|
In sanctis vero quasi solus tactus est. Hoc videtur esse falsum:
quia Origenes super Levit. distinguit quinque sensus spirituales,
dicens, quod visus spiritualis est, ut videamus Deum; auditus
autem, ut audiamus qui loquitur; odoratus, per quem odoramus bonum
odorem Christi; gustus, ut gustemus ejus dulcedinem; tactus, ut
palpemus cum Joanne verbum vitae. Haec autem omnia sunt in omnibus
sanctis. Ergo non solum habent tactum. Dicendum, quod sensus
spirituales possunt distingui per similitudinem ad actus sensuum
corporalium; et sic sunt in omnibus sanctis, ut dicit Origenes: vel
per similitudinem ad quasdam proprietates sensuum, secundum quod tactus
est necessarius, alii autem non: et sic, quia in aliis sanctis sunt
omnia quae sunt de necessitate salutis, in Christo autem omnia
simpliciter quae pertinent ad perfectionem gratiae; ideo in Christo
dicuntur omnes sensus esse, in aliis autem solus tactus. Quibus datus
est spiritus ad mensuram. Contra: Jac. 1, 5: qui dat omnibus
affluenter, dicit Glossa: omnia dat non in mensura: quia dona ejus
non sunt ad mensuram. Et dicendum, quod cum mensura dari, potest
accipi vel ex largitate dantis; et sic nulli dat cum mensura, quia
omnibus dat ex largitate infinita: vel ex capacitate recipientis; et
sic dat cuilibet cum mensura, quia nulli dat ultra quam capax sit, vel
secundum rationem dati: et sic Christo non dat cum mensura: quia
gratia ejus, quantum ad rationem gratiae, non est limitata; sed aliis
dat cum mensura, ut patet ex dictis. Non secundum essentiam, sed
secundum similitudinem. Contra. Ergo pari ratione Petrus potest
dici caput: quia quilibet sanctus est alii similis in gratia.
Dicendum, quod sumitur ibi similitudo active, inquantum scilicet
Christus sibi alios assimilat in gratia, ut dictum est, quod alii non
convenit. Ut quantum ad visum hominum et sui sensus ostensionem
Christus profecisse dicatur. Videtur quod haec non fuit intentio
Ambrosii: quia per hoc nihil probaret: nam sic etiam Dei sapientia
proficit, secundum quod se magis ostendit. Dicendum, quod quamvis
Dei sapientia magis se quam prius ostendit in aliquibus effectibus:
tamen ipsa semper creditur esse aequalis: quod non fuit de sapientia
Christi, qui videbatur quandoque sapientior quam prius fuisset. Et
ideo dicit duo: ad visum hominum, et sensus ostensionem. Tamen utrum
aliquo alio modo profecerit in sapientia, in sequenti distinctione
dicetur.
|
|