|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod hujusmodi defectus
contraxerit. Illud enim proprie contrahitur quod cum alio trahitur.
Sed ipse hos defectus cum natura traxit. Ergo eos contraxit.
2. Praeterea, id quod ex ratione originis habetur, proprie
contrahitur. Sed ex ratione suae originis Christus habuit hos
defectus: quia ex ratione suae originis matri similis est natus, quae
his defectibus subjacuit. Ergo ipse istos defectus contraxit.
3. Praeterea, illud cum natura contrahitur quod ex principiis
naturae causatur. Sed hujusmodi defectus, ut fames, sitis, et
hujusmodi, ex principiis naturae causantur: quia ex actibus
contrariorum in invicem, ex quibus homo naturaliter constat. Ergo hos
defectus contraxit.
4. Praeterea, verbum contrahendi, secundum quod hic loquimur,
videtur traductionem importare. Sed Christus habuit hujusmodi
defectus per traductionem corporis ex corpore, non ex conditione
animae. Ergo Christus hos defectus contraxit.
5. Praeterea, sicut culpa originalis contrahitur a patre, ita istae
poenalitates contrahuntur ex matre, sicut dictum est in 2 Lib. Sed
Christus ex matre passibilis natus est, quamvis non ex patre
peccatore. Ergo hujusmodi poenalitates contraxit.
1. Sed contra, quod voluntarie assumitur, non contrahitur. Sed
Christus voluntarie assumpsit hos defectus, sicut et ipsam naturam.
Ergo non contraxit eos.
2. Praeterea, nos dicimur contrahere hos defectus quia nobis
debentur propter culpam originalem. Sed in Christo culpa originalis
non fuit. Ergo Christus hos defectus non contraxit.
Respondeo dicendum, quod illud proprie contrahitur quod ex necessitate
alio tracto trahitur; et quia ex hoc ipso quod humanam naturam trahimus
ex parentibus per vitiatam originem, sequitur de necessitate quod hos
defectus habeamus; ideo dicimur hos defectus contrahere. Christus
autem potuit humanam naturam sine his defectibus assumere, sicut cum
defectibus assumpsit; et ideo non fuerunt in eo ex hoc ipso quod
humanam naturam a parentibus traxit; sed sicut voluntarie assumpsit
naturam humanam, ita et hos defectus: et propter hoc dicitur
assumpsisse hos defectus, non contraxisse.
Ad primum ergo dicendum, quod haec conjunctio con non solum notat
simultatem temporis in hoc quod dicitur aliquid contrahi, sed ordinem
necessariae consecutionis unius ad alterum.
Ad secundum dicendum, quod generatum, inquantum hujusmodi,
assimilatur ei quod generat ipsum active, quia agens similat sibi
patiens; quod autem aliquando natus assimilatur matri, ex qua
generatur materialiter, est ex defectu virtutis activae, quae non
potest materiam contrahere ad sui similitudinem; unde vincunt motus
materiae, et assimilatur filius matri. Neutro istorum modorum fuit
necessarium quod Christus matri assimilaretur: tum quia mater non fuit
agens in generatione, sed solum materiam ministravit: tum quia non
fuit aliquis defectus ex parte virtutis agentis, scilicet spiritus
sancti; et ideo quod assimilatus est matri in his defectibus, hoc fuit
ex sola ejus voluntate.
Ad tertium dicendum, quod ex principiis naturae sibi relictae, idest
privatae illo dono gratiae quod naturae primo conditae datum fuerat, ut
in 2 Lib. dictum est, hujusmodi defectus causantur. Sed Christus
poterat naturam humanam accipere cum illa perfectione quam gratis in sua
conditione natura humana acceperat; et ideo non de necessitate
contraxit, sed voluntarie assumpsit.
Ad quartum dicendum, quod verbum contrahendi non solum importat
traductionem, sed necessarium ordinem ad aliud tractum, ut dictum
est.
Ad quintum dicendum, quod illud habet veritatem in illis qui secundum
legem naturae nascuntur; Christus autem non sic ex virgine natus est,
sed supra naturam; et ideo ratio non sequitur.
|
|