|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in Christo non fuerit
necessitas moriendi. Necessitas enim coactionem importat. Sed quod
est in potestate alicujus constitutum non est coactum. Cum igitur
Christus de seipso dicat, Joan. 10, 18: potestatem habeo
ponendi animam meam; non fuit in eo, ut videtur, necessitas
moriendi.
2. Praeterea, Christus mortuus est quia voluit, ut dicitur Isai.
43. Sed non fuit in eo necessitas volendi. Ergo nec necessitas
moriendi.
3. Praeterea, necessitas moriendi venit ex peccato. Rom. 8:
corpus quidem mortuum est propter peccatum; Glossa: idest,
necessitati mortis addictum. Sed in Christo non fuit peccatum. Ergo
nec necessitas moriendi.
4. Praeterea, supra dixit Magister, in praecedenti distinctione,
quod Hilarius a Christo necessitatem dolendi removit. Sed dolorem
passionis secuta est mors. Ergo nec in eo fuit necessitas moriendi.
5. Praeterea, potentius non de necessitate ab aliquo minus potente
patitur. Sed Christus fuit potentior quolibet alio passionem vel
mortem inducente. Ergo ipse non habuit necessitatem moriendi, vel
patiendi.
1. Sed contra, Rom. 8, 3: Deus misit filium suum in
similitudinem carnis peccati. Sed conditio carnis peccati est quod
habeat necessitatem moriendi, quae tamen peccatum non est. Ergo fuit
in carne Christi.
2. Praeterea, Hebr. 2, dicitur, quod ipse in passione
assimilatus est fratribus, idest aliis hominibus. Sed mater, de qua
Christus carnem sumpsit, et alii homines habent necessitatem moriendi
et patiendi. Ergo etiam in Christo talis necessitas fuit.
3. Praeterea, necessitas moriendi vel patiendi est defectus totam
humanam naturam consequens, nec est culpa diminutionem gratiae
importans, quia est tantum ex parte corporis. Sed omnes tales
defectus assumpsit, ut supra, dictum est. Ergo assumpsit
necessitatem moriendi.
Respondeo dicendum, quod secundum philosophum, necessarium idem est
quod impossibile non esse; unde necessitas excludit potentiam ad
oppositum. Haec autem potentia ad oppositum excluditur triplici
ratione. Primo ex hoc quod talis potentia repugnat naturae illius
rei, sicut potentia deficiendi repugnat naturae divinae; et ideo
dicimus Deum necessario aeternum: et haec est necessitas absoluta.
Secundo excluditur ex aliquo impediente; et sic est necessitas
coactionis. Tertio quia hoc cujus dicitur esse potentia, repugnat
fini intento, sicut non curari repugnat ei quod est sanari: unde
dicimus, quod non potest non curari, si debeat sanari: et haec est
necessitas ex conditione finis. Necessitas autem patiendi vel
moriendi, dupliciter potest attribui Christo. Quia potest removere
potentiam non moriendi a natura humana; et sic vere ei attribuitur:
quia natura humana, quantum ad statum suae passibilitatis, in quo
statu Christus eam assumpsit, non habet potentiam non moriendi; unde
in Christo quantum ad humanam naturam fuit necessitas moriendi. Item
potest removere potentiam non moriendi a Christo ratione personae; et
sic ei falso attribuitur, quia virtus divinitatis Christi repellere
poterat omne inducens mortem vel passionem. Erat tamen in Christo
necessitas patiendi, etiam ratione personae, ex conditione finis,
scilicet si humanum genus redimendo liberare vellet; et ideo quidam
dicunt Christum habuisse necessitatem patiendi, attendentes naturam
humanam; quidam vero dicunt non habuisse talem necessitatem, nisi ex
conditione finis, attendentes personam divinam. Sed quia mors inest
Christo ratione humanae naturae, ideo sicut simpliciter concedimus
quod Christus mortuus est, ita similiter concedere possumus
simpliciter quod necessitatem moriendi habuit, non solum ex causa
finali, sed etiam necessitatem absolutam, ut moreretur, etiam si non
occideretur, ut quidam dicunt. Unde Augustinus: si non occisus
fuisset, naturali morte dissolutus fuisset; et idem opus redemptionis
fuisset, quod per passionem fecit: et cum hoc necessitatem coactionis
habuit quantum ad mortem violentam quam sustinuit.
Ad primum ergo dicendum, quod, sicut infra, 21 dist.; dicit
Magister, hoc Christus dixit de potestate in se manentis
divinitatis.
Ad secundum dicendum, quod cum dicitur: Christus mortuus est, quia
voluit, ly quia potest dicere causam: et hoc vel respectu mortis
absolute, et sic referendum est ad voluntatem divinitatis; vel
respectu mortis violenter illatae, et sic potest referri ad voluntatem
humanam, per quam voluntarie se obtulit persecutoribus. Potest etiam
dicere concomitantiam; et sic refertur etiam ad voluntatem humanam,
per quam mortem acceptavit: et hoc excludit necessitatem moriendi,
quia hoc idem accidit in Petro, et in aliis sanctis.
Ad tertium dicendum, quod necessitas moriendi non solum venit in
humanam naturam ex peccato, sed etiam alias potuisset esse in humana
natura, ut supra dictum est: et ideo Christus potuit hunc defectum
assumere sine peccato, et alios hujusmodi.
Ad quartum dicendum, quod Magister voluit supra excludere a Christo
necessitatem patiendi ratione personae.
Ad quintum dicendum, quod corpore Christi fuit secundum quid
potentior clavus et lancea: inquantum scilicet clavus fuit durus, quod
pertinet ad potentiam naturalem; et caro Christi mollis, quod
pertinet ad naturalem impotentiam, secundum philosophum in
praedicamentis.
|
|