Expositio textus |
In nullo creatura creatori aequatur. Intelligendum est quantum ad rationem rei habitae, et quantum ad modum habendi: quia etsi aliquid idem conveniat Deo et creaturae; non tamen secundum eumdem modum, vel eamdem rationem. Nemo novit quae sunt Dei nisi spiritus Dei. Non excluduntur per hoc pater et filius, qui habent eamdem cognitionem quam et spiritus sanctus. Naturaliter capax est scientiae. Est enim facta anima ad cognoscendum omnia, non autem ad faciendum omnia. |