|
Quaestiuncula 1
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Christus, secundum
quod homo, non sit caput Angelorum. De ratione enim capitis est
conformitas ad membra, ut dictum est. Sed Christus non est conformis
Angelis in natura: quia nusquam Angelos apprehendit, ut dicitur
Heb. 2. Ergo non est caput Angelorum.
2. Praeterea, Christus dicitur Hebr. 2, caput hominum,
secundum quod ab ipso aliquam influentiam recipiunt. Sed Angeli, cum
sint beati, non indigent ut eis aliquid influatur. Ergo Christus,
secundum quod homo, non est caput Angelorum.
3. Praeterea, sicut dicitur in Lib. de motu cordis,
intelligentiae sunt receptivae earum illuminationum quae sunt a Deo,
prima receptione; animae autem secunda. Sed quod recipit prima
receptione, non recipit ab eo quod recipit secunda receptione. Ergo
Angeli, qui intelligentiae dicuntur, non recipiunt ab aliqua anima;
et ita nec a Christo secundum quod homo. Ergo Christus, secundum
quod homo, non est caput Angelorum.
1. Sed contra, Coloss. 2, 10: qui est caput omnis principatus
et potestatis; et loquitur de Christo secundum quod homo; et ita
Christus, secundum quod homo, est caput Angelorum.
2. Praeterea, Dionysius dicit, quod Seraphim a Christo Jesu
quaerunt, et discunt, et illuminantur. Ergo influit Angelis; et
ita videtur esse caput eorum.
3. Praeterea, Ecclesia una est constituta ex Angelis et
hominibus. Sed unius corporis non sunt duo capita. Ergo Christus
etiam est caput Angelorum.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod non sit caput omnium hominum. Caput
enim unum refertur ad unum corpus. Sed omnes homines non conveniunt in
aliquo uno secundum numerum, quia et ipsi differunt; et fides et spes
et caritas, qua connectuntur ad invicem, numero diversae sunt in
diversis. Ergo non est caput omnium hominum.
2. Praeterea, corpus Christi verum est figura corporis Christi
mystici. Sed in corpore vero non est aliquod membrum impurum. Ergo
cum multi homines sint corrupti per peccata, videtur quod eorum caput
non sit Christus.
3. Praeterea, corpus Christi verum totum fuit glorificatum. Sed
sunt multi etiam existentes in gratia, qui nunquam erunt in gloria,
quia non persistent. Ergo Christus non est caput omnium.
4. Praeterea, caput, cum sit principium membrorum, non sequitur
alia membra. Sed multi sancti praecesserunt Christi incarnationem.
Ergo Christus, secundum quod homo, non est caput omnium hominum.
5. Sed contra, Christus satisfecit pro tota humana natura. Sed
omnes homines communicant in natura humana. Ergo Christus omnibus
influit; et ita videtur quod ipse sit caput omnium.
6. Praeterea, per Christum omnes resurgemus. Sed hoc non esset,
nisi esset caput omnium. Ergo ipse est omnium caput, secundum quod
homo.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod sit caput tantum animarum. Quia capitis
ad membrum oportet esse continuationem. Sed corpora aliorum hominum
non continuantur ad corpus Christi. Ergo et ipse non est caput
hominum quantum ad corpus, sed quantum ad animas tantum.
2. Praeterea, ipse influit sensum spiritualem, secundum quod est
caput. Sed hujusmodi sensus, non sunt susceptiva corpora. Ergo
Christus, secundum quod homo, non est caput hominum quantum ad
corpus, sed quantum ad animas tantum.
3. Praeterea, secundum corpus non differimus a brutis, sed solum
secundum animam rationalem. Sed Christus non dicitur caput
irrationalium, secundum quod homo. Ergo ipse non est caput nostrum
quantum ad corpora.
1. Sed contra, Philip. 3, 21: reformabit corpus humilitatis
nostrae, configuratum corpori claritatis suae; et sic influit nobis
quantum ad corpus. Ergo ipse non est tantum caput animarum.
