|
Postquam determinavit Magister de defectibus quos Christus cum natura
assumpsit, hic inquirit per quem modum illi defectus fuerunt in
Christo, utrum scilicet in Christo fuerit necessitas patiendi vel
moriendi; et dividitur in duas partes: primo determinat quaestionem,
ostendens quod Christus necessitatem moriendi assumpsit. Et quia
necessitas moriendi ad secundum statum pertinet, ideo gratia hujus,
secundo ostendit quod Christus de singulis statibus aliquid accepit,
ibi: et est hic notandum. Circa primum tria facit: primo ponit
dubitationem; secundo solvit, ibi: ad quod dici potest; tertio
solutionem confirmat, ibi: unde super epistolam ad Hebraeos
auctoritas dicit et cetera. Hic oritur duplex quaestio: primo de
necessitate moriendi, quam Christus ex secundo statu assumpsit.
Secundo de his quae Christus habuit de ultimo statu. De immunitate
enim peccati, et de plenitudine gratiae, quae ad alios status
pertinet, supra dictum est. Circa primum quaeruntur tria: 1 utrum
necessitas moriendi sit tantum ex peccato, vel etiam ex natura; 2
utrum in Christo fuerit necessitas moriendi; 3 utrum illa necessitas
fuerit sub voluntate humana.
|
|