|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod gratia unionis non sit
creata. Gratia enim creata, est gratia habitualis. Sed habitus
ordinatur ad operationem. Cum ergo unio in persona non sit secundum
operationem, sed secundum esse, videtur quod gratia unionis non sit
gratia creata.
2. Praeterea, quilibet nostrum Deo unitur per gratiam creatam. Si
igitur gratia unionis in Christo fuisset creata gratia, tunc non alio
modo esset Deo unitus quam nos; et sic sequeretur error Nestorii.
3. Praeterea, unio est humanitatis ad divinitatem secundum corpus et
animam. Sed corpus non est susceptivum creatae gratiae. Ergo gratia
unionis non est aliqua gratia creata.
4. Praeterea, in his quae fiunt per miraculum, non requiritur
aliqua dispositio ex parte facti, sed totum est ex parte infinitae
virtutis agentis: ita Deus potuit de lapide sicut de aqua vinum
facere. Sed unio humanitatis ad divinitatem est maxime miraculosa.
Ergo non requiritur aliqua gratia creata quae disponat ad hanc
unionem.
5. Praeterea, inter personam et naturam non cadit aliquid accidens
medium, sicut nec inter materiam et formam: quia secundum formam
substantialem et materiam est esse substantiale, quo non est prius
aliquid esse accidentale. Sed unio humanae naturae est ad Deum sicut
naturae ad personam. Ergo non cadit aliquid medium. Sed gratia
creata est accidens. Ergo gratia unionis non est gratia creata.
6. Sed contra, Augustinus dicit, quod quidquid convenit filio Dei
per naturam, convenit filio hominis per gratiam. Sed esse Deum
convenit filio Dei per naturam. Ergo non convenit filio hominis per
gratiam: et haec est gratia unionis, quae non semper fuit: ergo est
gratia creata.
7. Praeterea, major est unio in persona quam per fruitionem. Sed
humana natura non potest exaltari ad unionem fruitionis nisi per gratiam
habitualem. Ergo multo minus ad unionem in persona.
8. Praeterea, cum sit in qualibet creatura per essentiam,
praesentiam et potentiam, et in animabus sanctis per gratiam; aut in
anima Christi est alio modo, aut non. Si non, ergo non est magis
assumpta a divina persona quam anima Petri. Si autem alio modo; sed
Deus quantum in se est, habet se eodem modo ad omnia, sed res
diversimode se habent ad ipsum, ut dicitur in libro de causis; et
secundum hoc quod diversa diversimode se habent ad ipsum, secundum hoc
diversis diversimode ipse comparatur: ergo oportet quod in anima
Christi sit aliqua alia dispositio per quam Deus est in eo per
unionem: ergo oportet ponere aliquam aliam gratiam creatam.
9. Praeterea, cum spiritus sanctus datur hominibus, aliquis novus
effectus in creatura intelligitur. Ergo et similiter secundum quod
persona filii carni unitur, oportet aliquem effectum de novo
intelligi; et ita videtur quod gratia unionis sit quid creatum.
Respondeo dicendum, quod, sicut Magister dixit supra, 2 Lib.,
dist. 26, gratia dicitur dupliciter. Uno modo gratia gratis dans,
quod est ipsa gratuita Dei voluntas aliquid sine meritis dans. Alio
modo dicitur gratia donum aliquod gratis datum. Secundum ergo primum
modum, gratia unionis dicitur ipsa divina voluntas, sine aliquibus
meritis naturam humanam filio Dei uniens in persona; et sic gratia
unionis est gratia increata. Si autem dicatur gratia donum aliquod
gratis datum, sic gratia unionis potest intelligi dupliciter. Uno
modo potest dici ipsa unio, quae est quid creatum, ut supra, dist.
