|
Non sentit corpus, sed anima. Contra. Sentire est conjuncti,
secundum philosophum. Ergo neque corporis neque animae, sed omnis.
Dicendum, quod eorum quae sunt conjuncti, quaedam insunt toti ratione
animae, ut sentire, et hujusmodi; et haec attribuuntur animae eo modo
loquendi quo dicitur calor calefacere, quia est principium
calefaciendi: quaedam autem insunt toti ratione corporis, ut dormire,
et hujusmodi; et haec attribuuntur corpori, et non animae. Quaedam
autem non per corpus, immo etiam sine corpore sentit. Contra. In 1
de anima dicitur: destructo corpore, anima non reminiscitur neque
amat; et est similis ratio de illis quae hic inducuntur. Dicendum,
quod amor, timor, et hujusmodi, omnia aequivoce sumuntur: quandoque
enim nominant passionem proprie dictam; et sic sunt in parte
sensitiva; et ideo non possunt esse sine corpore: quandoque autem
sumuntur pro actu voluntatis aliquid eligentis vel repudiantis; et sic
possunt esse sine corpore sicut et voluntas. Suscepit nostram
vetustatem; contra. Simile non consumit suum simile. Ergo vetustas
vetustatem consumere non potuit. Dicendum, quod duplex vetustas est;
scilicet culpae, et poenae, quae ad veterem hominem pertinent.
Vetustas ergo poenae non opponitur novitati gratiae, immo materialiter
se habet ad ipsam, inquantum meritum consistit in poena decenter
tolerata; et ita vetustas poenae cum novitate gratiae, opponitur
vetustati culpae, et delet eam, et per consequens vetustatem poenae
quae ex vetustate culpae causatur consumet in statu gloriae; propter
hoc simplex vetustas potuit delere duplam, quod dupla vetustas non
potuisset, quia non habuisset novitatem adjunctam. Non enim assumpsit
ignorantiam. Contra. Damascenus: naturam ignorantem et servilem
accepit. Praeterea, Leo Papa in Serm. 4 Epiphan.: adoraverunt
infantem in nullo ab aliis pueris segregatum. Ergo ignorantem sicut
alii. Dicendum ad primum, quod ipsemet Damascenus seipsum exponit:
dicit enim naturam assumptam ignorantem, si secundum intellectum
separetur assumptum ab assumente; idest, si consideretur illa natura
assumpta quasi non fuisset assumpta: et tunc ignorans fuisset, sicut
est in aliis hominibus. Ad secundum dicendum, quod intelligitur
quantum ad corporalia, vel secundum apparentiam. Numquid in eo essent
defectus? Scilicet culpae: alias auctoritas non probaret intentionem
Magistri. Quos enim defectus habuit, vel ad ostensionem verae
humanitatis (...) vel ad impletionem operis ad quod venerat
(...) vel ab immortalitatis desperatione erigendam spem nostram
(...) suscepit. Et videtur quod prima causa non valeat: quia
vera humanitas potuit esse sine his defectibus, sicut fuit in primo
statu, et erit in ultimo. Item videtur quod nec secunda: quia opus
redemptionis, ad quod venerat, per mortem implevit. Ergo non
oportebat quod famem, sitim, et alia hujusmodi assumeret. Item
videtur quod nec tertia: quia magis videtur desperationem salutis
inducere infirmitas ejus qui salvare venerat. Ad primum ergo
dicendum, quod veritas humanitatis necessarium erat quod ostenderetur:
quia exigebatur ad redemptionem quod esset Deus et homo: nec humanitas
secundum statum primum et ultimum erat nobis nota, sed secundum statum
secundum: et ideo oportuit quod assumeret defectus qui nobis insunt
secundum istum statum. Ad secundum dicendum, quod alii defectus quos
assumpsit, fundantur super eamdem causam, scilicet supra
passibilitatem naturae: et ideo simul cum defectibus quibus opus
redemptionis completum est illi assumpti fuerunt. Ad tertium
dicendum, quod infirmitas carnis desperationem non inducit, propter
divinitatis virtutem adjunctam; sed magis spem erigit: quia sicut in
ipso, ita et in nobis infirmitas tolletur. Doles ergo, domine
Jesu, non tua, sed mea vulnera. Contra. Etiam sua vulnera
doluit; ut dictum est. Item quaeritur, si sua et nostra vulnera
doluit, quis fuerit major dolor. Dicendum ad primum, quod ratio ut
ratio, non dolebat de suis vulneribus propter bonum quod sequebatur:
dolebat autem sensualitas, et ratio considerata ut natura. Ad
secundum dicendum, quod non sunt unius rationis dolor corporalis
passionis Christi, et dolor animalis, qui tristitia dicitur,
secundum quem nostris defectibus compatiebatur; et ideo non sunt
comparabiles. Si autem sumatur dolor passionis animalis, tunc
dicendum, quod fuit major dolor compassionis quam passionis: quia
caritas qua de nostris malis dolebat, praeponderat aequalitati
complexionis suae, qua dolebat de passione sua: et iterum pretiosior
ei erat honor divinus, qui laedebatur culpis nostris, quantum ex nobis
erat, quam sua vita corporalis: et etiam in hujus signum illum dolorem
sustinuit, ut istum tolleret. Aut contristatur quis per passionem.
