|
Quaestiuncula 1
1. Ad primum sic proceditur. Videtur, quod omne corpus possit
pati. Omne enim quod movetur, patitur: quia motus in eo quod movetur
est passio, ut dicitur in 3 Phys. Sed omne corpus movetur. Ergo
omne corpus patitur.
2. Praeterea, omne quod recipit, patitur, cum pati dicatur a
patim, quod est recipere. Sed corpora caelestia aliquid recipiunt,
scilicet illuminationem. Ergo patiuntur: ergo et alia multo magis
quae sunt sub eis.
3. Praeterea, omne quod est potentius, natum est agere in minus
potens. Sed omni corpore est aliquid potentius, et omni substantia
creata. Ergo omnis creaturae est pati.
1. Sed contra, omne passibile est corruptibile, quia passio magis
facta abjicit a substantia, ut dicitur Topic., Lib. 6. Sed non
omne corpus est corruptibile. Ergo non omne corpus est passibile.
2. Praeterea, sicut dicitur in 1 de generatione, omne agens est
contrarium patienti. Sed non omne corpus habet contrarium. Ergo non
etiam omne patitur.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Quaeritur, utrum anima sit passibilis; et videtur
quod non. Sicut etiam formae est agere, ita materiae est pati. Sed
anima non est composita ex materia, ut in 1 Lib., distinct. 8,
qu. 5, art. 2, dictum est. Ergo non potest pati.
2. Si dicatur, quod patitur per accidens ad passionem corporis;
contra. Passionis terminus est corruptio. Sed anima non corrumpitur
corrupto corpore. Ergo etiam non patitur corpore patiente.
3. Praeterea, ex hoc anima movetur per accidens localiter ad motum
corporis, quia est in loco corporis per accidens. Sed nullo modo
habet qualitatem corpoream, neque per se neque per accidens. Ergo
nullo modo alteratur, corpore per accidens alterato. Sed passio
proprie dicitur in motu alterationis, ut dicitur. Ergo anima non
patitur per accidens passo corpore.
1. Sed contra, ad motum totius, per accidens movetur pars. Sed
anima est pars totius compositi, quod patitur. Ergo et ipsa aliquo
modo patitur.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod anima Christi non possit pati. Quia
nihil est dignius quam anima Christi. Sed agens est dignius
patiente, secundum Augustinum. Ergo anima Christi non fuit
passibilis.
2. Praeterea, virtus reddit animam quietam a passionum tumultibus;
et quanto virtus est perfectior, tanto passiones in animam minus
dominantur. Sed in Christo fuit perfectissima virtus. Ergo nullo
modo fuit in anima ejus passio.
3. Praeterea, impassibilitas est de ratione beatitudinis; unde
ponitur inter dotes corporis. Sed anima Christi fuit beata. Ergo
non fuit passibilis.
1. Sed contra. Joannes Damascenus dicit, quod anima corpori
inciso compatitur et dolet; et hoc est, quia unitur corpori
passibili. Sed anima Christi conjuncta est corpori passibili. Ergo
anima ejus fuit passibilis: quia nihil compatitur quod non est
passibile.
2. Praeterea, Christus assumpsit in natura nostra defectus qui
totam naturam consequuntur, qui imperfectionem gratiae non important.
Sed passibilitas animae est hujusmodi. Ergo Christus passibilem
animam assumpsit.
3. Praeterea, Christus venit magis curare defectus animae in nobis
quam defectus corporis. Sed ipse suscepit naturam passibilem, ut
impassibilitatem nobis acquireret. Ergo debuit assumere animam
passibilem, ut per hoc impassibilitatem animae acciperemus.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum, ad primam quaestionem, quod cum dicit
Damascenus, quod passio est motus ab uno in aliud, non quilibet motus
est passio, sed solum alteratio, proprie loquendo, ut dicit
philosophus: quia in hoc solo motu aliquid a re abjicitur et aliquid
imprimitur, quod est de ratione passionis. Motus enim localis est
secundum id quod est extra rem, quod est locus; motus autem augmenti
est secundum hoc quod ex eo quod jam est, scilicet nutrimento,
producitur augmentatum in majorem quantitatem. Ad hoc autem quod sit
alteratio, requiritur ex parte alterati quod sit res per se subsistens
(aliter enim subjectum motus esse non posset), et quod sit corpus
(quia solum tale movetur, ut in 5 Physic., text. 32,
probatur), et ulterius quod habeat naturam contrarietati subjectam,
quia alteratio est motus inter contrarias qualitates. Ex parte vero
terminorum alterationis requiritur quod una qualitate expulsa, alia
introducatur: sic enim de qualitate in qualitatem transitur. Sed
ulterius ad rationem passionis requiritur quod qualitas introducta sit
extranea, et qualitas abjecta sit connaturalis: quod contingit ex hoc
quod passio importat quamdam victoriam agentis super patiens: omne
autem quod vincitur, quasi trahitur extra terminos proprios ad terminos
alienos; et ideo alterationes quae contingunt praeter naturam
alterati, magis proprie dicuntur passiones, sicut aegrotationes quam
sanationes, sicut patet per Damascenum et per philosophum. Unde
patet quod illorum corporum tantum est proprie pati quae possunt extra
naturam suam trahi; et haec sunt corruptibilia.
