|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Christus non potuerit
mereri in instanti suae conceptionis. Nullus enim meretur nisi
agendo. Sed prius est esse rei quam ejus agere. Ergo in primo
instanti conceptionis quando Christus primo habuit esse secundum
humanam naturam, non potuit mereri.
2. Praeterea, opus meritorium cum deliberatione est, cum sit ex
electione liberi arbitrii, quae sequitur consilium. Sed deliberatio,
cum sit quidam motus, requirit tempus. Ergo in primo instanti
conceptionis mereri non potuit.
3. Praeterea, quidquid Christus habuit in primo instanti suae
conceptionis, habuit ab alio, non a se. Sed meriti sui ipse causa
fuit. Igitur in primo instanti conceptionis non meruit.
4. Praeterea, sicut meritum est per liberum arbitrium, ita et
peccatum. Sed Diabolus non potuit peccare in primo instanti suae
creationis. Ergo nec anima Christi in primo instanti creationis suae
potuit mereri. Sed primum instans conceptionis fuit primum instans
creationis animae. Ergo in illo instanti mereri non potuit.
5. Praeterea, Christus quantum ad corpus, in pueritia erat similis
aliis pueris. Sed alii pueri propter imbecillitatem organorum
corporalium non habent perfectam imaginationem, nec usum liberi
arbitrii. Per consequens ergo nec Christus: et ita tunc, ut
videtur, mereri non potuit.
1. Sed contra, Christus in primo instanti suae conceptionis fuit
vir. Hierem. 31, 22: novum faciet dominus super terram: femina
circumdabit virum. Sed perfecti viri est mereri. Ergo Christus in
primo instanti suae conceptionis potuit mereri.
2. Praeterea, perfectior est anima perfecta prima et secunda
perfectione, quam perfecta solum perfectione prima. Sed Christo non
accrevit aliqua spiritualis perfectio. Ergo cum operatio sit perfectio
secunda, et habitus perfectio prima; quandocumque habuit habitum
virtutis, habuit actum ejus. Sed actu virtutis merebatur. Ergo
Christus in instanti conceptionis merebatur.
Respondeo dicendum, quod Christo debemus attribuere secundum animam,
omnem perfectionem spiritualem quae sibi potest attribui; unde, cum
possibile sit ipsum in primo instanti suae conceptionis actum meritorium
perfecisse, dicendum est, Christum in primo instanti suae
conceptionis meruisse. Quod enim aliqua res in primo instanti in quo
est non possit suam actionem habere, non potest contingere nisi tribus
modis. Primo ex hoc quod deest sibi aliqua perfectio quae requiritur
ad agendum; sicut catulus in primo instanti suae nativitatis non potest
videre, quia non habet organum videndi completum. Alio modo propter
aliquod impediens extrinsecum; sicut aqua generata in aliquo loco
concluso impeditur ut non possit proprio motu moveri. Tertio ex natura
operationis quae successionem habet; et tunc in primo instanti quo res
est, incipit illam actionem, non tamen illa actio est in illo
instanti, sed in tempore; sicut patet quod primum instans in quo ignis
est ignis, quod est ultimum instans suae generationis, est primum
instans motus sui sursum; sed tamen motus ejus non est in illo
instanti, quia motus successivorum est. Constat autem quod in
Christo non deficiebat aliqua perfectio ex parte ipsius agentis, quae
est necessaria ad meritorium actum; et iterum nihil erat quod impedire
posset; ipse etiam motus caritatis, quo movebatur, indivisibilis
erat, non successivus; et ideo in ipso instanti conceptionis mereri
potuit. Quidam autem dicunt, quod in ipso instanti conceptionis non
meruit quantum ad usum virtutum; sed solum habuit meritum in radice,
scilicet in habitu caritatis et aliarum virtutum ex quibus dignus fuit
gloria; sed quantum ad usum virtutum non meruit in ipso instanti, sed
post ipsum instans. Et ad hoc moventur rationibus inductis in
objiciendo. Sed prima opinio magis mihi placet, et secundum eam
respondendum est ad argumenta in contrarium facta.
Ad primum ergo dicendum, quod esse est prius quam agere natura, non
tempore de necessitate.
Ad secundum dicendum, quod deliberatio et consilium, ut dicit
philosophus, non sunt de his quae sunt ad finem, quando non est certum
quae expediant ad finem intentum. In ipsa autem intentione finis
aliquis meretur; unde non exigitur deliberatio ad meritum, etiam in
aliis hominibus, quantum ad appetitum finis. Et praeterea in Christo
non exigebatur deliberatio etiam quantum ad ea quae sunt ad finem, quia
de his certus erat.
Ad tertium dicendum, quod illud quod Christus habuit in primo
instanti suae conceptionis, scilicet meritum, et ab alio habuit,
inquantum scilicet exigitur gratia, et a seipso habuit, inquantum
meritum procedit ex libero arbitrio. Non enim semper necessarium est
ut causa causatum praecedat tempore, sed quandoque sufficit quod
praecedat natura.
Ad quartum dicendum, quod motus voluntatis in finem bonum, est sibi
naturalis; unde in primo instanti creationis suae potest habere motum
in bonum finem, quia ad finem naturaliter desideratum appetendum non
indigemus deliberatione; et in hoc potest esse meritum. Sed peccatum
contingit ex hoc quod voluntas movetur in aliquid quod non competit fini
naturaliter desiderato; unde oportet quod contingat ex falsa collatione
illius ad finem: et ideo requiritur ad peccatum collatio ejus quod
habet apparentem bonitatem ad id quod est per se bonum naturaliter
desideratum. Unde in primo instanti creationis non potest mens
peccare.
Ad quintum dicendum, quod Christus non habebat a sensibus acceptam
scientiam, sed infusam; et ita habitus scientiae perfectae poterat
esse etiam cum infirmitate organorum; et iterum dictum est, quod
infirmitas corporis in ipso non refundebatur in mentem, sicut nec
mentis gloria corporis infirmitatem tollebat: et ideo imperfectio
organorum corporalium, usum rationis non tollebat in ipso.
|
|