Videtur quod in Christo non fuit propassio. Matth. 7, dicit
Glossa, quod propassio est subitus motus cui non consentitur. Hoc
autem est veniale peccatum. Item tristitia semper videtur esse
passio, quia est in genere passionis. Item videtur quod nunquam sit
passio, ut dicit Damascenus, sed passionis sensus. Dicendum, quod
passio importat immutationem patientis. Non autem dicitur aliquis
immutari simpliciter, quando id quod est principale in ipso, permanet
immutatum: et ideo simpliciter loquendo, quando ratio non immutatur a
sui aequalitate, vel aequitate, non dicitur passio, sed propassio,
quasi imperfecta passio: et hoc modo fuit in Christo. Et ideo
dicendum ad primum, quod proprie loquendo, est immutatio inferioris
partis tantum; et quando talis immutatio in nobis accidit, non
praeordinatur a ratione: ideo Glossa secundum statum potentiarum in
nobis loquens, dicit propassionem subitum motum. In Christo autem
aliter fuit, ut ex dictis patet. Nec tamen est verum quod omnis
subitus motus sensualitatis sit peccatum veniale; sed tunc tantum
quando est tendens in illicitum, quod in Christo nullatenus fuit. Ad
secundum dicendum, quod dicitur non esse passio, quia non est perfecta
passio, quamvis sit de genere passionis; sicut ea quae parva sunt,
quasi pro nihilo reputantur; sicut dicit Damascenus, quod proprie
passio est, quando habet aliquam magnitudinem perceptibilem. Ad
tertium dicendum, quod Damascenus loquitur de passionibus
corporalibus, non animalibus. Unigenitus Deus hominem verum secundum
similitudinem nostri hominis non deficiens a se Deo assumpsit: in quo
quamvis aut ictus incideret, aut vulnus descenderet, aut nodi
concurrerent, aut suspensio elevaret, afferrent quidem haec impetum
passionis, non tamen passionis dolorem inferrent. Verba haec Hilarii
videntur a Christo dolorem passionis et timorem excludere: quae
tripliciter solvuntur. Quidam enim dicunt, Hilarium hoc
retractasse: et hoc dicebat Willelmus episcopus Parisiensis, quod
viderat epistolam retractationis, et fuerat sibi scriptum a quodam qui
eam legerat. Et hoc videtur probabile ex his auctoritatibus quas in
littera Magister inducit: quarum una incipit, ibi: interroga quid
sit: alia est notula quae incipit ibi: cum haec passionum genera;
quibus expresse dicit, humanitatem Christi his infirmitatibus
subjacuisse; quod tamen littera negat, ut videtur. Alii dicunt,
quod loquitur de Christo quantum ad deitatem; quia disputat contra
illos in his verbis qui Dei filium creaturam dicebant. Sed huic non
consonant verba auctoritatis, quae faciunt mentionem de Christi
carne. Solutio autem Magistri consistit in hoc quod simpliciter
noluit removere a Christo dolorem, sed tria quae sunt circa dolorem.
Primo dominium doloris; quod patet ex hoc quod dicit: quam igitur
infirmitatem dominatam hujus corporis credis, cujus tantam habuit
natura virtutem? Secundo meritum doloris, quod patet ex hoc quod
dicit: non tamen vitiosa infirmitatis nostrae forma erat in corpore.
Tertio necessitatem doloris; quod patet ex hoc quod dicit: videamus
an ille ordo passionis infirmitatem in domino doloris permittat
intelligi. Et secundum hoc solvuntur tria difficilia quae in verbis
ejus videntur esse. Primum est quod dicit: poena in eo desaevit sine
sensu poenae; et hoc nominat supra naturam passionis, quae scilicet
sensum poenae infert, qui est dolor: quod non potest intelligi de
sensu exteriori, quia sic poneretur corpus illud insensibile esse; sed
oportet quod intelligatur quantum ad sensum rationis, qui non fuit
immutatus per hujusmodi passiones a sua aequalitate: et propter hoc
dicitur, quod poena in ipso dominium non habuit; vel etiam quod ipsum
verbum non est affectum hujusmodi passionibus secundum secundam
solutionem, ut videtur dicere in notula affixa. Aliud difficile est
quod dicit: non habens naturam ad dolendum; et hoc dicitur, quia non
erat in natura illa ordo ad dolorem ex aliquo merito peccati, sicut est
in nobis: et per hunc modum dixit supra, quod dominici corporis ista
est natura, ut feratur in undis; hoc enim non est de natura corporis
in se considerati, sed ex virtute adjunctae divinitatis. Tertium
difficile est quod dicit: neque enim fieri potest ut timor ejus
significetur in verbis cujus fiducia contineatur in factis; ubi videtur
ab ipso excludere timorem, et tristitiam consequenter. Sed vel hoc
solvendum est sicut in supra dicta auctoritate, scilicet quod loquitur
de timore prout est passio, et non prout est propassio. Vel
dicendum, quod excludit necessitatem timoris. Habebat enim in
ratione, unde timorem et tristitiam a sensualitate excluderet, si
voluisset: quia, ut supra dictum est, sensualitas nata est moveri ad
tristitiam et timorem, et ad opposita, non solum ex apprehensione
imaginationis, sed etiam ex apprehensione rationis. Pati potuit, et
passibilis esse non potuit. Contra. Philosophus in Lib. de Somn.
et Vigil.: cujus est potentia, ejus est actus. Ergo quod patitur,
est passibile. Dicendum, quod pati significat passionem per modum
actus: unde ad suppositum refertur, secundum quod suppositum est
cujuscumque naturae: et quia passio inest sibi ratione humanae
naturae, ideo dicitur quod pati potuit. Passibile autem potentiam
significat ad patiendum ut informantem id de quo dicitur: et quia
verbum secundum se non informatur potentia patiendi, ideo dicitur,
quod passibile esse non potuit, scilicet secundum se, quamvis
passibile fuerit ratione naturae assumptae.
|
|