|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod anima Christi habuit
omnipotentiam, sicut et omnium scientiam. Primo per hoc quod dicitur
Matth. ult.; 18: data est mihi omnis potestas in caelo et in
terra; et loquitur secundum humanam naturam. Ergo secundum humanam
naturam habuit omnipotentiam.
2. Praeterea, Christus habuit omnium scientiam. Sed scientia est
practica et speculativa. Ergo et ipse habuit de omnibus rebus
scientiam practicam. Sed scientia practica est secundum quam aliquis
scit facere aliquid, et potest facere: quia scientia practica est
causa rerum. Ergo anima Christi habuit omnipotentiam.
3. Praeterea, anima humana est imago Trinitatis per potentiam,
voluntatem, et scientiam. Sed anima Christi, inquantum fuit imago
Dei, capax fuit omnis scientiae. Ergo pari ratione omnipotentiae.
4. Praeterea, sicut potentia Dei est infinita, ita et scientia.
Sed infinitas scientiae non prohibet quin omnium scientia Christo
communicata sit. Ergo nec infinitas potentiae prohibet quin sibi
omnipotentia communicata sit.
5. Praeterea, sicut in anima humana est possibilitas ad recipiendum
omnia per intellectum possibilem, quo est omnia fieri; ita est in ea
possibilitas ad faciendum omnia per intellectum agentem, quo est omnia
facere. Sed Christo est communicata omnium scientia, inquantum anima
ejus est receptiva omnium. Ergo similiter debuit sibi communicari
omnipotentia.
1. Sed contra, potentia habet rationem principii, ut dicitur in 5
Metaph. Sed non potuit communicari animae Christi quod esset
principium omnium: quia sic esset primum principium, quod est solius
Dei. Ergo non potuit communicari omnipotentia.
2. Praeterea, per potentiam Dei, anima Christi conservatur in
esse. Sed non potuit sibi communicari ut ipsa seipsam conservaret in
esse: quia sic non esset creatura. Ergo non potuit sibi omnipotentia
communicari.
3. Praeterea, nullius substantiae finitae est virtus activa
infinita. Sed anima Christi est substantia finita. Ergo non potuit
sibi communicari infinita potentia, quae est omnipotentia.
Respondeo dicendum, quod unumquodque est activum, secundum quod est
ens actu; unde quanto aliqua habent deficientius esse, tanto minus
sunt activa; sicut patet de materia prima in qua non est activa
potentia, quia tenet ultimum gradum in entibus; et ideo potentia
activa commensuratur essentiae. Et propter hoc, sicut animae Christi
non potuit communicari quod haberet infinitatem essentiae, ita nec
omnipotentia sibi communicari potuit nec alicui creaturae communicari
potest. Credo tamen quod omnis potentia quae alicui creaturae
communicari potest, sibi communicata fuit multo abundantius, ut
scilicet materia elementaris magis obediret sibi ad nutum quam activis
qualitatibus, vel etiam virtuti caelesti: et quod magis potuisset
movere caelum quam aliquis Angelus; si tamen Angeli movent orbes.
Ad primum ergo dicendum, quod omnis potentia data est Christo quantum
ad personam ab aeterno, sed quantum ad naturam humanam in ipsa
conceptione: non quod natura humana, vel aliqua pars ejus,
omnipotentia informaretur, ut omnipotens dici possit: sed secundum
modum quo et alias proprietates communicant sibi naturae propter
unitatem hypostasis: tamen in resurrectione manifestata est; et ideo
tunc data dicitur, secundum illum modum loquendi quo res dicitur fieri
quando innotescit.
Ad secundum dicendum, quod Christus habuit omnium rerum scientiam,
non tantum speculativam, sed etiam practicam, non quidem qua ipsas res
faceret, sed scivit qualiter a Deo sunt factae. Scientia autem
practica, quamvis sit quodammodo causa operationis, inquantum dirigit
in opere, non tamen est sufficienter causa: quia ab ipsa non
producitur res, nisi adsit potentia activa rei: unde Christus habuit
omnem scientiam practicam quidem, sed non practice, quia non ordinavit
ad opus.
Ad tertium dicendum, quod universalitas possibilium Deo,
commensuratur divinae essentiae: quia secundum hoc infinita potest,
quia habet esse non limitatum. Sed universalitas eorum quae scit
scientia visionis, non commensuratur essentiae ejus, etiam si mundus
duraret semper, per hunc modum quo modo est: quia semper posset plura
facere secundum unumquodque tempus quam quae fecit, et plures species,
et plura rerum genera, et plures mundos. Et ideo quamvis omnium
scientia qua Deus scit scientia visionis, sit communicata animae
Christi: non tamen omnipotentia qua Deus potest facere, sibi
communicari potuit, sicut nec essentia infinita.
Ad quartum dicendum, quod in omnipotentia includuntur omnia ad quae
divina potentia se extendit ex infinitate suae essentiae, secundum quam
est activa infinitorum secundum quemlibet modum; sed in scientia
omnium, quae dicitur Christo communicata, non includuntur omnia quae
Deus potest facere, ut dictum est; et ideo omnipotentia communicari
non potuit nisi habenti essentiam infinitam, sicut nec scientia omnium
simpliciter quae Deus potest facere, nisi comprehendenti essentiam
infinitam, ut prius dictum est.
Ad quintum dicendum, quod potentia intellectus agentis non est ut
faciat omnia simpliciter, sed ut faciat omnia esse intelligibilia; et
ideo ratio non est ad propositum.
|
|