|
Quaestiuncula 1
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod natura humana assumpta
sit mediante gratia. Sicut enim dicit Augustinus, in rebus per
tempus exortis summa gratia est quod Deus in unitate personae homini
nullis meritis praecedentibus copulatur. Sed in his quae fiunt per
gratiam gratia medium cadit. Ergo natura humana unitur divinitati
mediante gratia.
2. Praeterea, major est unio in persona quam unio animae beatae ad
Deum per fruitionem. Sed anima non potest uniri Deo per modum
fruitionis nisi mediante gratia. Ergo nec natura humana potest assumi
in unitatem divinae personae nisi mediante gratia.
3. Praeterea, in illud quod facultatem naturae excedit, natura non
potest pervenire nisi mediante gratia. Sed assumi in unitatem divinae
personae est maxime excedens facultatem naturae. Ergo in hoc natura
non potest pervenire, nisi per gratiam elevetur; et sic idem quod
prius.
1. Sed contra, corpus humanum non est susceptibile gratiae, et
tamen assumptum est sicut et anima. Ergo assumptio humanae naturae non
est facta mediante gratia.
2. Praeterea, in his quae miraculose fiunt, non requiritur aliquod
medium disponens. Sed assumptio humanae naturae miraculose est facta.
Ergo non oportuit quod esset ibi gratia aliqua, quasi disponens
humanam naturam in unionem.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod filius Dei carnem assumpsit mediante
spiritu sancto. Verbum enim creatum non unitur voci, nisi mediante
spiritu. Sed sicut verbum mentis humanae unitur voci, ita verbum
divinum unitur carni, ut dicit Augustinus. Ergo illa unio facta est
mediante spiritu sancto.
2. Praeterea, in omni conjunctione quae fit per gratuitam
voluntatem, amor medium cadit. Sed unio filii Dei ad humanam naturam
est hujusmodi. Ergo in ea spiritus sanctus, qui est amor, medium
est.
3. Praeterea, secundum Augustinum et Hilarium, inter tres
personas spiritus sanctus est nobis propinquior. Sed id quod alicui
magis propinquat, est medium quo magis distanti unitur. Ergo spiritus
sanctus est medium quo unitur humana natura divinae.
1. Sed contra, medium magis unitur utrique extremorum quam extrema
ad invicem. Sed spiritus sanctus non unitur humanitati in persona.
Ergo non est medium unionis.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod nec unio cadat medium inter humanam
naturam et divinam. Nullum enim accidens cadit medium in aliqua
substantiali unione. Sed unio, cum sit relatio, accidens quoddam
est. Ergo cum unio divinitatis ad humanitatem non sit accidentalis,
sed in substantia, quae hypostasis dicitur, videtur quod in illa
unione medium cadere non possit.
2. Praeterea, si unio illa res aliqua est, aut est aeterna, aut
temporalis. Si aeterna, cum compositionem non sit intelligere sine
componentibus, ut dicit philosophus, oporteret quod homo ab aeterno
Deo unitus fuisset. Si temporalis, cum unio sit in utroque
extremorum, videtur quod aliquod temporale in Deo sit; quod est
impossibile. Ergo unio non est aliqua res cadens medium inter humanam
naturam et divinam.
3. Praeterea, si sit temporalis, cum omnia temporalia praecesserint
in operibus sex dierum, oportet quod et unio ista in operibus illis
praecesserit, quod non videtur. Ergo unio non est aliqua res
temporalis quae medium inter divinitatem et humanitatem cadere possit.
1. Sed contra, relatio cadit medium inter extrema. Sed unio
relatio quaedam est, qua humanitas et divinitas uniri dicuntur. Ergo
mediante unione, humana natura divinae unita est.
Quaestiuncula 1
Respondeo, supposita distinctione in praedicto articulo praemissa,
sciendum est, quod in unione humanae naturae ad divinam nihil potest
cadere medium formaliter unionem causans, cui per prius humana natura
conjungatur quam divinae personae: sicut enim inter materiam et formam
nihil cadit medium in esse quod per prius sit in materia quam forma
substantialis; alias esse accidentale esset prius substantiali, quod
est impossibile; ita etiam inter naturam et suppositum non potest
aliquid dicto modo medium cadere, cum utraque conjunctio sit ad esse
substantiale. Sed sicut adventum formae in materiam praecedunt ordine
fiendi disponentia formaliter et materialiter, quibus materia redditur
idonea ad susceptionem formae; ita etiam in humana natura inveniuntur
quaedam superaddita, quibus redditur decens ut assumatur a divina
persona, ut scientiae et virtutes et hujusmodi: unde ista possunt
quodammodo dici medium congruentiae. Ad primam ergo quaestionem
dicendum, quod sicut in 2 Sentent., 26 dist., Magister dicit,
gratia dupliciter dicitur: uno modo ipse Deus gratis dans, vel
gratuita voluntas ejus; alio modo donum aliquod gratis datum. Primo
ergo modo accipiendo gratiam, gratia est medium unionis quasi unionem
efficaciter causans: quia gratuita sua voluntate sine meritis
praecedentibus carnem assumpsit. Secundo modo accipiendo gratiam, non
cadit ibi aliquod medium habituale donum, sicut unionem vel
unibilitatem formaliter causans; sed solum est sicut medium
congruitatis, sicut etiam scientia, et perfectio corporis, et
hujusmodi, quae decuit naturae assumptae non deesse. Nisi forte
gratia ipsa unio dicatur, quae est quoddam donum gratiae gratis datum:
quae quomodo sit medium, post dicetur.
