|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod necessitas patiendi vel
moriendi subfuerit in Christo voluntati humanae. Nihil enim sequitur
ad voluntatem praecedentem, nisi quod voluntati subest. Sed
Damascenus dicit in 3 Lib. de fide, quod naturalia in Christo
sequebantur ad voluntatem. Ergo si necessitas moriendi fuit in
Christo aliquo modo naturalis, suberat voluntati Christi.
2. Praeterea, sicut inferiores vires sunt sub ratione, ita corpus
est sub anima. Sed inferiores vires in Christo obediebant et omnino
subjiciebantur voluntati rationis. Ergo et corpus quantum ad omnia
quae in ipso accidere poterant, subdebatur voluntati animae.
3. Praeterea, Avicenna dicit, quod animae alicujus spiritualis
viri magis obedit materia quam contrariis agentibus in natura. Sed
anima Christi maxime fuit spiritualis. Ergo cum mors in corpore ejus
acciderit ex aliquo agente contrario, videtur quod voluntas ejus humana
poterat repellere mortem in illis passionibus inductam.
4. Praeterea, ex voluntate sua humana per gratiam sanitatis, quam
abundantissime habuit, aliis sanitatem conferebat, sicut Matth. 8,
3, dicit leproso: volo; mundare. Sed non minus poterat in corpus
proprium quam in alienum. Ergo et poterat secundum humanam suam
voluntatem praeservare corpus a laesione et morte.
5. Praeterea, major virtus fuit in anima Christi quam in qualibet
alia creatura. Sed aliqua virtus creaturae potest praeservare corpus a
morte, sicut lignum vitae. Ergo multo fortius poterat hoc anima
Christi.
6. Praeterea, Moyses ex vi contemplationis divinae jejunavit
quadraginta diebus, quibus, ut videtur, conservabatur corpus a
consumptione ex virtute animae. Sed in Christo fuit anima multo
potentior quam in Moyse: quia amplioris gloriae prae Moyse habitus
est, ut dicitur Heb. 3. Ergo ejus anima poterat conservare corpus
immune ab omni corruptione.
1. Sed contra, corpus humanum non praeservatur omnino a morte, nisi
per gratiam innocentiae, sicut in primo statu, vel per gloriam, sicut
in ultimo statu. Sed utrumque istorum dare solius Dei est. Ergo
anima Christi corpus suum non poterat a corruptione praeservare; et
ita necessitas moriendi sibi non subdebatur.
2. Praeterea, secundum naturam corruptibile non potest fieri
incorruptibile. Sed anima Christi non poterat in ea quae sunt supra
naturam. Ergo cum corpus suum esset corruptibile, non poterat eam a
corruptione praeservare.
3. Praeterea, facere miracula est signum omnipotentiae. Sed anima
Christi non habuit omnipotentiam. Ergo non potuit propria virtute
aliquod miraculum facere. Sed quod corpus corruptibile non
corrumpatur, est maximum miraculum. Ergo hoc non subjacebat voluntati
animae Christi.
Respondeo dicendum, quod ejus solius est immutare legem et cursum
naturae impositum, qui naturam instituit et ordinavit; quod solus
Deus fecit: et ideo neque aliqua virtus corporalis, nec spiritualis,
aut animae aut Angeli, nec etiam animae Christi, potuit ad
immutationem legis naturae impositae divinitus, nisi per modum
orationis aut intercessionis; et ideo hoc fuit signum deitatis
Christi, quod imperando signa perficiebat, et non orando, sicut alii
sancti. Et ideo cum secundum legem et cursum naturae mors Christi
corpus consequeretur, ut dictum est, et ut dicit Magister in
littera; dicendum, quod necessitas moriendi in Christo non subdebatur
voluntati ejus humanae, sed solum divinae, ut una opinio dicit.
Ad primum ergo dicendum, quod verbum Damasceni est intelligendum de
voluntate divina, quae fuit illius personae.
Ad secundum dicendum, quod sensibiles vires natae sunt obedire
rationi; et quanto ratio magis fuerit virtute perfecta, tanto magis
sibi obediet. Et quia Christus perfectissimam virtutem habuit; ideo
hujusmodi vires omnino sibi subdebantur quantum ad rationem. Sed vires
naturales vel animae vegetabilis, vel etiam corporis, non sunt natae
obedire rationi; et ideo non est similis ratio.
Ad tertium dicendum, quod Avicenna ponit, quod mundus factus est a
Deo mediantibus Angelis; unde ponit quod spiritui angelico materia
obedit ad nutum, et per consequens animae inquantum Angelis
assimilatur. Haec autem repugnant fidei, et dictis aliorum
philosophorum, qui dicunt, quod Angeli non possunt in haec inferiora
effectum aliquem nisi mediante motu caeli: quod etiam repugnat fidei
quantum ad aliqua quae possunt Angeli facere utendo virtutibus rerum
naturalium in movendo inferiora, ut patet ex 2 Lib. dist. 8, qu.
2, art. 5. Unde in hoc non est standum auctoritati Avicennae.
Ad quartum dicendum, quod Christus etiam miracula sanitatis non
poterat facere virtute humanitatis, sed divinitatis sibi conjunctae.
Ad quintum dicendum, quod lignum vitae non poterat immortalitatem
conferre principaliter; sed removebat quoddam ex quo sequitur
corruptio, scilicet extraneitatem a cibo assumpto, ut in 2 Lib.,
dist. 19, dictum est.
Ad sextum dicendum, quod quamvis Moyses non affligeretur ex jejunio
quadraginta dierum, quia vires sensibiles suspensae erant propter
contemplationem Dei; tamen calor naturalis agebat, et fiebat
deperditio, quamvis non tanta; quia quando vires intellectivae
vehementer contemplantur, etiam vires naturales in suis actibus
impediuntur. Vel si nulla fiebat consumptio, hoc non fuit nisi
virtute divina per miraculum.
|
|