|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod necessitas moriendi sit
tantum homini ex peccato. Rom. 8, 10: corpus quidem mortuum est
propter peccatum, id est necessitati mortis addictum. Ergo.
2. Praeterea, in humana natura est mors consecuta culpam; Rom.
5, 12: per peccatum mors. Sed necessitas peccati inducta est
homini per peccatum tantum. Ergo et necessitas moriendi.
3. Praeterea, materia debet esse secundum naturam proportionata
formae. Sed forma corporis humani, anima scilicet rationalis, est
incorruptibilis. Ergo et ipsum corpus humanum: ergo necessitas
moriendi non est ex natura, sed ex peccato.
4. Praeterea, corpus humanum maxime ad aequalitatem commixtionis
pervenit, sicut philosophi tradunt. Sed ubi est aequalitas
commixtionis, unum contrarium, cum non praedominetur alteri, non
potest agere ad corruptionem mixti. Ergo corpus hominis per naturam
est incorruptibile; et sic idem quod prius.
5. Praeterea, poena non est inducta nisi propter peccatum. Sed
mors et necessitas moriendi quaedam poena est: quia omne terribile
poenale est, finis autem terribilium mors, ut dicitur in 3 Ethic.
Ergo sunt tantum ex peccato.
1. Sed contra, omne compositum ex contrariis est secundum naturam
necessitatem habens ad corruptionem. Sed corpus humanum est
hujusmodi. Ergo ex natura habet necessitatem moriendi.
2. Praeterea, sicut probatur in 1 Cael. et Mun., generabile
naturaliter est corruptibile, et corruptionis necessitatem habens.
Sed corpus humanum est generatum per naturam. Ergo naturaliter est
necessitatem corruptionis habens.
3. Praeterea, elementa quae sunt in corpore humano, sunt ejusdem
speciei cum aliis elementorum partibus. Sed elementa in commixtionem
aliorum corporum venientia, sunt de necessitate corruptibilia secundum
naturam. Ergo et elementa quae sunt in corpore humano. Sed corruptis
componentibus corrumpitur compositum. Ergo corpus hominis secundum
naturam habet necessitatem moriendi.
Respondeo dicendum, quod necessitas moriendi partim homini est ex
natura, partim ex peccato. Ex natura quidem, quia corpus hominis
compositum est ex contrariis, quae nata sunt agere et pati ad invicem,
ex quo accidit dissolutio compositi. Sed tamen in statu innocentiae
donum quoddam a Deo gratis datum animae inerat, ut ipsa praeter modum
aliarum formarum, secundum modum suum vitam indeficientem corpori
largiretur, sicut ipsa incorruptibilis est, et non secundum modum
corporis corruptibilem, quamdiu ipsa manebat Deo subdita, et corpus
ei omnino subdebatur, nec aliqua dispositio in corpore accidere poterat
quae vivificationem animae impediret. Sed propter peccatum istud donum
ablatum est; et ideo relicta est humana natura, ut dicit Dionysius in
Eccl. Hier., in statu qui debetur ei ex natura suorum
principiorum, secundum quod dictum est ei, Gen. 3, 19: terra
es, et in terram ibis. Et ideo post peccatum, necessitas moriendi
inest homini ex peccato, sicut ex removente prohibens, quod erat
gratia innocentiae; ex natura autem materiae, sicut ex eo quod per se
necessitatem mortis inducit.
Ad primum ergo dicendum, quod hoc dicitur, inquantum per peccatum
prohibens mortem remotum est.
Ad secundum dicendum, quod peccatum non inest homini ex aliquo
principiorum naturalium, immo est contra naturam rationis; unde non
est simile de peccato et morte, quae ex principio materiali
consequitur.
Ad tertium dicendum, quod materia debet esse proportionata formae,
non ut habeat conditiones formae, sed ut sit disposita ad recipiendum
formam secundum modum suum: unde non oportet si anima hominis est
immortalis, quod etiam corpus secundum naturam sit immortale.
Ad quartum dicendum, quod impossibile est quod complexio perveniat ad
tantam aequalitatem, quin alterum contrariorum praedominetur: quia
alias non fieret mixtio, nisi unum in alterum ageret dominans ad medium
reducendo, altero resistente; et praecipue hoc oportet in corpore
humano quod calor dominetur propter operationes animae, quae indigent
calore sicut instrumento, ut dicitur in 2 de anima.
Ad quintum dicendum, quod mors, vel necessitas moriendi, dicitur
esse poena per comparationem ad statum innocentiae, in quo inerat ei
posse non mori. Si tamen in principio conditionis naturae humanae,
dictum donum gratiae humanae naturae non fuisset collatum, necessitas
quidem moriendi fuisset, sed tamquam naturalis defectus, non poena,
ut supra probavit Magister ex verbis Augustini in praecedenti
distinctione. Et ideo, quia philosophi illud donum non cognoverunt,
dixit Seneca, quod mors est hominis natura, non poena.
|
|