|
Anima per aurem audit; idest est principium audiendi homini per
aurem. Sicut in viris sanctis fuit. Videtur quod magis fuit in
impiis, quia seipsos interficiunt suorum peccatorum pondere afflicti,
ut dicitur in 9 Ethic. Dicendum, quod voluntas sensualitatis semper
refugit mortem, similiter voluntas rationis ut natura; sed voluntas
rationis ut ratio quandoque appetit mortem; et hoc dupliciter: vel
propter amorem futurae vitae, et hoc est in sanctis; vel propter
remorsum laesae conscientiae; et hoc fit in peccatoribus. Pius mentis
affectus quo vellet mori. Contra. 2 Corinth. 5, 4: nolumus
expoliari, sed supervestiri. Dicendum, quod pius affectus bonorum
refugit vestitum corporis quantum ad corruptionem, sed amat quantum ad
naturam. Vel dicendum, quod non vult expoliari propter se, sed ut
cum Christo sit; cum quo si esse posset non expoliatus, sed
supervestitus, melius vellet. Sed quia modum gessit dubitantis.
Contra est quod supra dixit Augustinus, dist. 15, quia eadem
ratione omnia quae de Christo dicuntur, non fuerunt vera. Dicendum,
quod erat vera dubitatio quantum ad sensualitatem quae faciebat apparere
dubitationem in ratione, in qua dubitatio non erat. Intende,
lector, his verbis pia diligentia. Verba Hilarii sunt exponenda
secundum quod ratio pro se, non pro sensualitate proponebat: sic enim
non pro se, sed pro suis orabat. Secundum autem quod pro sensualitate
proponebat, sic orabat pro se, ut jam dictum est.
|
|