|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod in Christo sit tantum
una actio. Dionysius enim actionem Christi nominat theandricam,
idest deivirilem. Hoc autem non diversas actiones, sed unam
significat. Ergo in Christo est tantum una actio divinitatis et
humanitatis.
2. Praeterea, actiones, ut dicit philosophus, suppositorum
singularium sunt. Sed in Christo est tantum unum suppositum. Ergo
tantum una actio.
3. Praeterea, cujus est esse, ejus est agere. Sed in Christo
propter unitatem hypostasis est tantum unum esse. Ergo tantum una
actio.
4. Praeterea, instrumenti et principalis agentis est tantum una
actio. Sed, sicut dicit Damascenus, caro est instrumentum
divinitatis. Ergo est una actio Christi secundum divinitatem et
humanitatem.
5. Praeterea, ubi est idem activum, est eadem actio: quia actiones
diversificantur penes terminos. Sed in Christo est idem opus operatum
divinitatis et humanitatis: sicut mundatio leprosi, quem divinitas
tactu corporali mundavit, ut dicitur Matth. 8. Ergo in ipso est
tantum una actio.
1. Sed contra, sicut se habet unitas actionis ad unitatem naturae,
ita pluralitas ad pluralitatem. Sed in divinis personis propter
unitatem naturae est una actio. Ergo et in persona Christi propter
diversitatem naturarum est diversa actio.
2. Praeterea, magis distant divina natura et humana in Christo,
quam diversae potentiae animae in Christo. Sed diversarum potentiarum
in Christo sunt diversae actiones. Ergo multo fortius duarum
naturarum sunt diversae actiones.
3. Praeterea, actio divinae naturae est ipsa divina essentia, et
est aeterna. Actio autem humanae naturae in ipso est accidens, et
aliquid tempore mensuratum. Ergo sunt duae actiones in Christo.
Respondeo dicendum, quod quidam negaverunt in Christo duas esse
actiones; et ad hoc ponendum diversi diversis rationibus moti sunt.
Quidam enim Eutychiani dicebant in Christo unam tantum naturam esse,
compositam ex divina et humana; et ideo sequebatur quod etiam Christus
haberet unam tantum actionem compositam. Sed ex hoc sequitur quod sua
actio non fuerit neque divina neque humana, neque nobis neque patri
conformis; et ita frustratur opus redemptionis, ad quod exigitur
divina actio, et humana. Unde hoc est haereticum, sicut et primum,
ut dicitur dist., 5, qu. 1, art. 1. Alii vero negaverunt duas
actiones in Christo, dicentes in comparatione ad divinam, humanam
operationem non esse dicendam actionem, sed potius passionem: quod
refellit Damascenus. Quia si propterea humana operatio Christi non
est dicenda actio, quia divina est actio, eadem ratione quia natura
divina est bona, natura humana non esset bona: non enim oportet, si
divina natura excedit humanam in bonitate, quod propter hoc humana sit
mala aut non bona. Alii vero viderunt quod actio dependet a natura,
quae est principium actionis, et a persona quae agit; ideo voluerunt
in Christo non esse dicendum unam actionem, ne unitatem naturae ponere
videantur; similiter nec esse plures, ne videantur ponere personarum
pluralitatem. Sed ex hoc sequitur, ut dicit Damascenus, quod
Christus non sit neque unius neque duarum naturarum, quod est
absurdum. Et dicendum propter hoc, quod simpliciter in Christo
oportet concedere duas actiones: quia ad diversitatem causarum sequitur
diversitas in effectibus. Causa autem actionis est species, ut
dicitur in 3 Physic.: quia unumquodque agit ratione alicujus formae
quam habet; et ideo ubi sunt diversae formae, sunt etiam diversae
actiones; sicut ignis desiccat et calefacit per caliditatem et
siccitatem; et homo audit et videt per visum et auditum. Et similiter
Christus ratione diversarum naturarum habet diversas actiones.
Ad primum ergo dicendum, quod actionem Christi dicit Dionysius
deivirilem, non quia sit simpliciter una actio deitatis et humanitatis
in Christo; sed quia actiones duarum naturarum quantum ad tria
uniuntur. Primo quantum ad ipsum suppositum agens actionem divinam et
humanam, quod est unum. Secundo quantum ad unum effectum, qui
dicitur opus operatum, vel apotelesma secundum Damascenum, sicut
mundatio leprosi. Tertio quantum ad hoc quod humana actio ipsius
Christi participabat aliquid de perfectione divinae naturae, sicut
intellectus ejus aliis eminentius intelligebat ex virtute divini
intellectus sibi in persona conjuncti; quamvis divina actio in nullo
infirmaretur ex consortio humanae.
Ad secundum dicendum, quod quamvis agere sit suppositi, tamen forma
sive natura est principium vel causa agendi in supposito, sicut et
aliarum proprietatum in supposito existentium; unde sicut idem
suppositum est subjectum diversarum proprietatum propter diversa ejus
principia causantia illas proprietates; ita idem suppositum habet
diversas actiones propter diversas formas sive naturas.
Ad tertium dicendum, quod unitas rei consequitur esse suum: unde
eodem modo praedicatur de re ens, et unum, quod convertitur cum ente.
Non autem ex actione sua habet res unitatem: et ideo non potest esse
quod sit suppositum unum, et esse ejus non sit unum; potest autem esse
quod sit suppositum unum, et actio ejus non sit una.
Ad quartum dicendum, quod non potest esse eadem actio numero per
essentiam, principalis agentis et instrumenti, quia idem accidens non
est in diversis subjectis; sed dicitur una secundum quid, inquantum
scilicet instrumentum non agit nisi motum a principali agente, et agit
in virtute principalis agentis: et hoc modo in ipsa actione humanitatis
Christi est aliqua virtus, inquantum ipsa humanitas est instrumentum
deitatis.
Ad quintum dicendum, quod actionis unitas non solum dependet ex
termino, sed etiam ex multis aliis causis; et ideo non oportet, si
sit idem activum, quod sit eadem actio. Contingit autem quod idem
activum ex diversis actionibus causatur quadrupliciter. Uno modo
quando unus agens non est sufficiens ad complendum effectum, sed multi
simul; sicut multi simul trahunt navem, quam nullus per se trahere
posset; et tunc omnes illi sunt quasi unus agens non simpliciter, sed
unitate aggregationis; et similiter actio eorum non est una
simpliciter, sed quasi una congregata ex multis. Alio modo quando
unus agens potest perficere effectum, sed non simul una operatione,
sed multis operationibus successivis; sicut est in generatione habituum
acquisitorum; et tunc ultima complens effectum agit in virtute omnium
praecedentium disponentium ad illum effectum. Et his duobus modis non
fuerunt in Christo plures actiones ad unum effectum. Tertio modo
quando effectus non est unus simpliciter, sed unus subjecto, sicut
vulnus adustum, et ideo actiones causantes sunt diversae simpliciter,
conveniunt tamen in supposito, scilicet incisio et adustio; et a
diversis formis per essentiam causantur, scilicet ab acumine ferri, et
a caliditate. Quarto modo, quando duae actiones sunt diversorum
agentium ordinatorum, quorum unum movet aliud, et unum est
instrumentum alterius. Et hi duo ultimi modi sunt in Christo,
secundum quod diversae ejus actiones ad idem opus operatum
terminabantur.
|
|