Ad primum ergo dicendum, quod non omne moveri est pati, nisi
communiter et large loquendo, sicut etiam omne moveri quoddam corrumpi
est, secundum Augustinum, et secundum philosophum, 8 Physic.
Ad secundum dicendum, quod in illuminatione non abjicitur aliqua
qualitas, sed tantum recipitur: et ideo non est passio.
Ad tertium dicendum, quod Deus qui est superior omni substantia
creata, influit rebus ad perfectionem naturae ipsarum; et ideo
secundum quod ab ipso recipiunt, non dicuntur proprie pati; neque
secundum quod corporalia a quibuscumque spiritualibus recipiunt.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod ex dictis de facili potest
patere qualiter in anima possit esse passio. Quia cum anima sit quid
incorporeum, sibi proprie non accidit pati, nisi secundum quod corpori
applicatur. Applicatur autem corpori et secundum essentiam suam,
secundum quod est forma corporea, et secundum operationem suarum
potentiarum, prout est motor ejus. Secundum autem quod applicatur
corpori ut forma, sic non consideratur ut quid subsistens, sed ut
adveniens alteri: unde sic non patitur per se, sed per accidens,
sicut aliae formae moventur motis subjectis compositis. In viribus
autem animae quantum ad operationem applicantur corpori solum vires
partis sensitivae et nutritivae. Sed quia operatio virium nutritivae
partis est in movere, non in moveri; ideo secundum eas anima non
patitur, sed magis agit. Relinquitur ergo quod pati sit proprie
animae secundum partem sensitivam, ut dicitur in 7 Phys. Sed quia
hujusmodi vires non sunt subsistentes, sed formae organorum
corporalium; ideo non dicuntur pati per se, nec anima secundum eas,
sed per accidens, inquantum compositum patitur, ut dicitur in 1 de
anima. Sed quia potentiae apprehensivae sensitivae sunt tantum in
recipiendo speciem, quae quidem non recipitur in sensu per modum rei,
sed per modum intentionis; ideo in operatione harum virium est quidem
aliquo modo pati, quantum ad hoc quod sunt vires materiales, et
quantum ad hoc quod aliquid recipitur (et propter hoc dicitur in 2 de
anima text. 52, quod sentire est quoddam pati). Sed quia sensus
non movetur a sensibili secundum conditionem moventis, cum forma
sensibilis non recipiatur in sensu secundum esse materiale prout est in
sensibili, sed secundum esse spirituale, quod est proprium sensui
(unde non habet contrarietatem ad sensum, sed est perfectio ejus,
nisi secundum quod excedit proportionem sensus); ideo non proprie
dicitur pati, nisi secundum quod excellentia sensibilium corrumpit
sensum, aut debilitat. Relinquitur ergo quod passio proprie dicatur
secundum vires appetitivas sensitivas: quia hae vires et materiales
sunt, et moventur a rebus secundum proprietatem rei: quia non est
appetitus intentionis, sed ipsius rei; et secundum hoc habet res
convenientiam ad animam, vel contrarietatem: et ideo dicit
philosophus, quod passio est quam sequitur delectatio vel tristitia:
et Remigius dicit, quod passio est motus animae per susceptionem boni
vel mali. Sed quia accidit delectatio secundum conjunctionem
convenientis et connaturalis; ideo adhuc magis proprie dicuntur
passiones illae affectiones sensitivae ad quas sequitur tristitia, vel
etiam quae sunt cum vehementia sive delectationis sive tristitiae, ut
dicit philosophus 5 Metaphysic.; quia sic trahitur anima extra modum
suum naturalem. Et sic loquimur hic de passionibus. Sed in viribus
intellectivae partis, quamvis non sit proprie passio, quia
immateriales sunt; tamen ibi est aliquid de ratione passionis: quia in
apprehensione intellectus creati est receptio; et secundum hoc dicitur
in 3 de anima quod intelligere est pati quoddam. In appetitu autem
intellectivo adhuc est plus de ratione passionis: quia voluntas movetur
a re secundum quod est bona vel mala, quae sunt conditiones rei;
intellectus autem movetur secundum apprehensionem veri vel falsi; quae
non sunt rei per se, sed secundum quod sunt in anima: quia bonum et
malum sunt in rebus; verum et falsum sunt in anima, ut dicitur in 6
Metaph.; unde magis recipit anima a re secundum affectum, et
vehementius movetur, quam secundum intellectum; sicut dicit
Dionysius, 2 cap. de Div. Nom., quod Hierotheus patiendo
didicit divina, idest ex affectu circa divina in intellectum devenit.
