|
Quaestiuncula 1
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod gratia unionis sit idem
quod gratia capitis. Christus enim dicitur caput Ecclesiae, secundum
quod de ejus plenitudine omnes accepimus. Sed plenitudo ejus est
secundum quod ipse est unigenitus a patre, ut dicitur Joan. 1. Cum
igitur unigenitus sit a patre per gratiam unionis, videtur quod gratia
unionis sit idem quod gratia capitis.
2. Praeterea, medium communicat cum extremis. Sed Christus,
secundum quod caput est Ecclesiae, medium est inter Deum et homines:
quia caput viri Christus, caput Christi Deus. Ergo est caput,
secundum quod communicat cum utroque. Sed hoc habet per gratiam
unionis, per quam est Deus et homo. Ergo gratia unionis est gratia
capitis.
3. Praeterea, Christus est caput Ecclesiae, secundum quod homines
excedit. Sed excedit humanam naturam per gratiam unionis. Ergo est
caput per gratiam unionis.
1. Sed contra, gratia capitis convenit Christo in comparatione ad
alios: sed gratia unionis in seipso tantum. Ergo una non est alia.
2. Praeterea, gratia capitis operata est a constitutione mundi, ex
quo homines membra ejus esse coeperunt, non autem gratia unionis.
Ergo una non est alia.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod sit eadem gratia capitis, et gratia
singularis ipsius. Quia eadem scientia est qua quis est sciens, et
alios docens; et secundum philosophum, eadem per essentiam est virtus
qua quis in se perfectus est, et justitia legalis qua perficitur in
ordine ad bonum commune. Ergo similiter eodem habitu Christus fuit in
seipso perfectus, et in alios perfectionem influens.
2. Praeterea, gratia est vita animae. Sed unius subjecti est una
vita. Ergo et gratia una: et sic idem quod prius.
3. Praeterea, sicut caput comparatur ad alia membra, ita alia
membra ad caput. Sed non distinguitur in membris Christi gratia per
quam perficiuntur in se, a gratia secundum quam sunt membra. Ergo nec
in Christo debet distingui gratia per quam est caput, a gratia
singulari ipsius secundum quam perficitur in se.
4. Sed contra, sicut per Adam intravit peccatum in mundum; ita per
Christum gratia et justitia; Rom. 5. Sed in Adam distinguitur
aliud peccatum actuale, quod est singulare ipsius, aliud originale
quod transfudit in posteros. Ergo in Christo debet alia et alia
gratia distingui.
5. Praeterea, ad diversos actus diversi habitus ordinantur. Sed
alius actus est bene operari, et alius influere. Ergo et alius
habitus gratiae; et sic idem quod prius.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod gratia singularis personae praecedat
gratiam unionis. Quia gratia singularis personae facit ad congruitatem
unionis. Sed anima, quae facit ad congruitatem unionis corporis,
prius intelligitur uniri corpori quam ipsa unita ad invicem
intelligantur uniri divinae personae. Ergo similiter prius etiam
secundum intellectum est gratia singularis in natura humana quam gratia
unionis.
2. Item, videtur quod sit prius gratia capitis. Quia prius
consideratur aliquid in se perfectum quam alteri perfectionem largiens.
Sed gratia singularis est qua in se perfectus est; gratia autem
capitis secundum quam perfectionem alteri largitur. Ergo gratia
singularis est prior quam gratia capitis.
3. Item, videtur quod gratia unionis sit prior quam gratia capitis.
Quia ex hoc est caput quod justificat. Sed per fidem incarnationis
justificat, ut supra dictum est. Ergo incarnatio praecedit gratiam
capitis.
4. Sed contra, gratia capitis operata est ante incarnationem; non
autem gratia unionis, nec gratia singularis personae. Ergo gratia
capitis est prior illis duabus.
5. Item, videtur quod gratia unionis sit prior quam gratia
singularis. Quia ex hoc quod fuit unigenitus a patre, fuit plenus
gratia et veritate. Sed unigenitus a patre fuit per gratiam unionis.