5, artic. 1, dictum est. Alio modo potest intelligi gratia
unionis, aliqua qualitas ad unionem disponens. Sed aliquid potest
disponere ad aliquam perfectionem tripliciter. Uno modo ita quod cadat
medium inter subjectum et perfectionem illam, quasi stramentum
perfectionis illius, sicut diaphaneitas disponit ad lucem; et hoc modo
non potest aliquid naturam disponere ad unionem, quia natura unitur
personae immediate quantum ad esse. Alio modo disponit aliquid ad
formam, sicut praeparando materiam ad receptionem formae, ita quod
praeexistat in materia ante formam ordine fiendi, non ordine essendi:
sicut calor disponit ad formam ignis, non quia medium cadit inter
formam et materiam, sed materia appropriatur ad formam ignis per
adventum caloris; et sic etiam non potest aliquid disponere naturam ad
unionem in persona: quia natura humana, secundum id quod est talis
natura, assumptibilis est a divina persona. Tertio modo aliquid
disponit aliud ad perfectionem aliquam, sicut quod facit ad bonitatem
et decentiam perfectionis illius, sicut decor personae facit ad
dignitatem regiam, secundum quod dictum est: species Priami digna est
imperio; et hoc modo gratia unionis potest dici omne illud quod decet
naturam humanam Deo unitam sic ex parte corporis, sicut ex parte
animae; et sic etiam gratia unionis est quid creatum. Tamen sancti
loquentes de gratia unionis, videntur intelligere secundum primum
modum, prout gratia dicitur divina voluntas gratis et sine meritis
dans: et sic secundum diversas vias, ad argumenta utriusque partis
oportet respondere.
Ad primum ergo dicendum, quod gratia creata disponit ad operationem
sicut operationis principium; sed ad unionem non quasi principium
unionis, sed sicut faciens ad congruentiam unionis.
Ad secundum dicendum, quod unio nostri ad Deum est per gratiam
habitualem creatam sicut per causam, et sicut per id in quo est unio:
quia in ipsa similitudine gratiae anima Deo conformatur et unitur.
Sed si gratia unionis dicatur aliquid creatum, ipsa non est id in quo
est unio, cum unio sit in persona, et non solum in aliqua
similitudine: neque etiam facit unitatem, sed consequitur unitatem in
persona, secundum quod ipsa unio gratia unionis dicitur; vel est id
quod naturam unitam decet, si gratia habitualis, gratia unionis
dicatur; et ideo non est simile de Christo et de nobis.
Ad tertium dicendum, quod gratia illa habitualis etiam quodammodo
redundat in corpus, secundum quod est stramentum animae, ut supra
dictum est, qu. 2, art. 2, quaestiunc. 3; unde sicut in
corpore perfecto anima rationali manet post mortem ordo ad
resurrectionem, et ulterius ad gloriam, si anima quae fuit ejus
perfectio, gratiam habuit; ita etiam corpus Christi, inquantum est
tali anima perfectum, habet quemdam ordinem ad unionem.
Ad quartum dicendum, quod ratio illa procedit de dispositione secundum
medium modum.
Ad quintum dicendum, quod illa ratio procedit secundum primum modum
dispositionis, ut per se patet.
Ad sextum dicendum, quod cum dicitur, quod esse Deum convenit filio
hominis per gratiam unionis, vel gratia unionis, intelligitur ipsa
unio gratis facta, quae non semper fuit, et creata est: vel
intelligitur ipsa gratuita Dei voluntas, quae quidem in se semper
fuit, sed effectus ejus non semper fuit.
Ad septimum dicendum, quod unio quae est per fruitionem, est unio per
operationem; et quia ad operationem perfectam non potest natura humana
nisi mediante aliquo habitu; ideo oportet ibi esse aliquam habitualem
gratiam, quae sit principium illius unionis; sed unio in persona, est
unio ad esse: inter humanam autem naturam, et esse quod habet in
persona, non potest cadere medium, quod sit principium illius esse;
et ideo non potest ibi esse alia gratia quae sit principium illius
unionis, vel sicut disponens, nisi per modum dictum in corp. art.
Ad octavum dicendum, quod hoc quod Deus est in anima Christi, vel
in natura assumpta alio modo quam in aliis creaturis, non est per
aliquam dispositionem advenientem, sed per ipsum esse personae
divinae, quod communicatur naturae humanae.
Ad nonum dicendum, quod spiritus sanctus dicitur dari de novo, non
secundum mutationem suam, sed secundum mutationem creaturae, quae est
in perceptione doni ipsius; et ita etiam filius Dei dicitur uniri
naturae humanae, non per mutationem filii Dei, sed per mutationem
humanae naturae, sive exaltationem ipsius non ad aliquod donum
creatum, sed ad ipsum esse increatum divinae personae.
|
|