|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Christus non
meruerit. Christus enim semper fuit comprehensor. Sed comprehensoris
qui est in termino, non est mereri: quia meritum est via ad terminum.
Ergo Christus non meruit.
2. Praeterea, non potest esse idem meritum et praemium, sicut nec
causa et causatum. Sed actus caritatis perfectae est praemium, quia
est ipsa fruitio. Ergo cum in Christo fuerit caritas consummata, per
ipsam mereri non potuit; et ita nullo modo merebatur, cum omnis meriti
principium sit caritas.
3. Praeterea, anima Christi a principio suae conceptionis fuit
beata, sicut modo est. Sed modo non meretur. Ergo nec unquam mereri
potuit.
4. Praeterea, quicumque meretur, merendo proficit quantum ad illud
quod est merendi principium: quia caritas per meritum augetur. Sed
Christi caritas augeri non potuit, nec ipse in spiritualibus bonis
proficere. Ergo ipse non merebatur.
5. Praeterea, naturalibus non meremur, propter hoc quod sunt
determinata ad unum. Sed liberum arbitrium in Christo erat
determinatum ad bonum. Ergo ipse per liberum arbitrium mereri non
potuit; et ita nullo modo, cum omne meritum sit ex libero arbitrio.
6. Praeterea, nullus meretur id quod suum est: et propter hoc apud
homines filii non merentur a patribus, sed servi, quia ea quae patris
sunt, hereditario jure competunt filio. Sed omnia quae patris sunt,
Christi sunt, ut dicitur Matth. 12, et Joan. 16. Ergo ipse
apud patrem non merebatur.
7. Praeterea, nullus meretur a seipso. Sed quicumque meretur,
meretur aliquid a filio Dei. Cum ergo Christus sit filius Dei,
ipse nullo modo mereri poterat.
1. Sed contra, super illud Psal. 15: conserva me domine,
quoniam speravi in te, Glossa: ecce meritum quo servari debet; et
loquitur de Christo. Ergo Christus aliquid meruit.
2. Praeterea, omnis viator habens caritatem meretur. Sed Christus
fuit hujusmodi. Ergo.
3. Praeterea, ubicumque est difficultas in operatione virtutum, ibi
est meritum. Sed Christus habuit difficultatem in operibus
virtuosis, non quidem ex parte animae, sed ex parte corporis, quod
affligebatur. Ergo ipse merebatur.
Respondeo dicendum, quod in justitia duae personae requiruntur,
scilicet faciens justitiam, et patiens justitiam. Facientis autem
justitiam, reddere unicuique quod suum est, actio est propria;
patientis autem justitiam actio propria est facere sibi debitum quod est
ei per justitiam reddendum: et hoc proprie mereri est; unde et id quod
secundum justitiam redditur, merces dicitur. Sed quia justitia reddit
unicuique quod ei debetur et in bonis et in malis; bona autem
simpliciter sunt ea quae ad vitam aeternam pertinent, et mala
simpliciter ea quae ad miseriam aeternam pertinent; inde est quod
secundum theologos meritum proprie dicitur respectu horum; quamvis
magis proprie respectu bonorum dicatur meritum, demeritum vero respectu
malorum. Ad hoc igitur quod aliquis mereatur, tria necessaria sunt:
scilicet agens qui meretur, actio per quam meretur, et merces quam
meretur. Et ideo ad meritum tria requiruntur. Primum est secundum
comparationem merentis ad mercedem, ut scilicet ille qui meretur, sit
in statu acquirendi mercedem: et propter hoc illi qui sunt omnino in
termino, nihil merentur, quia nihil acquirere possunt. Secundum est
ex comparatione agentis ad actionem, ut scilicet sit dominus suae
actionis: alias per actionem suam non dignificatur ad aliquid
habendum, nec laudatur; et ideo ea quae agunt per necessitatem
naturae, vel etiam per violentiam, non merentur. Tertium est
secundum comparationem actionis ad mercedem, ut scilicet aequiparetur
mercedi: non quidem secundum aequalitatem quantitatis, quia hoc
requiritur in justitia commutativa, quae consistit in emptionibus et
venditionibus; sed secundum aequalitatem proportionis, quae requiritur