Ergo gratiam singularis personae habuit per gratiam unionis; et sic
illa est prior.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod si gratia unionis
dicatur gratia habitualis quodammodo disponens ad unionem, sic eadem
est per essentiam gratia unionis, capitis, et singularis illius
hominis, solum ratione differens: quia inquantum perficiebat animam
Christi ad actus meritorios, dicitur gratia illius singularis
hominis; inquantum vero tanta erat hujus gratiae copia ut in alios
redundare posset, dicitur gratia capitis; inquantum vero gratiam tam
plenam decebat inesse assumptae naturae, potest quodammodo dici gratia
unionis. Si vero gratia dicatur voluntas Dei gratuita, sic iterum
constat quod est una. Aliis autem modis accipiendo gratiam unionis,
constat quod per essentiam differt, nisi quatenus intelligitur caput,
ut Deus.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis ex hoc quod est unigenitus,
habeat plenitudinem capitis, non tamen ipsa unio est illa plenitudo.
Ad secundum dicendum, quod secundum aliam rationem Deus dicitur caput
Christi, et Christus viri, ut supra dictum est, qu. 2, art.
1, ad 4; et praeterea ipse, secundum quod est homo, est medium,
et sapit naturam extremorum, inquantum est Deo similior aliis
hominibus per majorem gratiam quam habet.
Ad tertium dicendum, quod non solum excedit alios homines secundum
quod Deus, sed secundum quod pleniorem gratiam creatam omnibus aliis
habet.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem patet solutio ex dictis.
Et similiter ad duo prima argumenta, quae procedunt de unitate
secundum essentiam.
Ad tertium dicendum, quod quamvis gratia membri habeat diversas
operationes, non tamen ex hoc quod est membrum, requiritur aliqua
abundantior plenitudo; et ideo non distinguitur gratia membri a gratia
singulari.
Ad quartum dicendum, quod peccatum actuale Adae fuit causa originalis
in ipso et in aliis: et iterum duo illa peccata non sunt respectu
ejusdem; sed unum est per se naturae, alterum est per se personae, ut
in 2 Lib., dist. 31, qu. 1, art. 1, dictum est. Non sic
autem est in proposito: quia neutra gratia est causa alterius, et
utraque respicit personam Christi mediante humana natura; et ideo non
oportet quod differant per essentiam.
Ad quintum dicendum, quod secundum illos actus cuilibet meruit, et
etiam in alios influxit: quia merendo pro aliis satisfecit, et aliis
gratiam meruit, secundum quod caput nostrum dicitur.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod istae tres gratiae Christo
attribuuntur secundum diversas ipsius considerationes. Potest enim
considerari in se, vel in comparatione ad alios. Si in se
consideratur, sic vel inquantum Deus, et sic attribuitur ei gratia
unionis; vel inquantum homo, et sic attribuitur ei gratia singularis.
Si autem in comparatione ad alios, sic attribuitur ei gratia capitis.
Et quia prius consideratur aliquis in se quam in comparatione ad
alios, ideo gratia secundum quam est caput, sequitur alias duas
gratias. Et quia omnis gratia et perfectio humanitatis ex hoc sibi
debetur, quia Deo unitus est homo ille in persona; ideo gratia
unionis praecedit, secundum ordinem naturae et intellectus, gratiam
singularem; quamvis simul in eodem tempore sint istae tres gratiae.
Ad primum ergo dicendum, quod anima complet rationem humanae naturae;
et ideo praeintelligitur unio animae ad carnem, unioni humanae naturae
ad deitatem: quia prius est considerare aliquid in se quam alteri
unitum: sed gratia nihil facit ad rationem humanae naturae, quia
inquantum hujusmodi assumptibilis est; et ideo non est simile.
Secundum et tertium patet.
Ad quartum dicendum, quod etiam in antiquis patribus non operabatur
gratia capitis, nisi secundum quod praesupponebatur in fide ipsorum
gratia unionis, quia per fidem incarnationis justificabantur.
Quintum patet.
|
|