|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Christus humanam naturam
cum infirmitatibus hujusmodi defectuum suscipere non debuit. Christus
enim per suam incarnationem votis antiquorum patrum satisfecit. Isaiae
61, 9, dicitur ad exprimendum desiderium sanctorum patrum:
consurge consurge: induere fortitudinem brachium domini. Ergo non
debuit venire indutus infirmitate carnis.
2. Praeterea, hujusmodi defectus poenae sunt. Sed poena non est
justa nisi ubi culpa est. Cum igitur absque omni culpa fuerit,
videtur quod poenales defectus suscipere non debuit.
3. Praeterea, contraria contrariis curantur. Sed Christus venerat
curare nostras infirmitates. Ergo debuit contraria assumere, scilicet
robur et fortitudinem.
4. Praeterea, ipse venerat ad vincendum Diabolum. Sed vincere est
opus fortitudinis. Ergo non debuit assumere infirmitatem.
5. Praeterea, sicut culpa derogat justitiae, ita infirmitas derogat
virtuti. Sed Christus non debuit assumere defectus culpae, ne
derogaretur divinae justitiae. Ergo similiter nec debuit suscipere
infirmitates poenales, ne derogaretur divinae virtuti.
6. Praeterea, ipse venerat ad hoc quod homines in divinam
cognitionem adduceret. Sed per infirmitates magis a sui cognitione
abducebat, ut dicitur Isai. 53, 2: vidimus eum (...)
despectum; et sequitur: unde nec reputavimus eum. Ergo non debuit
hujusmodi infirmitates assumere.
1. Sed contra, Hebr. 2, 18: in eo in quo passus est, et
tentatus, potens est et his qui tentantur, auxiliari. Sed Christus
ad auxiliandum hominibus venerat. Ergo debuit eorum defectus
suscipere.
2. Praeterea, Christus venerat ad redimendum genus humanum. Sed
opus redemptionis congrue compleri non poterat nisi per passionem, ut
infra dicetur. Ergo debuit defectus assumere, secundum quos
passibilis fuit.
3. Praeterea, Christus ad hoc venerat ut esset mediator inter nos
et Deum. Ergo debuit communicare cum utroque. Cum Deo communicavit
in justitia. Ergo nobiscum debuit communicare in poena.
Respondeo dicendum, quod Christus ad hoc venit, ut humanum genus in
Deum reduceret, a quo per peccatum abductum erat. Et ideo sicut
mediator, ea quae Dei sunt, in nos transfundit, scilicet gratiam et
justitiam; et ea quae nostra sunt, quodammodo in Deum: non autem
nostra quae a nobis tantum sunt, non a Deo, scilicet peccata, quia
per haec ad Deum non ordinamur, sed magis deordinamur ab eo; sed ea
quae a Deo in nobis sunt, quae omnia in se ordinata sunt, et ad ipsum
nos ordinantia. Et ideo ea quae fecit in nobis Deus, transtulit in
Deum, non quidem in naturam divinam, sed in personam ea assumendo.
Fecit autem Deus in nobis naturam, et perfectiones naturae, et
defectus poenales, et etiam quosdam naturales, sicut indigentiam
cibi, quam etiam homo in statu innocentiae habuisset: et ideo hos
defectus simul cum natura in sua persona suscepit: haec enim in sua
persona suscipere, est ipsa Deo repraesentare ad placandum ipsum
nobis.
Ad primum ergo dicendum, quod desiderium sanctorum patrum fuit ut
veniret in fortitudine spirituali, scilicet gratiae et scientiae et
virtutis, quae per hos defectus quos Christus assumpsit non
impeditur.
Ad secundum dicendum, quod quamvis culpa non praecesserit in ipso,
tamen praecessit in natura humana, quam Deo reconciliare venerat; et
ideo inquantum consideratur ut gerens vicem totius naturae in
satisfaciendo pro ipsa, quidquid in natura humana ad defectum
pertinens, rationem justae poenae habet, etiam in ipso habuit.
Ad tertium dicendum, quod infirmitas curatur optime per curationem
suae causae, et per consequens per contraria causae. Causa autem
horum defectuum in nobis est culpa; et ideo per contraria culpae hos
defectus curare debuit, scilicet per gratiam et virtutes.
Ad quartum dicendum, quod venerat vincere fortem per justitiam,
satisfaciendo; et ideo oportuit quod haberet defectus, secundum quod
satisfaceret. Et praeterea per fortitudinem oppositam istis defectibus
non vincitur Diabolus, sed per fortitudinem virtutis et gratiae.
Ad quintum dicendum, quod culpa non solum repugnat Deo, quia in
ipsum non cadit, sed etiam quia ab ipso separat: quia est perversitas
voluntatis, secundum quam anima nata est Deo conjungi: sed infirmitas
quamvis in Deum non cadat, tamen a Deo non separat; et ideo non est
similis ratio.
Ad sextum dicendum, quod Christus non venerat manifestare se secundum
humanam naturam, sed secundum divinam; unde dixit: ergo non quaero
gloriam meam, sed ejus qui me misit. Gloriam autem Dei magis
clarificavit per assumptam infirmitatem, inquantum inventum est quod id
quod est infirmius Dei, est potentius hominibus; 1 Corinth. 1.
|
|