|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Christus, secundum
quod homo, dubitavit, per hoc quod dicit Ambrosius in littera, quod
ut homo dubitabat.
2. Praeterea, quicumque nescit omnia, potest dubitare. Sed
Christus secundum aliquam scientiam nescivit omnia, ut supra,
distinct. 14, quaest. 1, art. 3, dictum est. Ergo secundum
illam potuit dubitare.
3. Praeterea, ubicumque est timor, ibi est dubitatio. Sed in
Christo fuit verus timor, ut supra dictum est, dist. 15, qu.
2, art. 2. Ergo in Christo fuit dubitatio.
4. Si dicatur, quod dubitabat secundum sensualitatem et non secundum
rationem; contra. Sensualitas sequitur apprehensionem sensitivae
partis. Sed futurum periculum, de quo erat passio, non praesciebat
sensus. Ergo sensualitas de ipso non dubitabat, sed ratio.
5. Si dicatur, quod sensualitas dubitabat ex apprehensione rationis
vel ex scientia deitatis; contra. Christus, non praescivit magis
tunc sibi futuram passionem quam a principio. Sed a principio
sensualitas in ipso non trepidabat. Ergo nec tunc.
1. Sed contra, dubitare est ignorantis. Sed in Christo non fuit
ignorantia, sicut supra dictum est. Ergo nec dubitatio.
2. Praeterea, dubitatio ligat rationem ne possit procedere, sicut
dicitur in 3 Metaph. Sed in Christo non fuit ratio ligata. Ergo
non fuit in ipso dubitatio rationis.
3. Praeterea, ubi est summa securitas, ibi non est aliqua
dubitatio. Sed in Christo fuit summa securitas. Psal. 26, 3:
si consistant adversum me castra, non timebit cor meum. Ergo in ipso
non fuit dubitatio.
Respondeo dicendum, quod dubitatio dupliciter dicitur. Primo enim et
principaliter significat motum rationis super utraque parte
contradictionis cum formidine determinandi. Iterum secundo translatum
fuit hoc nomen ad significandum formidinem affectus in aggrediendo vel
sustinendo aliquod terribile. Primo autem modo dicta dubitatio
contingit ex defectu medii sufficientis ad veritatem inveniendam; et
ideo contingit ex defectu scientiae; et propter hoc in Christo non
fuit. Secundo autem modo dicta contingit ex infirmitate ejus quod
laesivum imminens evadendi facultatem non videt. Et quia Christus
habebat infirmitatem in carne, ut supra dictum est, et laesivum mortis
imminens, sensualitas trepidabat; ideo erat talis dubitatio in
Christo quantum ad sensualitatem, quamvis esset summa securitas
quantum ad rationem, quae auxilium divinum imminere videbat, quod
sensualitas apprehendere non poterat.
Ad primum ergo dicendum, quod Ambrosius loquitur quantum ad
sensualitatis timorem; quem dum ostendit, videbatur hominibus dubitare
etiam quantum ad rationem.
Ad secundum dicendum, quod non omnis nescientia dubitationem causat,
sed quando aliquis rationem ejus quod quaerit, et de quo contraria
apparent, videre non potest; et ideo in Christo non fuit talis
dubitatio.
Ad tertium dicendum, quod dubitatio pro ut pro timore ponitur, in
Christo fuit quantum ad sensualitatem.
Ad quartum dicendum, quod sensualitas movetur etiam ex his quae ratio
apprehendit: quia formantur formae particulares in imaginatione, ex
quibus sensualitas nata est moveri.
Ad quintum dicendum, quod quamvis mors a principio conceptionis esset
praevisa, non tamen praevidebatur ut imminens; et ideo dubitationem
non faciebat, sed solum quando jam imminebat.
Alia concedimus: quia procedunt de rationis dubitatione.
|
|