|
Postquam Magister determinavit de his quae Christus cum natura humana
assumpsit, hic determinat de his quae per humanam naturam fecit.
Operis autem humani voluntas principium est, sine quo opus nec
meritorium nec laudabile est; et ideo dividitur haec pars in duas
partes: primo determinat de voluntate Christi; secundo de merito ejus
quod ex voluntate processit, 18 dist., ibi: de merito quoque
Christi praetermittendum non est. Prima in duas: primo determinat de
voluntate Christi; secundo removet quaedam dubia quae ex dictis oriri
possent, ibi: ceterum non parum nos movent verba Ambrosii. Prima in
tres: primo ponit dubitationem de efficacia voluntatis Christi, et
orationis, quae est signum voluntatis; secundo solvit, distinguendo
voluntatem Christi, ibi: quocirca ambigendum non est diversas in
Christo fuisse voluntates; in tertia solutionem confirmat, ostendens
diversas voluntates esse in Christo, ibi: ex affectu ergo humano,
quem de virgine traxit, volebat non mori. Ceterum non parum nos
movent verba Ambrosii. Hic removet quaedam quae possent esse ex
dictis dubia: et primo removet dubium quod oritur ex dictis Ambrosii;
secundo dubium quod oritur ex dictis Hilarii, ibi: illud etiam non
est ignorandum quod Hilarius asserere videtur Christum non sibi, sed
suis orasse, cum dixit: transfer a me calicem hunc. Hic quaeruntur
quatuor: 1 de pluralitate voluntatum Christi; 2 de conformitate vel
contrarietate earum ad invicem; 3 de oratione, quae voluntatem
exprimit; 4 de dubitatione quam ponit Ambrosius in Christo quantum
ad aliquam voluntatem Christi.
|
|