2. Praeterea, ipse est caput nostrum secundum quod est conformis
nobis in natura. Sed humana natura non consistit solum in anima, sed
in anima et corpore simul. Ergo Christus est caput nostrum secundum
corpora, et non secundum animas tantum.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod Christus, secundum
quod homo, est caput Angelorum; non tamen ita proprie, nec eodem
modo sicut hominum, propter duas conditiones. Primo quantum ad
conformitatem naturae: quia cum hominibus convenit etiam secundum
speciem in natura: cum Angelis autem non secundum speciem, sed
secundum genus intellectualis naturae. Secundo quantum ad
influentiam: quia non influit Angelis removendo prohibens, aut
merendo gratiam, aut orando pro eis, quia jam beati sunt; sed in his
quae ad actus hierarchicos pertinent, secundum quod unus Angelus
illuminat alium, purgat, et perficit, ut in 2 Lib., dist. 6,
dictum est; hoc enim multo eminentius a Christo recipiunt.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis non sit eis conformis in natura
speciei, est tamen eis conformis in natura generis, ut dictum est.
Ad secundum dicendum, quod beatitudo Angelorum non excludit quin unus
ab alio recipiat, vel etiam a Christo; sed excludit indigentiam
recipiendi: quia praesto est eis omne id quo indigent, ne alicujus rei
penuriam patiantur.
Ad tertium dicendum, quod hoc intelligitur quantum ad receptionem
naturalium; et tamen anima Christi, inquantum Deo unita fuit, etiam
quantum ad naturalia, lumen ab Angelis non recipit, sed immediate a
Deo.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod in corpore naturali invenitur
quadruplex unio membrorum ad invicem. Prima est secundum conformitatem
naturae, quia omnia membra constant ex eisdem similibus partibus, et
sunt unius rationis, sicut manus et pes ex carne et osse; et sic
dicuntur membra unum genere vel specie. Secunda est per colligationem
eorum ad invicem per nervos et juncturas, et sic dicuntur unum
continuatione. Tertia est, secundum quod diffunditur vitalis spiritus
et vires animae per totum corpus. Quarta est, secundum quod omnia
membra perficiuntur per animam, quae est una numero in omnibus
membris. Et hae quatuor uniones inveniuntur in corpore mystico.
Prima est, inquantum omnia membra ejus sunt unius naturae vel specie
vel genere. Secunda est, inquantum colligata sunt ad invicem per
fidem, quia sic continuantur in uno credito. Tertia est, secundum
quod vivificantur per gratiam et caritatem. Quarta est, secundum quod
in eis est spiritus sanctus, qui est ultima perfectio et principalis
totius corporis mystici, quasi anima in corpore naturali. Prima autem
dictarum unionum non est unio simpliciter: quia illud in quo est unio
haec, non est unum numero, sicut est in tribus sequentibus: quia per
fidem et caritatem in uno credito et amato secundum numerum uniuntur:
similiter spiritus sanctus unus numero omnes replet. Homines igitur
infideles non pertinent ad unionem corporis Ecclesiae, secundum quod
est unum simpliciter; et ideo respectu horum Christus caput non est
nisi in potentia, secundum scilicet quod sunt unibiles corpori.
Homines autem fideles peccatores pertinent quidem aliquo modo ad
unitatem Ecclesiae inquantum continuantur ei per fidem, quae est
unitas materialis; non tamen possunt dici membra proprie, nisi sicut
membrum mortuum, scilicet aequivoce. Et quia unitas corporis ex
membris consistit, ideo quidam dicunt, quod non pertinent ad unitatem
corporis Ecclesiae, quamvis pertineant ad unitatem Ecclesiae; et
sicut operationes quae sunt ad alterum, possunt aliquo modo fieri per
membra arida, ut percutere, vel aliquid hujusmodi, non tamen
operationes quae sunt animae in membris; ita nec mali recipiunt
spiritualis vitae operationes a spiritu sancto; sed tamen spiritus
sanctus per eos operatur spiritualem vitam in aliis, secundum quod
aliis sacramenta ministrant, vel alios docent. Sed homines fideles in
gratia existentes uniuntur secundum tertiam unionem, quae est formalis
respectu hujus secundae; et iterum secundum quartam, quae est
completiva totius. Et ideo horum proprie dicitur Christus caput.