Et quia movetur affectus a re secundum proprietatem rei quam res habet
in se ipsa, ideo per hunc modum contingit quod res habeat
contrarietatem vel convenientiam ad animam; sed secundum quod
apprehenditur ab intellectu, omnis res habet convenientiam, inquantum
apprehenditur ut verum: et ideo in operatione apprehensivae semper est
delectatio; in operatione autem affectivae est delectatio et
tristitia: et sic etiam tristitia magis adhuc proprie dicitur passio,
sicut in affectu sensibili dictum est, et similiter accipitur hic
passio. De passione autem animae secundum quod ab igne infernali
patitur, dicendum est in quarto libro: sic enim anima per se patitur.
Ad primum ergo dicendum, quod ratio illa procedit de passione proprie
dicta; et concludit quod anima hoc modo passionis non patitur per se,
sed per accidens.
Ad secundum dicendum, quod quamvis per corruptionem corporum, anima
non corrumpatur simpliciter quantum ad substantiam; corrumpitur tamen
compositio, secundum quam actu est forma corporis; et etiam vires
affixae organis, ut quidam dicunt.
Ad tertium dicendum, quod anima dicitur esse in loco per accidens,
inquantum est pars compositi, quod est in loco per se; et sic movetur
per accidens in loco: et sic etiam valetudo, quae est compositi, est
animae per accidens, inquantum est pars ejus; et sic etiam per
accidens patitur ad passionem corporis.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod anima Christi media fuit inter
divinitatem et carnem. Et quia beatitudo inerat illi animae ex
divinitate, corpus autem ejus erat passibile; ideo passibilitas inerat
illi animae ex parte illa qua conjungibilis erat corpori; beatitudo
autem ex parte illa qua conjungebatur divinitati. Conjungebatur autem
corpori dupliciter: scilicet secundum essentiam, inquantum est forma
et secundum potentias, non tamen omnes, sed quasdam; unde anima
Christi secundum essentiam tota patiebatur ex laesi corporis passione;
sed quantum ad potentias patiebatur quidem passione imperfectionis,
secundum operationes virium affixarum organis: secundum alias vero
vires, quibus anima convertebatur in Deum, qualiter pateretur,
dicetur infra, 3 art.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis anima Christi nihil sit
dignius, non tamen impedit quin per accidens possit pati alio
patiente.
Ad secundum dicendum, quod perfecta virtus omnino non tollit animales
passiones, quia etiam aliquando utitur eis, sicut fortitudo ira, ut
dicit philosophus: sed facit ut nulla passio in eo surgat quae rationem
impediat. In Christo autem amplius fuit: quia enim fuit perfecta
obedientia virium inferiorum ad superiores; ideo nulla passio surgebat
in eo nisi ex ordine rationis.
Ad tertium dicendum, quod anima Christi habuit utrumque statum,
scilicet viatoris, et comprehensoris; unde secundum aliquid fuit
beata, et secundum aliquid non fuit beata. Ex illa enim parte qua
nata est anima corpori conjungi, non erat beatificata; alias ex anima
in corpus claritas gloriae descendisset, sicut erat in aliis
glorificatis; et ideo ex parte ista poterat pati, et habebat statum
viatoris. Sed ex parte illa qua conjungebatur verbo per fruitionem,
erat glorificata, et habebat statum comprehensoris.
|
|