|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod claritas illa non fuit
gloriosa. Matth. 17 super illud: transfiguratus est et cetera.
Glossa Bedae dicit: in corpore mortali ostendit non immortalitatem,
sed claritatem similem futurae immortalitati. Sed claritas gloriosa
est claritas immortalitatis. Ergo illa claritas non fuit gloriosa.
2. Praeterea, idem non potest esse subjectum poenalitatis et
gloriae. Sed corpus Christi erat subjectum poenalitatibus. Ergo non
poterat in eo esse claritas gloriosa.
3. Si dicatur, quod claritas illa redundabat ex gloria animae;
contra, 2 Corinth. 3, tanta erat claritas in facie Moysi, quod
non poterat inspici nisi velaretur; et Matth. 1, super illud: non
cognoscebat eam donec peperit, dicit Glossa: Joseph Mariam facie ad
faciem videre non poterat, quam spiritus sanctus repleverat. Sed
Maria et Moyses non habebant animam glorificatam. Ergo non est verum
quod illa claritas ex glorificatione animae processit.
4. Praeterea, proprietas corporis gloriosi non solum est claritas,
sed etiam agilitas et impassibilitas et subtilitas. Si igitur
claritatem assumpsisset, quae est gloriosi corporis proprietas,
debuisset etiam alias proprietates assumere.
5. Praeterea, claritas gloriosa non videtur ab oculo non
glorificato. Sed oculi apostolorum, qui viderunt Christi
claritatem, non erant glorificati. Ergo illa claritas non fuit
gloriosa.
6. Praeterea, claritas gloriosa non est corpori naturalis. Sed
claritas illa fuit corpori Christi naturalis; quod patet per verba
Hilarii superinducta, ubi dicit: si domini corporis solum ista natura
sit ut sua virtute feratur in humidis, et sistat in liquidis, et
extructa transcurrat: quid per naturam humani corporis carnem ex
spiritu sancto conceptam judicamus? Et Glossa, Matth. 17,
dicit: speciem quam habebat per naturam ostendit, non amittens
carnem, quam assumpserat voluntate. Ergo claritas illa non fuit
gloriosa.
7. Praeterea, claritas illa non solum fuit in corpore Christi, sed
etiam in vestibus ejus, ut patet ex textu Evangelii. Sed in
vestimentis non potest esse gloriosa claritas. Ergo nec in corpore
Christi tunc fuit.
1. Sed contra, Philip. 3, super illud: configuratum corpori
claritatis, dicit Glossa: assimilabimur claritati quam habuit in
transfiguratione. Sed assimilabimur claritati gloriosae. Ergo tunc
habuit claritatem gloriosam.
2. Praeterea, Matth. 17, dicit Glossa, quod apparuit in ea
claritate quam habebit, peracto judicio. Sed tunc habebit claritatem
gloriae. Ergo et in ea tunc apparuit.
3. Praeterea, claritas non gloriosa non ostendit gloriam
resurrectionis. Sed ad hoc Christus transfiguratus est ut gloriam
resurrectionis ostenderet, ut dictum est. Ergo erat claritas
gloriosa.
Respondeo dicendum, quod Hugo de sancto Victore dicit, quod
Christus assumpsit omnes proprietates seu dotes corporis glorificati
adhuc corpus passibile gerens, quamvis in Christo non proprie habebant
rationem dotis; sicut subtilitatem in nativitate, quando egressus est
de utero virginali, claustris pudoris manentibus clausis; agilitatem
autem, quando super undas maris ambulavit; claritatem autem in
transfiguratione; impassibilitatem in coena, quando corpus suum ad
edendum discipulis sine hoc quod divideretur dedit. Et hoc quidem non
potest intelligi quantum ad ipsas qualitates sive habitus gloriosi
corporis, quia contrariantur conditionibus et proprietatibus corporis
passibilis. Christus autem semper ante resurrectionem corpus passibile
habuit. Nec hoc quod corpus ejus a discipulis edentibus non
dividebatur, fuit propter impassibilitatem; sed quia non in propria
specie comedebatur, sed in specie panis in qua fiebat fractio. Unde
cum contraria non sint simul in eodem, non poterat tunc habere
qualitates corporis gloriosi; sed actus illarum proprietatum fuerunt in
eo non quidem procedentes ex aliquo inhaerente, sed supernaturaliter
divino miraculo, ut dicit Dionysius in epistola 4 ad Cajum: super
hominem operatur ea quae sunt hominis: et hoc monstrat virgo
supernaturaliter concipiens, et aqua instabilis materialium et
terrenorum pedum sustinens gravitatem. Dicendum ergo, quod ille
fulgor non fuit proveniens ex aliqua proprietate corporis gloriosi
existente in corpore Christi, sed fuit miraculose et divinitus
inductus in corpore Christi. Fuit tamen ille fulgor ejusdem generis
cum fulgore corporum glorificatorum, non tamen ita perfectus; sicut
caritas viae assimilatur caritati patriae. In Moyse autem fuit
claritas similis claritati patriae sicut fides visioni, non ejusdem
generis; et ideo aspectum intuentium offendebat; quod non fuit de
claritate Christi. Et hujus ratio est, quia anima Christi
glorificata erat, non autem anima Moysi; unde et corpori ejus poterat
convenienter attribui claritas gloriosa; non autem corpori Moysi, ne
prius esset gloria in corpore quam in anima.
Ad primum ergo dicendum, quod ex Glossa ista habetur, quod non
fuerit habitus claritatis sicut in corporibus immortalibus, sed fuit
actus splendoris similis ex divino miraculo.
Per quod patet etiam solutio ad secundum.
Ad tertium dicendum, quod non potest esse quod claritas fuerit in
corpore ex gloria animae: quia anima Christi adhuc erat passibilis ex
illo respectu, quod est forma corporis: unde gloriam in corpus non
transfundebat, ut dictum est.
Ad quartum dicendum, quod etiam actum aliarum dotium Christus
ostendit, sed aliter, ut dictum est. Sed tamen secundum illa non
dicitur transfiguratus: quia aliae dotes non pertinent ad aspectum,
secundum quem praecipue de figura alicujus judicamus, sicut claritas,
per quam aliquid in seipso videtur.
Ad quintum dicendum, quod hoc intelligitur quando corpus gloriosum non
vult se ostendere.
Ad sextum dicendum, quod illa claritas dicitur sibi fuisse naturalis,
inquantum corpus illud ordinatum erat ad illam claritatem habendam,
sicut virtutes dicuntur animae naturales; vel inquantum erat conformis
claritati animae; vel ratione divinitatis.
Ad septimum dicendum, quod in vestibus erat splendor ex claritate
corporis procedens.
|
|