Ad primum ergo dicendum, quod sicut in corpore naturali vires diffusae
per omnia membra, differunt numero secundum essentiam, sed conveniunt
in radice una secundum numerum, et praeter hoc habent formam unam
ultimam numero; ita etiam omnia membra corporis mystici habent pro
ultimo complemento spiritum sanctum, qui est unus numero in omnibus:
et ipsa caritas diffusa in eis per spiritum sanctum, quamvis differat
in diversis secundum essentiam, convenit tamen in una radice secundum
numerum. Radix autem operationis proprie est ipsum objectum, ex quo
speciem trahit: et ideo, inquantum est idem numero amatum et creditum
ab omnibus, secundum hoc unitur omnium fides et caritas in una radice
secundum numerum, non solum prima, quae est spiritus sanctus, sed
etiam proxima, quae est proprium objectum.
Ad secundum dicendum, quod per corpus Christi verum significantur ea
quae sunt membra corporis mystici; non autem ea quae sunt membra
aequivoce, idest secundum similitudinem tantum et situm.
Ad tertium dicendum, quod membrum non judicatur secundum id quod de eo
fieri potest, sed secundum id quod est; unde manus, antequam
abscindatur, membrum est, quamvis sit futura abscindi: et similiter
qui est in gratia, membrum est, quamvis postea abscindatur.
Ad quartum dicendum, quod quamvis Christus nondum fuisset incarnatus
tempore patrum veteris testamenti secundum rem, erat tamen jam
incarnatio ipsa in Dei ordinatione, et in fide ipsorum, secundum quam
fidem justificabantur: quia tempora mutata sunt, et non fides, ut
dicit Augustinus. Sed tamen non fuit tanta influentia ante
incarnationem, quanta est modo: quia tunc non erat remotum
obstaculum, nec sacramenta gratiae exhibita erant, sicut modo sunt.
Ad quintum dicendum, quod Christus satisfecit pro tota humana natura
sufficienter, non tamen efficienter: quia non omnes illius
satisfactionis participes fiunt; quod ex eorum importunitate est, non
ex ipsius insufficientia satisfactionis.
Ad sextum dicendum, quod resurrectio ad vitam naturalem erit omnibus
communis, non autem ad vitam gloriae: quia mali in vita naturali
tantum conformitatem habuerunt cum membris Ecclesiae, non autem in
vita gratiae. Unde ex hoc non sequitur quod sint membra, proprie
loquendo.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod Christus est caput hominum
quantum ad animas et quantum ad corpora; sed principaliter animarum et
secundario corporum: tum ratione conformitatis ad membra, quae per
assumptionem humanae naturae est; quia corpus assumpsit anima
mediante: tum etiam ratione spiritualis influentiae, quae pervenit ad
corpus mediante anima, inquantum corpus est instrumentum animae
secundum gratiam operantis: et ex hoc relinquitur ordo in corpore ad
gloriosam resurrectionem.
Ad primum ergo dicendum, quod corpora nostra aliquo modo habent
continuationem cum corpore Christi, non quidem secundum quantitatem,
aut secundum perfectionem naturalem, sed inquantum spiritus sanctus
habitat in nobis, qui plenissime fuit in Christo, 1 Corinth. 6,
15: nescitis quoniam membra vestra templum sunt spiritus sancti.
Ad secundum dicendum, quod quamvis corpus non recipiat influentiam
spiritualem immediate, recipit tamen mediante anima, ut dictum est.
Ad tertium dicendum, quod etiam secundum corpora a brutis differimus,
inquantum corpora nostra sunt perfecta anima rationali, non autem
corpora brutorum.
|
|