Distinctio 14. Quaestio 1


Prooemium

Postquam determinavit Magister de plenitudine perfectionis Christi quantum ad gratiam et scientiam, hic comparat perfectionem Christi secundum quod est homo, ad perfectionem divinam; et dividitur in duas partes: primo comparat perfectionem animae Christi ad perfectionem divinam quantum ad scientiam; secundo quantum ad potentiam, ibi: si vero quaeritur, quare Deus non dederit ei potentiam faciendi omnia, ut scientiam; responderi potest et cetera. Prima dividitur in duas: primo movet quaestionem; secundo determinat eam, ibi: quibusdam placet quod nec parem cum Deo habeat scientiam. Et haec pars dividitur in duas: primo ponit determinationem aliorum; secundo determinationem suam, ibi: quibus respondentes dicimus. Et circa hoc tria facit: primo respondet ad quaestionem, et solvit rationes pro prima determinatione positas; secundo confirmat suam determinationem tum per rationem ab aliis inductam, quae est contra eos, ibi: illud vero apostoli quod inducunt (...) pro nobis facit; tum etiam per auctoritatem, ibi: Fulgentius etiam in sermone quodam multa inducit; tum ex ratione, ibi: quod etiam ex ratione ostendi potest; tertio docet evitare quoddam inconveniens, ad quod illi inducebant, si anima Christi omnia sciret, ibi: ad id vero quod dicunt (...) respondemus. Si vero quaeritur, quare Deus non dederit ei potentiam faciendi omnia, ut scientiam, responderi potest et cetera. Hic comparat animam Christi ad Deum secundum potentiam; et tria facit: primo determinat veritatem; secundo objicit in contrarium, ibi: sed si illa anima non habet tantam potentiam quantam et Deus, quomodo (...) ergo intelligitur illud Ambrosii? Tertio solvit, ibi: ad quod dicimus. Hic quaeruntur quatuor: 1 quam scientiam habuit; et quia habuit divinam et humanam, de divina in primo libro dictum est; propter hoc 2 quaeritur de perfectione humanae scientiae ipsius, qua videt verbum; 3 de perfectione scientiae ipsius, qua videt res in proprio genere; 4 de ipsius potentia.