|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur, quod Christus non sit caput
Ecclesiae secundum quod homo. A capite enim spiritus animalis ad
membra diffunditur. Sed spiritus sanctus non diffunditur in Ecclesiam
a Christo secundum quod homo, sed inquantum Deus: quia, ut dicit
Augustinus, ipse accepit spiritum sanctum ut homo, et effudit ut
Deus. Ergo ipse non est caput ut homo, sed ut Deus.
2. Praeterea, sensus et motus traducuntur a capite in membra. Sed
gratia, quae motum vitae facit in corpore Ecclesiae, non est per
traductionem ab uno in alium. Ergo Christus, secundum quod homo,
non est caput Ecclesiae.
3. Praeterea, gratia a solo Deo creatur in nobis; quia, secundum
Augustinum, natura mentis humanae immediate a Deo formatur. Sed
vita Ecclesiae est per gratiam. Cum igitur de ratione capitis sit ut
membra quantum ad aliquem actum vivificet, videtur quod Christus,
secundum quod homo, non possit dici caput Ecclesiae.
4. Praeterea, capitis non est aliud caput. Sed caput Christi est
Deus; 1 Cor. 11. Ergo Christus non est caput.
5. Praeterea, caput recipit influentiam ab alio membro, scilicet a
corde. Sed Christus non recipit influentiam ab alio membro
Ecclesiae. Ergo Christus non debet dici caput.
6. Praeterea, caput potest dici membrum totius corporis et
commembrum aliis membris. Sed Christus, ut videtur, non potest dici
membrum Ecclesiae: quia sic virtus ejus partialitatem haberet respectu
totius Ecclesiae, et Ecclesia esset perfectior Christo. Ergo
Christus non debet dici caput.
1. Ad oppositum est Eph. 1: ipsum dedit caput super omnem
Ecclesiam, quae est corpus ejus. Ergo cum Ecclesia sit corpus ejus
secundum humanam naturam, prout sibi conformis est, videtur quod ipse
secundum humanam naturam sit caput.
2. Praeterea, rex dicitur esse caput regni, et pontifex Ecclesiae
sibi commissae. Sed Christus, secundum quod homo, est rex et
pontifex totius humani generis. Ergo ipse, secundum quod homo, est
caput.
3. Praeterea, illud quod est dignissimum in quolibet genere,
dicitur caput, sicut leo est caput animalium. Sed Christus, etiam
secundum humanam naturam, praecellit omnes homines. Ergo etiam
secundum quod homo, est caput totius Ecclesiae.
Respondeo dicendum, quod Christus dicitur caput Ecclesiae per
similitudinem capitis naturalis. Inveniuntur enim in capite naturali
tres conditiones respectu aliorum membrorum singulariter. Prima est
quod excellit ea dignitate in tribus, scilicet in altitudine situs, in
nobilitate propriae virtutis (quia scilicet nobiliores vires, scilicet
imaginatio et memoria, et hujusmodi, habent locum in capite): et
etiam in perfectione, quia in capite congregantur omnes sensus, cum in
aliis membris sit solus tactus. Secunda est quod a capite sunt omnes
vires animales in aliis membris; et sic dicitur esse principium aliorum
membrorum, dans aliis sensum et motum. Tertia est quod dirigit omnia
membra in suis actibus, propter imaginationem et sensus, qui in eo
abundant formaliter. Habet autem quartam proprietatem communem cum
aliis membris, quod est conformis cum eis in natura. Ratione ergo
primae proprietatis, scilicet perfectionis, omne quod est
perfectissimum in quacumque natura, dicitur caput, sicut leo in
animalibus. Ratione autem secundae, omne principium dicitur caput,
sicut fons caput fluminum; et sicut dicitur caput libri, vel caput
viae. Ratione autem proprietatis tertiae, omnis rector dicitur
caput, sicut rex, dux, vel pontifex. Quantum igitur ad has tres
proprietates capitis, potest Christus dici caput et secundum humanam
naturam, et secundum divinam: quia secundum divinam naturam in eo est
plenitudo omnis deitatis, ut dicit apostolus Coloss. 1; unde est
super omnes Deus benedictus in saecula, Rom. 9: et similiter ab
ipso, inquantum Deus, est nobis omnis spiritualis gratia. Item
inquantum Deus, dirigit nos in seipsum. Sed etiam haec conveniunt ei
secundum humanam naturam, quae in Christo dignissima est ratione
altitudinis, quia est usque ad unionem in divina persona exaltata:
ratione propriae operationis, quia dignissimum actum habuit in
Ecclesia, scilicet redimere ipsam, et aedificare eam in sanguine
suo: et etiam ratione perfectionis, quia omnis gratia in eo est,
sicut omnes sensus in capite. Similiter etiam dicitur caput ratione
secundae proprietatis, quia per ipsum, sensum fidei et motum caritatis
accepimus, quia gratia et veritas per Jesum Christum facta est;
Joan. 1, 17: et similiter direxit nos doctrina et exemplo: quia
coepit Jesus facere et docere, Act. 1, 1. Sed quarta conditio
Christo convenit secundum humanam naturam tantum; et haec complet in
ipso rationem capitis: quia Christus secundum humanam naturam habet
perfectionem aliis homogeneam, et est principium quasi univocum, et
est regula conformis, et unius generis. Unde communiter loquendo,
Christus secundum quod Deus, potest dici caput Ecclesiae simul cum
patre et spiritu sancto; sed proprie loquendo est caput secundum
humanam naturam. Et dicitur gratia capitis, secundum quam praedictae
proprietates ei conveniunt praecipue secundum quod influit aliis
membris.
