|
Postquam Magister determinavit de his quae Christus cum natura humana
assumpsit ad dignitatem pertinentia, hic determinat de his assumptis
quae pertinent ad defectum; et dividitur in duas partes: primo
determinat de defectibus quos Christus cum humana natura assumpsit;
secundo determinat modum quo hujusmodi defectus in Christo fuerunt,
dist. 16, ibi: hic oritur quaestio ex praedictis ducens originem.
Prima in duas: primo determinat veritatem, secundo excludit errorem,
ibi: sed quia nonnulli de sensu in passione humanitatis Christi male
sensisse inveniuntur (...) indubitabile faciamus quod supra
diximus. Prima in duas: primo ostendit quos defectus cum humana
natura assumpsit Christus; secundo ostendit quae fuit causa
assumptionis, ibi: hos autem defectus non conditionis suae
necessitate, sed miserationis voluntate suscepit. Prima iterum in
duas partes: primo ostendit quod Christus in natura nostra accepit
defectus poenales, et non culpae; secundo ostendit quos de poenalibus
defectibus non assumpsit, ibi: tradit auctoritas quod dominus noster
in se suscepit omnia infirmitatis nostrae praeter peccatum. Circa quod
duo facit: primo ostendit quos defectus poenales non suscepit ex parte
animae; secundo quos defectus corporales non suscepit, ibi: sunt enim
plura aegritudinum genera, et corporis vitia, a quibus omnino immunis
extitit. Circa primum duo facit: primo ostendit quod Christus non
suscepit ignorantiam, aut difficultatem ad bonum faciendum; secundo
ostendit quod haec non sunt culpa, sed poena, ibi: sed forte dicet
aliquis illa esse peccatum. Sed quia nonnulli de sensu in passione
humanitatis Christi male sensisse inveniuntur (...) indubitabile
faciamus quod supra diximus. Hic excludit errorem, et duo facit:
primo objicit contra errantes; secundo solvit illa quae pro se illi
inducebant, ibi: quaedam tamen reperiuntur in sanctorum tractatibus
quae praemissis adversari videntur. Et haec dividitur in duas: primo
solvit objectiones de passionibus, quas dixerant esse animae tantum,
sicut tristitia, et hujusmodi; secundo solvit de illis quae sunt
animae per corpus, sicut est dolor sensibilis, ibi: verumtamen magis
movent ac difficiliorem afferunt quaestionem verba Hilarii. Circa
primum tria facit: primo ponit objectionem; secundo solvit, ibi: ne
autem in sacris litteris aliqua adversa diversitas esse putetur, harum
auctoritatum verba in hunc modum accipienda dicimus; tertio solutionem
confirmat, ibi: unde Augustinus ex his causis volens assumi dictorum
intelligentiam, dicit. Verumtamen magis movent ac difficiliorem
afferunt quaestionem verba Hilarii. Haec pars etiam dividitur in
duas: primo ponit objectionem; secundo solvit, ibi: sed si excussa
sensus et impietatis hebetudine, praemissis diligenter intendas
(...) dictorum rationem, atque virtutem percipere utcumque
poteris. Hic est duplex quaestio. Primo de his defectibus in
generali. Secundo specialiter de passionibus animae. Circa primum
quaeruntur tria: 1 utrum Christus debuerit assumere naturam humanam
cum hujusmodi infirmitatibus; 2 utrum omnes nostros defectus suscipere
debuerit; 3 utrum hos defectus quos assumpsit, contraxerit.
|
|