Ad primum ergo dicendum, quod, sicut ipsemet se exponit, assumptio
illa ad maximam gratiam pertinet: quia tam maximum donum collatum est
homini ut esset filius Dei nullis praecedentibus meritis. Unde gratia
divina ibi significat voluntatem divinam, unionem gratis facientem, et
non habitum aliquem, quo interveniente unio completa sit.
Ad secundum dicendum, quod fruitio operationem quamdam dicit: unde
per fruitionem anima unitur Deo, sicut operans operationis objecto.
Hoc autem ad rationem perfectae operationis pertinet ut a potentia
mediante habitu eliciatur; et ideo oportet quod unio fruitionis
mediante habitu gratuito fiat. Unio autem in persona est ad unum esse
personale; habitus autem non potest esse principium personae
subsistentis, sed est ad esse consequens; et ideo gratia non est
medium in unione personali, sicut unionem formaliter causans.
Ad tertium dicendum, quod quamvis assumi in unitatem divinae personae
sit supra facultatem humanae naturae, non tamen exigitur aliquid
formaliter humanam naturam elevans ad talem assumptionem: tum quia
quocumque addito, talis natura a persona divina in infinitum distaret:
tum quia cum assumi per se naturae conveniat; omnia autem accidentia
praeter rationem naturae sint, ideo non poterit humana natura secundum
id quod assumptibilis est, elevari per aliquod accidens additum ad hoc
ut assumptibilior fiat: sed ad hoc quod assumatur, exigitur benignitas
divina humanam naturam ad tantam dignitatem gratis elevans.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod spiritus sanctus non potest
dici in illa unione medium, nisi sicut unionem effective causans: quae
quamvis effectus totius Trinitatis sit, tamen spiritui sancto
appropriatur, ut infra dicetur, dist. 4, quaest. 1, art. 2,
quaestiunc. 1.
Ad primum ergo dicendum, quod etiam verbum creatum voci non unitur
mediante spiritu, nisi sicut per medium effectivum unionis: quia,
sicut dicit philosophus, percussio respirati aeris ad arteriam est
causa vocis: et per hunc etiam modum spiritui sancto appropriatur
efficientia carnis, cui verbum increatum unitur.
Ad secundum dicendum, quod ea quae per voluntatem fiunt, etiam
mediante amore fiunt, sicut efficiente causa; et sic etiam est in
praedicta unione.
Ad tertium dicendum, quod spiritus sanctus etiam dicitur propinquior
nobis, inquantum per ipsum omnia dona nobis donantur, ut in 1
Lib., dist. 18, dictum est; et sic in idem redit cum
praedictis.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum est, quod inter humanam naturam et
divinam necesse est cadere unionem mediam, non sicut causam, sed sicut
effectum conjunctionem naturarum consequentem. Est enim natura
relationis ut in aliis rerum generibus causam habeat, quia minimum
habet de natura entis, ut Commentator 12 Metaph. dicit. Unde
quamvis relatio per se non terminet motum, quia in ad aliquid non est
motus, ut probatur in 5 Physic., tamen ex hoc quod motus per se
terminatur ad aliquod ens, de necessitate consequitur relatio aliqua;
sicut ex hoc quod motus alterationis terminatur ad albedinem,
consequitur relatio similitudinis ad omnia alba: similiter etiam ex hoc
quod motus generationis terminatur ad formam, consequitur haec relatio
secundum quam materia sub forma esse dicitur; ita etiam ex hoc quod
motus assumptionis humanae naturae terminatur ad personam, consequitur
haec relatio quae dicitur unio; unde unio est medium non sicut
assumptionem causans, sed potius sicut eam consequens; sicut etiam
dictum est supra, quod aqua est medium in tactu ex hoc quod tangentia
humectata sunt.
Ad primum ergo dicendum, quod nihil prohibet accidens esse medium in
conjunctione substantiali sicut conjunctionem sequens; impossibile est
tamen ut sit medium conjunctionem causans.
Ad secundum dicendum, quod unio relatio quaedam temporalis est: quae
quidem realiter est in ipsa natura assumpta, sed in persona assumente
secundum rationem tantum; sicut et de aliis relationibus ex tempore de
Deo dictis, ut dominus, et hujusmodi, in 1 Lib., dist. 30,
dictum est. Et tamen sicut dominus realiter dicitur Deus, non
propter relationem dominii realiter in ipso existentem, sed propter
potestatem coercendi creaturam, ex qua talis relatio causatur; ita
etiam dicitur realiter unitus, quia in eo realiter est personalitas,
ad quam unio terminatur.
Ad tertium dicendum, quod unio illa praecessit in operibus sex
dierum, non in ratione seminali, sed in potentia obedientiae tantum;
sicut in costa Adae fuit ut ex ea Eva nasci posset.
|
|