Ad primum ergo dicendum, quod dare spiritum sanctum contingit
dupliciter: scilicet auctoritate et ministerio. Auctoritate quidem
tantum Dei est; sed ministerio dicuntur etiam homines dare, inquantum
scilicet per ministerium eorum datur a Deo, sicut dicit Paulus
Galat. 3, 5: qui tradidit vobis spiritum, ut supra in 1 Lib.,
dist. 15, Magister dixit: et hoc modo Christus, secundum quod
homo, spiritum sanctum ministerio dare potuit, ut dicitur Rom.
15, 8: dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis.
Ad secundum dicendum, quod in hoc quod de Christi plenitudine omnes
accepimus, est aliquid simile traductioni, quamvis non sit proprie
traductio. Est igitur similitudo quantum ad ipsum spiritum sanctum
increatum, qui idem numero est in capite et in membris, et aliquo modo
a capite ad membra descendit, non divisus, sed unus. Est autem
dissimilitudo quantum ad ipsum donum, secundum quod spiritus sanctus in
nobis inhabitat, quia istud non traducitur de subjecto in subjectum.
Ad tertium dicendum, quod in aliqua actione potest aliquid esse medium
dupliciter; scilicet quantum ad perfectionem, et quantum ad
dispositionem tantum: sicut natura est medium in operatione qua Deus
producit animam sensibilem, quia ipsa perfectio ultima fit mediante
natura; sed in operatione qua producit animam rationalem, natura non
est medium, nisi quantum ad dispositionem. Similiter dico, quod
Deus immediate format mentem nostram quantum ad ipsam perfectionem
gratiae; et tamen potest ibi cadere medium disponens; et sic gratia
fluit a Deo mediante homine Christo: ipse enim disposuit totum
humanum genus ad susceptionem gratiae; et hoc tripliciter. Uno modo
secundum operationem nostram in ipsum: quia secundum quod credimus
ipsum Deum et hominem, justificamur; Rom. 3, 25: quem posuit
Deus propitiatorem per fidem in sanguine ipsius. Alio modo per
operationem ipsius in nos, inquantum scilicet obstaculum removet, pro
peccatis totius humani generis satisfaciendo; et etiam inquantum nobis
suis operibus gratiam et gloriam meruit; et inquantum pro nobis
interpellat apud Deum. Tertio modo ex ipsa ejus affinitate ad nos;
quia ex hoc ipso quod humanam naturam assumpsit, humana natura est
magis Deo accepta.
Ad quartum dicendum, quod caput Christi dicitur Deus, non secundum
completam rationem capitis (est enim caput ipsius secundum quod est
principium ejus, principium autem ejus est secundum divinitatem et
secundum humanitatem); sed inquantum est principium ejus secundum
humanitatem; et sic deficit quarta conditio capitis, quae est
conformitas in natura: inquantum autem est principium ejus secundum
divinitatem, sic deficit prima conditio, quia sic non habet majorem
dignitatem.
Ad quintum dicendum, quod cor est principium virium vitalium in toto
corpore, et est primum principium omnium membrorum quantum ad esse ut
dicit philosophus: sed caput est principium virium animalium quae
pertinent ad sensum et ad motum. Et quia cum dicimus Christum
principium esse membrorum Ecclesiae, non intendimus quantum ad esse
naturale, secundum quod sunt homines, sed quantum ad fidem et
caritatem, per quam Ecclesiae membra uniuntur; ideo accommodatius
dicitur caput quam cor.
Ad sextum dicendum, quod in nomine capitis importatur principium et
origo alicujus rei; in nomine autem membri importatur partialitas,
quae repugnat rationi primae originis: quia in prima origine sunt omnia
virtute quae inveniuntur in originatis; et ideo non potest dici
membrum, quia non recipit ab aliquo alio influentiam. Quia in corpore
naturali caput non solum influit aliis membris, sed etiam ab aliis
recipit, ut nutrimentum, et alia obsequia; ideo et caput dicitur, et
commembrum: sed Christus, secundum quod homo, non recipit aliquid ab
aliis membris Ecclesiae, sed a solo Deo; unde non potest dici
commembrum, secundum quod caput Ecclesiae dicitur ipse secundum
humanitatem. Potest autem dici membrum secundum humanitatem, secundum
quod ipse est caput Ecclesiae secundum divinitatem: et sic dicit
apostolus, 1 Corinth. 12, 26: vos estis corpus ejus et membrum
de membro.
|
|