in justitia distributiva, secundum quam Deus aeterna praemia
partitur. Actio autem proportionata ad vitam aeternam est actio ex
caritate facta: et ideo per eam ex condigno meretur quis ea quae ad
vitam aeternam pertinent: opera autem bona quae non sunt ex caritate
facta, deficiunt ab ista proportione; et ideo per ea ex condigno non
meretur quis vitam aeternam, sed improprie dicitur aliquis mereri,
secundum quod habent aliquam similitudinem cum operatione informata a
caritate. Et si quidem sit similitudo illa in substantia actus et in
intentione, ut cum aliquis existens in mortali peccato dat eleemosynam
propter Deum; dicitur meritum congrui: si vero sit, similitudo in
substantia actus, et non in intentione; sic dicitur meritum
interpretatum, sicut cum quis dat pauperi eleemosynam propter inanem
gloriam. Et haec tria in Christo reperiuntur: ipse enim quamvis
quantum ad aliquid in termino perfectionis fuerit, scilicet quantum ad
operationes animae, quibus erat beatus et comprehensor; tamen quantum
ad aliquid defectum patiebatur eorum quae ad gloriam pertinent,
inquantum scilicet erat passibilis anima et corpore, et inquantum erat
corpore mortalis: et ideo secundum hoc erat viator in statu
acquirendi. Similiter et omnis actus ejus informatus erat caritate:
et iterum actus sui dominus erat per libertatem voluntatis; et ideo
omni actu suo meruit.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis esset comprehensor quantum ad
aliquid, erat etiam viator quantum ad aliquid; et sic mereri potuit.
Ad secundum dicendum, quod idem non potest esse meritum et praemium
respectu ejusdem et secundum idem; unde ipse motus caritatis hominis
Christi, in quo consistit praemium ejus quantum ad beatitudinem
animae, potest esse meritum respectu beatitudinis corporis: quod in
aliis beatis non contingit, quia non sunt in statu acquirendi secundum
aliquid sui: et ideo nec sibi nec aliis merentur: quia quod impetrant
modo nobis, contingit ex hoc quod prius dum viverent, meruerunt ut hoc
impetrarent.
Ad tertium dicendum, quod Christus est modo tantum comprehensor;
tunc autem erat et viator et comprehensor: et ideo tunc mereri potuit,
nunc autem non.
Ad quartum dicendum, quod ille qui meretur, non oportet quod
proficiat quantum ad rationem merendi: hoc enim accidit sibi ex hoc
quod radix merendi, scilicet caritas, non est in ipsius merito: sed
oportet quod omnis qui meretur, proficiat quantum ad mercedem quam
meretur, ut scilicet eam sibi debitam faciat vel simpliciter, vel
quantum ad aliquem modum quo sibi prius debita non erat.
Ad quintum dicendum, quod liberum arbitrium Christi non erat
determinatum ad unum secundum numerum, sed ad unum secundum genus,
scilicet ad bonum, quia in malum non potest; sed tamen hoc potest
facere et non facere; et hoc non excludit libertatem arbitrii, quia
posse peccare non est libertas arbitrii nec pars libertatis, ut dicit
Anselmus. Et haec quidem determinatio ex perfectione liberi arbitrii
contingit secundum quod per habitum gratiae et gloriae terminatur in eo
ad quod est naturaliter ordinatum, scilicet in bono: quia liberum
arbitrium, quamvis in nobis se habeat ad bonum et ad malum, non tamen
est propter malum, sed propter bonum. Vel dicendum, quod si etiam
esset determinatum ad unum numero, sicut ad diligendum Deum (quod non
facere non potest), tamen ex hoc non amittit libertatem, aut rationem
laudis sive meriti: quia in illud non coacte, sed sponte tendit; et
ita est actus sui dominus.
Ad sextum dicendum, quod Christus non meretur secundum divinitatem,
secundum quam habet quod omnia sunt sua; sed meretur secundum
humanitatem, ex qua non habet quod omnia sunt sua.
Et per hoc patet solutio ad septimum: quia a filio Dei meremur
ratione divinitatis suae, ex qua parte ipse non merebatur.
|
|