideo non indiget habitu regente in
operatione: sed instrumentum animatum agit et agitur; unde sicut
servus indiget habitu ad hoc ut imperium domini sui debito modo
exequatur; ita etiam anima Christi ad hoc quod perfecte divina
operaretur.
Ad quintum dicendum, quod sicut omnis forma est per se ordinata ad
perficiendum (quod autem abjiciat contrarium, est ei per accidens);
ita etiam est de gratia respectu peccati. Unde quamvis Christus
nunquam peccaverit, nec peccare potuisset, etiam si gratiam habitualem
non habuisset ex unione ad verbum, tamen gratia indiguit ad
perfectionem, ut dictum est; et iterum, quamvis ex hoc ipso quod
Deus erat, sibi gloria debebatur, tamen oportuit quod esset aliquid
formaliter perficiens ipsam animam ad actus gloriae; et haec fuit
gratia: quia gratia consummata in anima, est idem quod gloriae lumen,
et etiam perficiens eam ad actus viae.
|
|