|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod illa claritas non fuerit
vera. In illud enim dicitur aliquid transfigurari quod non secundum
veritatem ei inest, sicut dicitur 2 Corinth. 11, quod Angelus
Satanae transfigurat se in Angelum lucis. Sed Christus dicitur
transfiguratus, secundum quod illam claritatem demonstravit, ut patet
Matth. 17. Ergo claritas illa non secundum veritatem ei inerat.
2. Praeterea, Luc. 9: non gustabunt mortem nisi videant regnum
Dei. Glossa Bedae: idest glorificationem corporis in imaginaria
repraesentatione futurae beatitudinis. Sed quod est imaginarium, non
est verum. Ergo illa claritas non secundum veritatem ei inerat.
3. Praeterea, impossibile est quod idem corpus sit simul opacum et
lucidum. Sed secundum veritatem rei corpus. Christi opacum erat.
Ergo claritas non inerat ei secundum rei veritatem.
4. Praeterea, claritas sensibilis maxime corrumpit visum. Sed
claritas illa fuit maxima: quia super illud Matth. 17: resplenduit
facies ejus sicut sol, dicit Glossa Hieronymi: Deus non potest in
hac vita tam clarum quid facere. Cum ergo oculi apostolorum non
fuerint laesi in visione illius claritatis, non fuit illa claritas
sensibilis, sed solum imaginaria.
5. Praeterea, testes transfigurationis transfigurationi
conformantur. Sed super illud Lucae 9: apparuerunt Moyses et
Elias, dicit Glossa: sciendum est, non corpora vel animas Moysi et
Eliae ibi apparuisse; sed ex subjecta creatura illa corpora fuisse
formata. Potest etiam credi ut angelico ministerio hoc factum esset,
ut Angeli eorum personas assumerent. Ergo nec ipsa claritas secundum
quam fuit facta transfiguratio, fuit vera, sed imaginaria.
1. Sed contra, Augustinus dicit, et supra habitum est, dist.
praeced., quod si unum eorum quae Evangelium de Christo dicit,
verum non fuit, nec alia oportet dicere vera fuisse. Si ergo non fuit
vera claritas, cum Evangelium hoc dicat, relinquitur quod non vere
comederit, nec vere passus sit; quod est haereticum.
2. Praeterea, in operibus veritatis non est credendum aliquid false
et praestigiose factum. Sed si illa claritas non fuisset vera,
fuisset quoddam praestigium illudens oculos. Ergo nullo modo hoc
dicendum est.
3. Praeterea, super illud Luc. 9: faciamus hic tria
tabernacula, dicit Glossa, quod Moyses et Elias fuerunt testes de
caelo. Sed non fuissent veri testes, nisi ibi vere fuissent. Ergo
ibi vere fuerunt, et sic vere ibi claritas fuit.
Respondeo dicendum, quod claritas illa fuit sensibilis, secundum
veritatem in corpore Christi existens, ad ostensionem claritatis quam
promiserat in sanctis post resurrectionem futuram, dicens: fulgebunt
justi tamquam sol in regno patris eorum; Matth. 13, 43.
Ad primum ergo dicendum, quod figura dupliciter dicitur. Uno modo
dicitur qualitas resultans ex terminatione quantitatis; et sic non
dicitur Christus transfiguratus, quia eadem lineamenta corporis in
ipso erant. Et quia figura alicujus rei signum ipsius ponitur, sicut
patet de imaginibus, quae praecipue fiunt secundum repraesentationem
figurae; inde translatum est nomen figurae ut ponatur pro quodlibet
signo, quod instituitur ad aliquid significandum, secundum
assimilationem ad aliud. Hoc autem potest fieri et de eo quod est in
rei veritate, sicut una res est imago vel figura alterius, et de eo
quod est in imaginatione tantum. Dicitur autem Christus figuratus
quia claritatem sibi veraciter inhaerentem assumpsit ad tempus, in
figuram futurae claritatis quae erit in sanctis.
Ad secundum dicendum, quod Beda dicit imaginarium non quod est tantum
in imaginatione, sed quod est imago et figura alterius.
Ad tertium dicendum, quod non est inconveniens id quod est in se
opacum in intrinsecis, habere claritatem in superficie, vel
extensione, sicut aes politum; vel ex aliquo extrinseco superinducto,
sicut ex reverberatione solis, vel alicujus hujusmodi: et sic fuit
claritas in Christo, non quidem superinducta ex aliquo corpore
superlucenti, sed miraculose ab ipso Deo.
Ad quartum dicendum, quod claritas illa erat similis gloriosi corporis
claritati, quae visum non corrumpit, sed demulcet. Unde Apoc.
21, comparatur claritati jaspidis, quae visum demulcet, et
delectat. Et hoc quidem contingit, quia est alterius generis quam
ista claritas naturalis: provenit enim ex claritate spirituali animae,
quae quidem non corrumpit proportionem oculi ad vim animae, sed magis
confortat. Unde hoc quod dicit Hieronymus, quod Deus non posset in
hac vita tam clarum quid facere, intelligendum est ideo dictum esse,
quia claritas hujus vitae, scilicet naturalis, non est
proportionabilis claritati patriae, sed alterius generis existens.
Ad quintum dicendum, quod illa Glossa punctata est a magistris; unde
dicendum, quod uterque illorum vere ibi apparuit; sed Elias in anima
et corpore, Moyses autem in anima tantum; quae apparere potuit vel
per aliquod corpus assumptum, sicut Angeli apparent, vel quia est
potens, maxime Deo ordinante, facere aliquam in oculis speciem,
illum hominem cujus est anima, repraesentantem.
|
|