|
Postquam determinavit Magister de voluntate Christi, quae est
principium merendi, hic determinat de merito ipsius. Dividitur autem
haec pars in duas: primo determinat de merito ipsius Christi secundum
quod ordinatur ad consecutionem boni; secundo secundum quod ordinatur
ad remotionem mali, dist. 19, ibi: nunc igitur quaeramus, quomodo
per mortem ipsius a Diabolo et a peccato et a poena redempti sumus.
Prima adhuc dividitur in duas: primo determinat de merito Christi,
secundum quod sibi aliquid meruit; secundo de merito ipsius pro ut
nobis meruit, ibi: ad quid ergo pati voluit? Prima in duas: primo
ostendit quid sibi meruit; secundo inquirit, utrum hoc sine merito
habere potuisset, ibi: si vero quaeritur, utrum Christus et cetera.
Prima in duas: primo ostendit quid sibi meruit in seipso; secundo
quid meruit in aliis, ibi: nec tantum gloriam impassibilitatis et
immortalitatis meruit, sed etiam meruit donari sibi nomen quod est
super omne nomen. Prima in duas: primo ostendit quomodo Christus
sibi meruit glorificationem corporis, et impassibilitatem animae et
corporis in istanti suae conceptionis; secundo ostendit quomodo hoc
meruit per passionem, ibi: nec solum hoc meruit Christus. Circa
primum duo facit: primo determinat veritatem; secundo movet quamdam
dubitationem, ibi: utrum autem anima sit facta impassibilis, quando
caro facta est immortalis (...) de auctoritate certum nobis non
est. Ad quid igitur voluit pati et mori? Hic ostendit quid nobis
meruit per passionem; circa quod duo facit: primo enumerat utilitates
quae nobis ex passione Christi proveniunt; secundo prosequitur unam,
quae pertinet ad consecutionem boni, ibi: decreverat Deus in
mysterio. Hic quaeruntur sex: 1 utrum in Christo sit aliqua
operatio praeter divinam; 2 utrum per illam potuit mereri; 3 utrum
ab instanti conceptionis meruit; 4 quid sibi meruit; 5 utrum per
passionem mereri potuit; 6 utrum nobis meruit apertionem januae.
|
|