|
Quod autem humanae naturae sive humanitatis vocabulo anima et caro
intelligi debeant, aperte docet Hieronymus. Non est intelligendum
per humanitatem anima et corpus, quasi proprie dici possit, humanitas
est anima et corpus; sed sicut in toto intelliguntur partes, ut in
domo paries et tectum, quae tamen de toto non praedicantur: unde etiam
in auctoritate beati Hieronymi subditur: humanitas, quae ex anima
continetur et corpore; non dicit: quae est anima et corpus. Errant
ergo qui nomine humanitatis non substantiam, sed proprietatem quamdam a
qua homo nominatur, significari contendunt. Per hanc proprietatem,
quae ab eis humanitas dicitur, potest intelligi forma consequens
partium compositionem, scilicet corporis et animae, in qua sicut in
natura communi omnia individua communicant. Forte enim qui hoc
posuerunt, sapiebant opinionem Platonis, qui posuit formas
universales in actu habere esse in natura praeter materiam. Sic enim
secundum eum, ut philosophus in 1 Metaph. dicit, forma hominis erat
sine carnibus et ossibus, et sine aliis partibus ejus; et talem
humanitatem sine corpore et anima isti assumptam ponebant: et contra
tales Damascenus dicit in Lib. 3 cap. 11: neque eam quae nuda
contemplatione consideratur, naturam assumpsit: non enim incarnatio
esset, sed deceptio et fictio incarnationis. Vel tangit, ut quidam
dicunt, opinionem eorum qui dicebant, Christum, secundum quod est
homo, non esse quid, sed qualiter se habens: quod infra tangetur,
dist. 6. Quod evidenter idem Joannes ostendit. Sciendum, quod
Magister accipit verba Joannis Damasceni, sed non sensum: inducit
enim Damascenus haec verba ad confutandum errorem eorum qui dicebant in
Christo unam tantum naturam esse, quasi confectam ex divinitate et
humanitate, sicut una quaedam natura conficitur ex anima et corpore;
quae signatur cum dicitur omnes homines esse ejusdem naturae: non ita
quod in quolibet eorum anima et corpus sint unius naturae ad invicem
comparata, sed quia ex his duobus una natura conficitur, in qua omnes
conveniunt. Sed non ita est in Christo quod ex humanitate et
divinitate una communis natura resultet, quae sit quasi communis
species de pluribus praedicata, quae divinitatem et humanitatem simul
habeant. Magister autem assumit haec verba ad impugnandum positionem
eorum qui proprietatem quae humanitas dicitur, assumptam dicebant.
Humanitas enim si consideretur ut communis, species est quae in
pluribus invenitur; secundum quem modum omnium hominum dicitur una
natura. Sic autem communis species humanitatis in Christo non est:
non enim humanitas Christi est communis in actu, sed est humanitas
singularis. Neque enim factus est, nec est, nec aliquando fiet
alius. Videtur quod haec probatio nulla sit: multae enim species sunt
quae non nisi de uno individuo praedicantur, ut sol et luna. Sed
dicendum ad hoc, quod secundum intentionem Magistri facile est
respondere. Omnis enim species quae participatur a multis individuis,
praedicatur de omnibus eis: unde si species humana, prout est
communis, esset quid subsistens praeter singularia, ipsa de omnibus
praedicaretur; unde si talem humanitatem Christus assumpsisset, homo
qui est Christus, de omnibus hominibus praedicaretur. Secundum
intentionem vero Damasceni aliter est dicendum, quod omnis natura
communis inquantum hujusmodi, in multis inveniri potest: sed si aliqua
species sit quae in uno tantum est individuo, hoc est propter aliquid
aliud, quod non est de intellectu illius naturae: unde possibile est
intelligere plures soles. Sed singulare habet incommunicabilitatem per
id quod est de ratione ejus, scilicet per materiam, quae esset pars
definitionis ejus, si definiretur, ut ex 8 Metaph. patet. Unde
non est possibile intelligi hunc hominem de pluribus praedicari. Unde
patet quod illud quod nec actu nec intellectu de pluribus dici potest,
est singulare. Hujusmodi autem est Christus: quare hoc nomen
Christus non significat unam naturam communem resultantem ex unione
divinitatis et humanitatis, sed unam hypostasim subsistentem in utraque
natura. Omnia quae in nostra natura plantavit Deus, verbum
assumpsit. Intelligendum est de his quae sunt de ratione humanae
naturae sicut principia essentialia ipsius, vel etiam ea quae ex
principiis essentialibus consequuntur ut naturales proprietates: unde
non est instantia de immortalitate, quae gratis primo homini concessa
est. Et tamen praedicant istum visibilem solem radios suos per omnes
faeces et sordes corporum spargere, et eos mundos et sinceros servare.
Responsio, quare sol non inficitur ex hoc quod radios suos per faeces
spargit, haec est: quia non communicat cum aliis corporibus in
materia, ut simul agens patiatur, sicut ea quae in materia
communicant, dum agunt, patiuntur, ut in 1 de Gener. dicitur.
Anima autem communicat corpori in materia, non ex qua fit anima, sed
in qua fit; et ideo ex conjunctione ad corpus inficitur. Divinitas
autem non communicat cum corpore neque in materia ex qua, cum omnino
sit immaterialis, neque sicut materia in qua, cum non uniatur corpori
sicut forma ejus.
|
|